Lo Staff del Forum dichiara la propria fedeltà al Magistero. Se, per qualche svista o disattenzione, dovessimo incorrere in qualche errore o inesattezza, accettiamo fin da ora, con filiale ubbidienza, quanto la Santa Chiesa giudica e insegna. Le affermazioni dei singoli forumisti non rappresentano in alcun modo la posizione del forum, e quindi dello Staff, che ospita tutti gli interventi non esplicitamente contrari al Regolamento di CR (dalla Magna Charta). O Maria concepita senza peccato prega per noi che ricorriamo a Te.
Pagina 1 di 3 123 UltimaUltima
Risultati da 1 a 10 di 28

Discussione: Preghiere in latino. Orazioni in lingua latina.

  1. #1
    Iscritto L'avatar di Umanista
    Data Registrazione
    Sep 2006
    Messaggi
    353
    Ringraziato
    0

    Preghiere in latino. Orazioni in lingua latina.

    PREGHIAMO IN LATINO
    Preghiere tradizionali in lingua latina


    In questa discussione saranno riportate le principali preghiere nella loro versione latina (si raccomanda di pubblicare solo i testi latini delle preghiere, possibilmente comprensivi degli accenti e senza traduzione in italiano o commenti aggiunti). È importante preservare e promuovere questo patrimonio: buona parte di esse è stata giustamente inserita anche nel Compendio del Catechismo della Chiesa cattolica. Tutte quelle presenti nel primo messaggio che segue sono state tratte dal sito del Vaticano (www.vatican.va), appunto dalla versione virtuale del Compendio (che è sicuramente la fonte piú attendibile per l'accentazione, visto che in rete si trova un gran numero di siti che le riportano con accenti grossolanamente sbagliati). Naturalmente ogni contributo sarà ben accetto.

    Per comodità d'uso, riportiamo qui i principali accorgimenti da tenere presenti nella lettura del latino ecclesiastico.

    1) Per quanto riguarda gli accenti, si tenga presente che nelle parole latine l'accento non cade mai sull'ultima sillaba e mai piú dietro della terzultima: dunque oscilla tra la penultima e la terzultima. Generalmente si è cercato di segnare sempre l'accento tonico; quando manca, significa che cade sulla penultima sillaba (come, ovviamente, nelle parole bisillabiche).

    2) Quanto alla dizione, la pronunzia ecclesiastica prevede che le vocali e ed o siano pronunziate sempre aperte (dunque in latino si dirà Ròma, come in italiano rosa, e non come l'italiana Róma).

    3) La vocale y si legge come la i italiana. Esempio: crypta (si legge: cripta).

    4) I gruppi vocalici æ ed œ, quando formano dittongo, si pronunziano semplicemente e. Formano dittongo nella stragrande maggioranza dei casi; per distinguerli quando formano dittongo sono scritti, generalmente, non nella forma ae, oe, ma con la grafia æ, œ (le due vocali cioè sono piú ravvicinate, in modo che si noti che formano un dittongo a sé). Invece, se non formano dittongo, si pronunziano cosí come sono scritti, e generalmente per indicare che non formano dittongo si scrivono con la grafia normale (ae, oe), preferibilmente accompagnata dalla dieresi sulla e (aë, oë). Esempî: sǽculum (si legge: séculum), fœderis (si legge: féderis); Ísraël (si legge: Ísrael), Míchaël (si legge: Mícael).

    5) La consonante h è sempre muta, sia che si trovi davanti a vocale, sia che si trovi davanti a consonante. Esempî: homo (si legge: omo), nihil (si legge: niil); Sábaoth (si legge: Sábaot).

    6) Il gruppo consonantico ch si legge k, come in italiano; invece ph si legge f. Esempî: chorda (si legge: corda); prophéta (si legge: profèta).

    7) Il gruppo consonantico ti, quando è seguíto da una vocale, si pronunzia zi (ad es. grátia si pronunzia grázia). Tuttavia si conserva il suono ti:
    a) quando la t è preceduta da s, t, x (ad es. Ostia, Attius, mixtio);
    b) quando la i è lunga ed accentata (ad es. totíus) o quando è lunga, anche se non accentata (ad es. totīúsque). Se invece è accentata ma breve, si suole pronunziare zi (ad es. satĭetas si pronunzia sazíetas).
    Ultima modifica di Umanista; 18-02-2008 alle 18:49

  2. #2
    Iscritto L'avatar di Umanista
    Data Registrazione
    Sep 2006
    Messaggi
    353
    Ringraziato
    0
    Signum Crucis

    In nómine Patris
    et Fílii
    et Spíritus Sancti. Amen.


    Pater Noster

    Pater noster, qui es in cælis:
    sanctificétur nomen Tuum:
    advéniat regnum Tuum:
    fiat volúntas Tua,
    sicut in cælo, et in terra.
    Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie,
    et dimítte nobis débita nostra,
    sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
    et ne nos indúcas in tentatiónem;
    sed líbera nos a malo.
    Amen.


    Ave, Maria

    Ave, Maria, grátia plena,
    Dóminus tecum.
    Benedícta tu in muliéribus,
    et benedíctus fructus ventris tui, Iesus.
    Sancta María, Mater Dei,
    ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ.
    Amen.


    Gloria Patri

    Glória Patri
    et Fílio
    et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio,
    et nunc et semper
    et in sǽcula sæculórum. Amen.


    Symbolum Nicænum Costantinopolitanum (Credo)

    Credo in unum Deum,
    Patrem omnipoténtem,
    Factorem cæli et terræ,
    visibílium ómnium et invisibilium.
    Et in unum Dóminum Iesum Christum,
    Filium Dei unigénitum
    et ex Patre natum
    ante ómnia sǽcula:
    Deum de Deo, Lumen de Lúmine,
    Deum verum de Deo vero,
    génitum, non factum, consubstantiálem Patri:
    per quem ómnia facta sunt;
    qui, propter nos hómines
    et propter nostram salútem,
    descéndit de cælis, et incarnátus est
    de Spíritu Sancto ex Maria Vírgine
    et homo factus est, crucifíxus étiam pro nobis
    sub Póntio Piláto, passus et sepúltus est,
    et resurréxit tértia die secúndum Scriptúras,
    et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris,
    et íterum ventúrus est cum glória,
    iudicáre vivos et mórtuos,
    cuius regni non erit finis.

    Credo in Spíritum Sanctum, Dominum et vivificántem,
    qui ex Patre Filióque procédit,
    qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur,
    qui locútus est per prophétas.

    Et unam, sanctam, cathólicam
    et apostólicam Ecclésiam.

    Confíteor unum Baptísma
    in remissiónem peccatórum.
    Et exspécto resurrectiónem mortuórum,
    et vitam ventúri sæculi.

    Amen.


    Symbolum Apostolicum (Credo apostolico)

    Credo in Deum Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ, et in Iesum Christum, Fílium Eius únicum, Dominum nostrum, qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus, descéndit ad ínferos, tértia die resurréxit a mórtuis, ascéndit ad cælos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis, inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos.

    Et in Spíritum Sanctum,
    sanctam Ecclésiam cathólicam,
    sanctórum communiónem,
    remissiónem peccatórum,
    carnis resurrectiónem,
    vitam ætérnam. Amen.


    Salve, Regina

    Salve, Regína,
    Mater misericórdiæ,
    vita, dulcédo et spes nostra, salve.
    Ad te clamámus,
    éxsules filii Evæ.
    Ad te suspirámus geméntes et flentes
    in hac lacrimárum valle.
    Eia ergo, advocáta nostra,
    illos tuos misericórdes óculos
    ad nos convérte.
    Et Iesum benedíctum fructum
    ventris tui,
    nobis, post hoc exsílium, osténde.
    O clemens, o pia, o dulcis Virgo María!


    Actus fidei

    Dómine Deus, firma fide credo et confíteor ómnia et síngula quæ sancta Ecclésia Cathólica propónit, quia tu, Deus, ea ómnia revelásti, qui es ætérna véritas et sapiéntia quæ nec fállere nec falli potest.
    In hac fíde vívere et mori státuo. Amen.


    Actus spei

    Dómine Deus, spero per grátiam tuam remissiónem ómnium peccatórum, et post hanc vitam ætérnam felicitátem me esse consecutúrum: quia tu promisísti, qui es infiníte potens, fidélis, benígnus, et miséricors.
    In hac spe vívere et mori státuo.
    Amen.


    Actus caritatis

    Dómine Deus, amo te super ómnia et próximum meum propter te, quia tu es summum, infinítum, et perfectíssimum bonum, omni dilectióne dignum. In hac caritáte vívere et mori státuo. Amen.


    Actus contritionis

    Deus meus, ex toto corde pǽnitet me ómnium meórum peccatórum, éaque detéstor, quia peccándo, non solum pœnas a te iuste statútas proméritus sum, sed præsértim quia offéndi te, summum bonum, ac dignum qui super ómnia diligáris. Ideo fírmiter propóno, adiuvánte grátia tua, de cétero me non peccatúrum peccandíque occasiónes próximas fugitúrum. Amen.


    Rosarium

    Mystéria gaudiosa (in feria secunda et sabato)

    Annuntiátio.
    Visitátio.
    Natívitas.
    Præsentátio.
    Invéntio in Tempio.

    (in feria quinta)

    Baptísma apud Iordánem. Autorevelátio apud Cananénse
    matrimónium.
    Regni Dei proclamátio
    coniúcta cum invitaménto
    ad conversiónem.
    Transfigurátio.
    Eucharístiæ Institútio.

    Mystéria dolorósa
    (in feria tertia et feria sexta)

    Agonía in Hortu.
    Flagellátio.
    Coronátio Spinis.
    Baiulátio Crucis.
    Crucifíxio et Mors.

    Mystéria gloriósa
    (in feria quarta et Dominica)

    Resurréctio.
    Ascénsio.
    Descénsus Spíritus Sancti.
    Assúmptio.
    Coronátio in Cælo.

    Oratio ad finem Rosarii dicenda

    Ora pro nobis, sancta Dei génetrix.
    Ut digni efficiámur
    promissiónibus Christi.
    Orémus.
    Deus, cuius Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis ætérnæ prǽmia comparávit, concéde, quǽsumus: ut hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Virginis Rosário recoléntes, et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt assequámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


    Angele Dei

    Ángele Dei,
    qui custos es mei,
    me, tibi commíssum pietáte supérna,
    illúmina, custódi,
    rege et gubérna.
    Amen.


    Requiem Æternam

    Réquiem ætérnam dona eis, Dómine,
    et lux perpétua lúceat eis.
    Requiéscant in pace. Amen.


    Angelus Domini

    Ángelus Dómini
    nuntiávit Mariæ.
    Et concépit
    de Spíritu Sancto.
    Ave, María… Ecce ancílla Dómini.
    Fiat mihi secúndum
    verbum tuum.
    Ave, María…
    Et Verbum caro factum est.
    Et habitávit in nobis.
    Ave, Maria…
    Ora pro nobis, sancta Dei génetrix.
    Ut digni efficiámur
    promissiónibus Christi.

    Orémus.
    Grátiam tuam, quǽsumus,
    Dómine, méntibus nostris infunde;
    ut qui, Ángelo nuntiánte,
    Christi Fílii tui incarnatiónem
    cognóvimus,
    per passiónem eius et crucem,
    ad resurrectiónis glóriam perducámur.
    Per eúndem Christum
    Dóminum nostrum. Amen.
    Glória Patri…


    Regina Cæli

    Regína cæli lætáre,
    allelúia.
    Quia quelli merúisti portáre,
    allelúia.
    Resurréxit, sicut dixit,
    allelúia.
    Ora pro nobis Deum,
    allelúia.
    Gaude et lætáre, Virgo María,
    allelúia.
    Quia surréxit Dominus vere,
    allelúia.

    Orémus.
    Deus, qui per resurrectiónem Filii tui Dómini nostri Iesu Christi mundum lætificáre dignátus es, præsta, quǽsumus, ut per eius Genetrícem Virginem Maríam perpétuæ capiámus gáudia vitæ.
    Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


    Magnificat

    Magníficat ánima mea Dóminum,
    et exsultávit spíritus meus
    in Deo salvatóre meo,
    quia respéxit humilitátem
    ancíllæ suæ.
    Ecce enim ex hoc beátam
    me dicent omnes generatiónes,
    quia fecit mihi magna,
    qui potens est,
    et sanctum nomen eius,
    et misericórdia eius in progénies
    et progénies timéntibus eum.
    Fecit poténtiam in bráchio suo,
    dispérsit supérbos mente cordis sui;
    depósuit poténtes de sede
    et exaltávit húmiles.
    Esuriéntes implévit bonis
    et divites dimisit inanes.
    Suscépit Ísrael púerum suum,
    recordátus misericórdiæ,
    sicut locútus est ad patres nostros,
    Àbraham et sémini eius in sǽcula.

    Glória Patri et Fílio
    et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio,
    et nunc et semper,
    et in sǽcula sæculórum.
    Amen.


    Sub tuum præsidium

    Sub tuum præsídium confúgimus,
    sancta Dei Génetrix;
    nostras deprecatiónes ne despícias
    in necessitátibus;
    sed a perículis cunctis
    líbera nos semper,
    Virgo gloriósa et benedícta.


    Benedictus

    Benedíctus Dóminus, Deus Ísraël,
    quia visitávit
    et fecit redemptiónem plebi suæ,
    et eréxit cornu salútis nobis
    in domo David púeri sui,
    sieut locútus est per os sanctórum,
    qui a sæculo sunt, prophetárum eius,
    salútem ex inimícis nostris
    et de manu ómnium,
    qui odérunt nos;
    ad faciéndam misericórdiam
    eum pátribus nostris
    et memorári testaménti sui sancti,
    iusiurándum, quod iurávit
    ad Ábraham patrem nostrum,
    datúrum se nobis,
    ut sine timóre,
    de manu inimicórum liberáti,
    serviámus illi
    in sanetitáte et iustítia coram ipso
    omnibus diébus nostris.
    Et tu, puer,
    prophéta Altíssimi vocáberis:
    præíbis enim ante fáciem Dómini
    paráre vias eius,
    ad dandam sciéntiam salútis
    plebi eius
    in remissiónem peccatórum eórum,
    per víscera misericórdiæ Dei nostri,
    in quibus visitábit nos óriens ex alto,
    illumináre his, qui in ténebris
    et in umbra mortis sedent,
    ad dirigéndos pedes nostros
    in viam pacis.
    Glória Patri et Fílio
    et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio,
    et nunc
    et semper,
    et in sǽcula sæculòrum. Amen.


    Te Deum

    Te Deum laudámus:
    te Dóminum confitémur.
    Te ætérnum Patrem,
    omnis terra venerátur.
    tibi omnes ángeli,
    tibi cæli
    et univérsæ potestátes:
    tibi chérubim et séraphim
    incessábili voce proclámant:
    Sanctus, Sanctus, Sanctus,
    Dòminus Deus Sábaoth.
    Pleni sunt cæli et terra
    maiestátis glóriæ tuæ.
    Te gloriósus
    apostolórum chorus,
    te prophetárum
    laudábilis númerus,
    te mártyrum candidátus
    laudat exércitus.
    Te per orbem terrarum
    sancta confitétur Ecclésia,
    Patrem imménsæ maiestátis;
    venerándum tuum verum
    et únicum Fílium;
    Sanctum quóque
    Paráclitum Spíritum.
    Tu rex glóriæ, Christe.
    Tu Patris sempitérnus es Filius.
    Tu, ad liberándum susceptúrus
    hóminem,
    nonhorrúisti Virginis úterum.
    Tu, devícto mortis acúleo,
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
    Tu ad déxteram Dei sedes,
    in glória Patris.
    Iudex créderis esse ventúrus.
    Te ergoquǽsumus,
    tuis famulis súbveni,
    quos pretiòso sánguine redemísti.
    Ætérna fac curo sanctis tuis
    in glória numerári.
    Salvum fac pópulum tuum, Dómine,
    et bénedic hereditáti tuæ.
    Et rege éos, et extólle illos
    usque in ætérnum.
    Per síngulos dies benedícimus te;
    et laudámus nomen tuum
    in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
    Dignáre, Dómine,
    die isto sine peccáto nos custodíre.
    Miserére nostri, Dómine, miserére nostri.
    Fiat misericórdia tua,
    Dómine, super nos,
    quemádmodum sperávimus in te.
    In te, Dómine, sperávi:
    non confúndar in ætérnum.


    Veni, Creator Spiritus

    Veni, creátor Spíritus,
    mentes tuòrum vísita,
    imple supérna grátia,
    quæ tu creásti péctora.

    Qui díceris Paráclitus,
    altíssimi donum Dei,
    fons vivus, ignis, cáritas,
    et spiritális únctio.

    Tu septifòrmis múnere,
    dígitus patérnæ déxteræ,
    tu rite promíssum Patris,
    sermóne ditans gúttura.

    Accénde lumen sénsibus,
    infúnde amórem córdibus,
    infírma nostri córporis
    virtúte firmans pérpeti.

    Hostem repéllas lóngius
    pacémque dones prótinus;
    ductóre sic te prævio
    vitémus omne nóxium.

    Per Te sciámus da Patrem
    noscámus atque Fílium,
    teque utriúsque Spíritum
    credámus omni témpore.

    Deo Patri sit glória,
    et Fílio, qui a mórtuis
    surréxit, ac Paráclito,
    in sæculórum sǽcula. Amen.


    Veni, Sancte Spiritus

    Veni, Sancte Spíritus,
    et emítte cǽlitus
    lucis tuæ rádium.

    Veni, pater páuperum,
    veni, dator múnerum,
    veni, lumen córdium.

    Consolátor óptime,
    dulcis hospes ánimæ,
    dulce refrigérium.

    In labóre réquies,
    in æstu tempéries,
    in fletu solácium.

    O lux beatíssima,
    reple cordis íntima
    tuórum fidélium.

    Sine tuo númine,
    nihil est in hómine
    nihil est innóxium.

    Lava quod est sórdidum,
    riga quod est áridum,
    sana quod est sáueium.

    Flecte quod est rígidum,
    fove quod est frígidum,
    rege quod est dévium.
    Da tuis fidélibus,
    in te confidéntibus,
    sacrum septenárium.

    Da virtútis méritum,
    da salútis éxitum,
    da perénne gáudium.
    Amen.


    Anima Christi

    Ánima Christi, sanctífica me.
    Corpus Christi, salva me.
    Sanguis Christi, inébria me,
    Aqua láteris Christi, lava me.
    Pássio Christi, confórta me,
    O bone Iesu, exáudi me.
    Intra tua vúlnera abscónde me.
    Ne permíttas me separári a te.
    Ab hoste malígno defénde me.
    In hora mortis meæ voca me.
    Et iube me veníre ad te,
    ut cum Sanctis tuis laudem te
    in sǽcula sæculórum.
    Amen.


    Memorare

    Memoráre, o piíssima Virgo María, non esse auditum a sǽculo, quemquam ad tua curréntem præsidia, tua implorántem auxilia, tua peténtem suffrágia, esse derelíctum. Ego tali animátus confidéntia, ad te, Virgo Virginum, Mater, curro, ad te vénio, coram te gemens peccator assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despícere; sed áudi propitia et exáudi.
    Amen.
    Ultima modifica di Umanista; 07-02-2008 alle 12:27

  3. #3
    Triumviro emerito di Liturgie papali L'avatar di Liturgo
    Data Registrazione
    May 2007
    Località
    Roma
    Età
    25
    Messaggi
    2,192
    Ringraziato
    0

    Premi

    Ave, Maris Stella

    Ave, Maris Stella
    Dei Mater alma
    atque semper virgo
    Felix cæli porta.

    Sumens illud “Ave”
    Gabriélis ore,
    funda nos in pace,
    mutans Evæ nomen.

    Solve vincla reis,
    profer lumen cæcis,
    mala nostra pelle,
    bona cuncta posce.

    Monstra te esse matrem,
    sumat per te precem
    qui pro nobis natus
    tulit esse tuus.

    Virgo singuláris,
    inter omnes mitis,
    nos culpis solútos
    mites fac et castos.

    Vitam præsta puram,
    iter para tutum,
    ut vidéntes Iesum
    semper collǽtemur.

    Sit laus Deo Patri,
    summo Christo decus.
    Spirítui Sancto
    honor, tribus unus.
    Amen.
    Ultima modifica di Umanista; 07-02-2008 alle 08:53 Motivo: aggiunta degli accenti.

  4. #4
    Senatore del Forum Metafisica L'avatar di Marcus2007
    Data Registrazione
    Mar 2007
    Località
    Ex Stato Pontificio
    Messaggi
    335
    Ringraziato
    0
    De profundis

    De profúndis clamávi ad te, Dómine:
    Dómine, exáudi vocem meam.
    Fiant áures tuæ intendéntes,
    in vocem deprecatiónis meæ.
    Si iniquitátes observáveris, Dómine:
    Dómine, quis sustinébit?
    Quia apud te propitiátio est,
    et timébimus te.
    Sustínui te, Dómine;
    Sustínuit ánima mea in verbo eius,
    sperávit ánima mea in Dómino.
    Magis quam custódes auróram,
    speret Ísraël, in Dómino.
    Quia apud Dóminum misericórdia,
    et copiósa apud eum redémptio.
    Et ipse rédimet Ísraël,
    ex omnibus iniquitátibus eius.
    Réquiem ætérnam dona eis, Dómine:
    et lux perpétua lúceat eis.
    Requiéscant in pace.
    Amen.
    Ultima modifica di Umanista; 07-02-2008 alle 09:01

  5. #5
    Veterano di CR L'avatar di Abaz
    Data Registrazione
    Feb 2007
    Località
    Magna Verona
    Età
    29
    Messaggi
    1,736
    Ringraziato
    2

    Premi

    In Avvento

    Conditor alme siderum

    Cónditor alme síderum,
    ætérna lux credéntium,
    Christe, redémptor ómnium,
    exáudi preces súpplicum.

    Qui cóndolens intéritu,
    mortis períre sǽculum,
    salvasti mundum lánguidum,
    donans reis remédium,

    Vergénte mundi véspere,
    uti sponsus de thálamo,
    egréssus honestíssima
    Vírginis matris cláusula.

    Cúius forti poténtiae
    genu curvántur ómnia;
    cæléstia, terréstria
    nutu faténtur súbdita.

    Te, Sancte, fide quǽsumus,
    ventúre iudex sǽculi,
    consérva nos in témpore
    hostis a telo pérfidi.

    Sit, Christe, rex piíssime,
    tibi Patríque gloria
    cum Spíritu Paráclito,
    in sempitérna sǽcula.
    Amen.
    Ultima modifica di Umanista; 07-02-2008 alle 08:34

  6. #6
    Veterano di CR L'avatar di Abaz
    Data Registrazione
    Feb 2007
    Località
    Magna Verona
    Età
    29
    Messaggi
    1,736
    Ringraziato
    2

    Premi

    A Natale

    Christe redemptor omnium

    Christe, redémptor ómnium,
    ex Patre, Patris únice,
    solus ante princípium
    natus ineffabíliter.

    Tu lumen, tu splendor Patris,
    tu spes perénnis ómnium,
    inténde quas fundunt preces
    tui per orbem sérvuli.

    Salútis áuctor, récole
    quod nostri quondam córporis,
    ex illibáta Vírgine
    nascéndo, formam súmpseris.

    Hic prǽsens testátur dies,
    currens per anni círculum,
    quod solus a sede Patris
    mundi salus advéneris;

    Hunc cǽlum, terra, hunc mare,
    hunc omne quod in eis est,
    auctórem advéntus tui
    laudat exsúltans cántico.

    Nos quóque, qui sancto tuo
    redémpti sumus sánguine,
    ob díem natális tui
    hymnum novum concínimus.

    Iesu, tibi sit gloria,
    qui natus es de Vírgine,
    cum Patre et almo Spíritu,
    in sempitérna sǽcula.
    Amen.
    Ultima modifica di Umanista; 07-02-2008 alle 08:47

  7. #7
    Veterano di CR
    Data Registrazione
    Jun 2007
    Località
    in campagna
    Età
    52
    Messaggi
    1,091
    Ringraziato
    0
    Litaniæ Lauretanæ

    Kyrie, eleison. Kyrie, eléison.
    Christe, eleison. Christe, eléison.
    Kyrie, eleison. Kyrie, eléison.
    Christe, áudi nos. Christe, áudi nos.
    Christe, exáudi nos. Christe, exáudi nos.

    Pater de cǽlis, Deus, miserere nobis.
    Fili, Redémptor mundi, Deus, miserere nobis.
    Spíritus Sancte, Deus, miserere nobis.
    Sancta Trínitas, unus Deus, miserere nobis.

    Sancta María, ora pro nobis.
    Sancta Dei Génetrix, ora pro nobis.
    Sancta Virgo vírginum, ora pro nobis.
    Mater Christi, ora pro nobis.
    Mater Ecclésiæ, ora pro nobis.
    Mater divínæ grátiæ, ora pro nobis.
    Mater puríssima, ora pro nobis.
    Mater castíssima, ora pro nobis.
    Mater invioláta, ora pro nobis.
    Mater intemeráta, ora pro nobis.
    Mater amábilis, ora pro nobis.
    Mater admirábilis, ora pro nobis.
    Mater boni consílii, ora pro nobis.
    Mater Creatóris, ora pro nobis.
    Mater Salvatóris, ora pro nobis.

    Virgo prudentíssima, ora pro nobis.
    Virgo veneránda, ora pro nobis.
    Virgo praedicánda, ora pro nobis.
    Virgo potens, ora pro nobis.
    Virgo clemens, ora pro nobis.
    Virgo fidélis, ora pro nobis.

    Spéculum iustítiæ, ora pro nobis.
    Sedes sapiéntiæ, ora pro nobis.
    Causa nóstræ lætítiæ, ora pro nobis.
    Vas spirituále, ora pro nobis.
    Vas honorábile, ora pro nobis.
    Vas insígne devotiónis, ora pro nobis.
    Rosa mýstica, ora pro nobis.
    Turris Davídica, ora pro nobis.
    Turris ebúrnea, ora pro nobis.

    Domus áurea, ora pro nobis.
    Fœderis* arca, ora pro nobis.
    Iánua caeli, ora pro nobis.
    Stella matutína, ora pro nobis.
    Salus infirmórum, ora pro nobis.
    Refúgium peccatórum, ora pro nobis.
    Consolátrix afflictórum, ora pro nobis.
    Auxílium Christianórum, ora pro nobis.

    Regína Angelórum, ora pro nobis.
    Regína Patriarchárum, ora pro nobis.
    Regína Prophetárum, ora pro nobis.
    Regína Apostolórum, ora pro nobis.
    Regína Mártyrum, ora pro nobis.
    Regína Confessórum, ora pro nobis.
    Regína Vírginum, ora pro nobis.
    Regína Sanctórum ómnium, ora pro nobis.
    Regína sine labe origináli concépta, ora pro nobis.
    Regína in cǽlum assúmpta, ora pro nobis.
    Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis.
    Regína pacis, ora pro nobis.

    Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine.
    Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine.
    Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.

    Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

    Orémus. Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


    *Pronunzia: féderis.
    Ultima modifica di Umanista; 13-05-2008 alle 19:58

  8. #8
    utente cancellato
    Data Registrazione
    May 2007
    Messaggi
    0
    Ringraziato
    4

    Iúbilus rhýtmicus de nómine Iesu (s. Bernardus Claravallensis)

    Iesu dulcis memória,
    dans vera cordis gáudia;
    sed super mel et ómnia,
    eius dulcis preséntia.

    Nil cánitur suávius,
    nil audítur iucúndius;
    nil cogitátur dúlcius,
    quam Iesu Dei Filius.

    Iesu, spes pæniténtibus,
    quam pius es peténtibus!
    Quam bonus te quæréntibus!
    Sed quid inveniéntibus?

    Iesu dulcédo córdium!
    Fons vivis, lumen méntium;
    excédens omne gáudium,
    et omne desidérium.

    Nec lingua válet dícere,
    nec líttera exprímere;
    expértus pótest crédere,
    quid sit Iesum dilígere.

    Iesum quǽram in léctulo,
    cláuso cordis cubículo:
    privátim et in público
    quǽram amore sédulo.

    Cum María dilúculo
    Iesum quǽram in túmulo;
    clámore cordis quérulo,
    mente quǽram, non óculo.

    Tumbam perfúndam flétibus,
    locum réplens gemítibus;
    Iesu provólvar pédibus,
    strictis hǽrens ampléxibus.

    Iesu rex admirábilis,

    et triumphátor nóbilis;
    dulcédo ineffábilis,
    totus desirábilis.

    Mane nobíscum, Domine,

    et nos illústra lúmine;
    pulsa mentis calígine,
    mundum réplens dulcédine.

    Quando cor nostrum vísitas,

    tunc lucet ei véritas;
    mundi viléscit vánitas,
    et intus fervet cháritas.

    Amor, Iesu dulcíssimus,

    et vere suavíssimus,
    plus míllies gratíssimus,
    quam dícere suffícimus.

    Hoc probat eius Pássio,

    hoc sánguinis effúsio;
    per quam nobis redémptio
    datur, et Dei vísio.

    Iesum omnes agnóscite,

    amorem eius póscite;
    Iesum ardenter quǽrite,
    quæréndo inardéscite.

    Sic amántem dilígite,

    amoris vicem réddite;
    in hunc odórem cúrrite,
    et vota votis réddite.

    Iesu áuctor cleméntiæ,

    totíus spes laetítiæ;
    dulcóris fons et grátiæ,
    veræ cordis delíciæ.

    Iesu mi bone, séntiam,

    amóris tui cópiam;
    da mihi per præséntiam
    tuam vidére glóriam.

    Cum digne loqui néqueam

    de te, tamen ne síleam:
    amor facit ut áudeam,
    cum de te solum gáudeam.

    Tua, Iesu, diléctio,

    grata mentis reféctio;
    réplens sine fastídio,
    dans famem desidério.

    Qui te gustant esúriunt;

    qui bibunt, adhuc sítiunt;
    desideráre nésciunt,
    nisi Iesum, quem díligunt.

    Quem tuus amor ébriat,

    novit quid Iesus sápiat;
    quam felix est, quem sátiat!
    Non est ultra quod cúpiat.

    Iesu, decus angélicum,

    in aure dulce cánticum,
    in ore mel miríficum,
    In corde nectar cœlicum*.

    Desídero te míllies,

    mi Iesu: quando vénies?
    Me lætum quando fácies?
    Me de te quando sáties?

    Amor tuus contínuus,

    mihi lánguor assíduus;
    mihi fructus mellífluus
    est et vitæ perpétuus.

    Iesu, summa benígnitas,

    mira cordis iucúnditas;
    incomprehénsa bónitas,
    tua me stringat cháritas.

    Bonum mihi dilígere,

    Iesum, nil ultra quǽrere;
    mihi prórsus defícere,
    ut illi queam vívere.

    O Iesu, mi dulcíssime,

    spes suspirántis ánimae,
    Te quǽrunt piæ lácrymæ,
    Te clamor mentis íntimæ.

    Quocúmque loco fúero,
    mécum Iesum desídero;
    quam lætus, cum invénero!
    Quam felix, cum tenúero!

    Tunc ampléxus, tunc óscula,

    quæ víncunt mellis pócula;
    tunc felix Christi cópula;
    Sed in his parva mórula.

    Iam quod quæsívi, vídeo,

    quod concupívi, téneo;
    amore Iesu lángueo,
    et corde totus árdeo.

    Iesus cum sic dilígitur,

    hic amor non exstínguitur;
    non tepéscit, nec móritur,
    plus crescit, et accénditur.

    Hic amor ardet iúgiter,

    dulcéscit mirabíliter;
    sapit delectabíliter,
    deléctat et felíciter.

    Hic amor missus cœlitus*

    hǽret mihi medúllitus;
    mentem incéndit pénitus,
    hoc delectátur spíritus.

    O beátum incéndium,

    et ardens desidérium!
    O dulce refrigérium,
    amáre Dei Filium!

    Jesu, flos matris vírginis,

    amor nostræe dulcédinis;
    Tibi laus, honor núminis,
    regnum beatitúdinis.

    Veni, veni, Rex óptime,

    Pater immensæ glóriæ,
    affúlge menti clárius,
    iam exspectátus sǽpius.

    Jesu sole serénior,

    et bálsamo suávior;
    omni dulcóre dúlcior,
    céteris amabílior.

    Cúius gustus sic áfficit,

    cúius odor sic réficit;
    in quo mea mens déficit,
    solus amánti súfficit.

    Tu mentis delectátio,

    amóris consummátio;
    tu mea gloriátio,
    Iesu mundi salvátio.

    Mi dilecte, revértere,

    consors paternæ déxteræ;
    hostem vicisti próspere,
    iam cœli regno frúere.

    Séquar te quoquo íeris,

    mihi tolli non póteris;
    cum meum cor abstúleris,
    Iesu laus nostri géneris.

    Cœli cives, occúrrite,

    portas vestras attóllite;
    triumphatóri dícite,
    «Ave, Iesu, rex ínclyte».

    Rex virtútum, rex glóriæ,

    rex insígnis victóriæ;
    Iesu largítor véniæ,
    honor cœléstis pátriæ.

    Tu fons misericórdiæ,

    Tu veræ lumen pátriæ:
    pelle nubem tristítiæ,
    dans nobis lucem glóriæ.

    Te cœli chorus prǽdicat,

    et tuas laudes réplicat:
    Iesus orbem lætíficat,
    et nos Deo pacíficat.

    Iesus in pace ímperat,

    quæ omnem sensum súperat;
    hanc mea mens desíderat,
    et ea frui próperat.

    Iesus ad Patrem rédiit,

    coeléste regnum súbiit;
    cor meum a me tránsiit,
    post Iesum simul ǽbiit.

    Quem prosequámur láudibus,

    votis, hymnis, et précibus;
    ut nos donet cœléstibus,
    secum perfrui sédibus. Amen.


    *Pronunzia: célicum.
    ** Pronunzia: célitus.
    Ultima modifica di Umanista; 26-02-2008 alle 18:38

  9. #9
    Iscritto L'avatar di Umanista
    Data Registrazione
    Sep 2006
    Messaggi
    353
    Ringraziato
    0

    Cinque inni eucaristici attribuiti a s. Tommaso d'Aquino

    Adoro te devote

    Adóro te devóte, látens Déitas,
    quæ sub his figúris, vere látitas,
    tibi se cor meum totum, súbicit,
    quia, te contémplans, totum déficit.

    Visus, tactus, gustus, in te fállitur,
    ded audítu solo tuto créditur,
    credo quidquid díxit Dei Fílius,
    nil hoc veritátis Verbo vérius.

    In cruce latébat solo Déitas,
    at hic látet simul et humánitas,
    ambo támen crédens átque cónfitens,
    peto quod petívit latro pœnitens*.

    Plagas, sicut Thomas, non intúeor,
    Deum támen meum Te confíteor,
    fac me tibi sémper mágis crédere,
    in Te spem habére, Te dilígere.

    O memoriále mortis Dómini,
    Panis vivus, vitam prǽstans hómini,
    Prǽsta meæ menti de Te vívere,
    et Te illi semper dulce sápere.

    Pie pellicáne, Iesu Dómine,
    me immúndum munda tuo sánguine,
    cuius una stilla salvum fácere,
    totum mundum quit ab ómni scélere.

    Iesu, quem velátum nunc aspício,
    ora fíat illud, quod tam sítio,
    ut te reveláta cernens fácie,
    visu sim beátus tuæ glóriæ.

    Amen.


    *Pronunzia: pénitens.



    Lauda Sion Salvatorem

    Láuda Síon Salvatórem
    láuda ducem et pastórem
    in hymnis et cánticis.

    Quantum potes, tantum áude:
    quía máior omni láude,
    nec laudáre súfficis.

    Láudis thema speciális,
    Panis vivus et vitális,
    hódie propónitur.

    Quem in sacræ mensa cœnæ,
    turbæ fratrum duodénæ
    datum non ambígitur.

    Sit laus plena, sit sonóra,
    sit iucúnda, sit decóra
    mentis iubilátio.

    Dies enim solémnis ágitur,
    in qua mensæ prima recólitur
    húius institútio.

    In hac mensa novi Regis,
    novum Pascha novæ legis,
    phase vetus términat.

    Vetustátem nóvitas,
    umbram fugat véritas,
    noctem lux elíminat.

    Quod in cœna Christus gessit,
    faciéndum hoc expréssit
    in Sui memóriam.

    Docti sacris institútis,
    panem, vinum, in salútis
    consecrámus hóstiam.

    Dogma datur Christiánis,
    quod in carnem transit panis,
    et vinum in sánguinem.

    Quod non capis, quod non vides,
    animósa firmat fides,
    prǽter rerum órdinem.

    Sub divérsis speciébus,
    signis tantum, et non rebus,
    latent res exímiæ.

    Caro cibus, sanguis potus:
    manet tamen Christus totus,
    sub utráque spécie.

    A suménte non concísus,
    non confráctus, non divísus:
    ínteger accípitur.

    Sumit unus, sumunt mille:
    quantum isti, tantum ille:
    nec sumptus consúmitur.

    Sumunt boni, sumunt mali:
    sorte tamen inæquáli,
    vitæ vel intéritus.

    Mors est malis, vita bonis:
    vide paris sumptiónis
    quam sit dispar éxitus.

    Fracto demum Sacraménto,
    ne vacílles, sed meménto,
    tantum esse sub fragménto,
    quantum toto tégitur.

    Nulla rei fit scissúra:
    signi tantum fit fractúra:
    qua nec status nec statúra
    signáti minúitur.

    Ecce panis Angelórum,
    factus cibus viatórum:
    vere panis fíliórum,
    non mittendus cánibus.

    In figúris præsignátur,
    cum Ísaac immolátur:
    Agnus Paschæ deputátur
    datur manna pátribus.

    Bone pastor, panis vere,
    Iesu, nostri miserére:
    Tu nos pasce, nos tuére:
    Tu nos bona fac vidére
    in terra vivéntium.

    Tu, qui cuncta scis et vales:
    Qui nos pascis hic mortáles:
    tuos ibi commensáles,
    cohærédes et sodáles,
    fac sanctórum cívium.

    Amen.
    Allelúia.


    Pange, lingua

    Pange, língua, gloriósi
    Córporis mystérium
    Sanguinísque pretiósi,
    quem in mundi prétium,
    fructus ventris generósi,
    Rex effúdit gentium.

    Nobis datus, nobis natus
    ex intácta Vírgine
    et in mundo conversátus,
    sparso verbi sémine,
    sui moras incolátus
    miro clausit órdine.

    In suprémæ nocte cenæ
    recúmbens cum frátribus,
    observáta lege plene
    cibis in legálibus,
    Cibum turbæ duodénæ
    se dat suis mánibus.

    Verbum caro panem verum
    verbo carnem éfficit,
    fítque sanguis Christi merum:
    etsi sensus déficit,
    ad firmándum cor sincérum
    sola fides súfficit.

    Tantum ergo sacraméntum
    venerémur cérnui,
    et antíquum documéntum
    novo cedat rítui:
    prǽstet fides suppleméntum
    sénsuum deféctui.

    Genitóri Genitóque
    laus et iubilátio,
    salus, honor, virtus quóque
    sit et benedíctio;
    procedPnti ab utróque
    compar sit laudátio.

    Amen.


    Sacris solemniis

    Sacris solémniis iúncta sint gáudia,
    et ex præcórdiis sónent præconia,
    recédant vétera, nova sint ómnia,
    corda, voces et opera.

    Noctis recólitur cena novíssima,
    qua Christus créditur agnum et azýma
    dedísse frátribus iúxta legítima
    priscis indúlta pátribus.

    Post agnum týpicum explétis épulis
    corpus domínicum datur discípulis
    sic totum ómnibus, quod totum síngulis
    éius fatémur mánibus.

    Dedit fragílibus córporis férculum,
    dedit et trístibus sánguinis póculum,
    dícens: «Accipíte, quod trado, vásculum,
    ómnes ex eo bíbite».

    Sic sacrifícium istud instítuit,
    cúius offícium commítti vóluit
    solis presbýteris, quibus sic cóngruit,
    ut sumant et dent céteris.

    Panis angélicus fit panis hóminum,
    dat panis cǽlicus figúris términum;
    O res mirábilis! Mandúcat dóminum
    servus páuper et húmilis.

    Sic tu nos vísita, sicut te cólimus;
    te, trina Déitas unáque, póscimus,
    per tuas sémitas duc nos, quo téndimus,
    ad lucem, quam inhábitas.

    Amen.


    Verbum supernum

    Verbum supérnum pródiens,
    nec Patris línquens déxteram,
    ad opus súum éxiens,
    venit ad vitæ vésperam.

    In mortem a discípulo
    suis tradéndus ǽmulis,
    prius in vitæ férculo
    Se trádidit discípulis.

    Quíbus sub bina spécie
    Carnem dedit et Sánguinem;
    ut dúplicis substántiæ
    totum cibáret hóminem.

    Se nascens dedit sócium,
    convéscens in edúlium,
    Se móriens in prétium,
    Se regnans dat in prǽmium.

    O salutáris Hostia,
    Quæ cǽli pandis ostium,
    bella premunt hostília;
    da robur, fer auxílium.

    Uni trinóque Dómino
    sit sempitérna glória:
    Qui vitam sine término
    nobis donet in pátria.

    Amen.
    Ultima modifica di Umanista; 28-02-2008 alle 16:53

  10. #10
    Iscritto L'avatar di Umanista
    Data Registrazione
    Sep 2006
    Messaggi
    353
    Ringraziato
    0

    Durante il giorno

    Prima d'incominciare il lavoro

    Actiónes nostras, quǽsumus, Dómine, aspirándo prǽveni et adiuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat et per te, cœpta, finiátur. Amen.


    Finito il lavoro

    Ágimus tibi grátias, omnípotens Deus, pro univérsis benefíciis tuis: Qui vivis et regnans in sǽcula sæculórum. Amen.


    Orazione di s. Tommaso d'Aquino prima dello studio

    Creátor ineffábilis, qui de thesáuris sapiéntiæ tuæ novem angelórum hierárchias advocásti, et eas super cœlum empýreum miro órdine collocásti, átque elegantíssimæ partes univérsi disposuísti. Tu, ínquam, qui verus fons lucis et sapiéntiæ díceris, átque superéminens princípium, infúndere dignéris super intelléctus mei ténebras tuæ rádium claritátis, dúplicem in qua natus sum rémovens privatiónem et ténebram, peccátum scílicet et ignorántiam. Qui línguas infántium facis disértas, línguam meam erúdias, átque in lábiis grátiam tuæ benedictiónis infúndas. Da mihi intelligéndi acúmen, retinéndi capacitátem, abiciéndi facilitátem, loquéndi grátiam copiósam; ingréssum ínstruas, progréssum dírigas, egréssum cómpleas. Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas, Deus laudábilis et gloriósus, et benedíctus in infiníta sǽcula sæculorum. Amen.


    Prima di prendere cibo

    Bénedic, Dómine,
    nos et hæc tua dona,
    quæ de tua elargitáte sumus sumptúri.
    Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


    Dopo il cibo

    Ágimus tibi grátias,
    omnípotens Deus,
    pro univérsis benefíciis tuis.
    Qui vivis et regnas in sǽcula sæculorum. Amen.
    Ultima modifica di Umanista; 02-03-2008 alle 14:22

Discussioni Simili

  1. Studiare il Latino: consigli e metodi per imparare la lingua latina
    Di Tergestinus nel forum Lingue bibliche e classiche
    Risposte: 132
    Ultimo Messaggio: 24-05-2015, 12:38
  2. Risposte: 25
    Ultimo Messaggio: 16-10-2012, 08:05

Tag per Questa Discussione

Permessi di Scrittura

  • Tu non puoi inviare nuove discussioni
  • Tu non puoi inviare risposte
  • Tu non puoi inviare allegati
  • Tu non puoi modificare i tuoi messaggi
  •