Lo Staff del Forum dichiara la propria fedeltà al Magistero. Se, per qualche svista o disattenzione, dovessimo incorrere in qualche errore o inesattezza, accettiamo fin da ora, con filiale ubbidienza, quanto la Santa Chiesa giudica e insegna. Le affermazioni dei singoli forumisti non rappresentano in alcun modo la posizione del forum, e quindi dello Staff, che ospita tutti gli interventi non esplicitamente contrari al Regolamento di CR (dalla Magna Charta). O Maria concepita senza peccato prega per noi che ricorriamo a Te.
Pagina 2 di 3 PrimaPrima 123 UltimaUltima
Risultati da 11 a 20 di 28

Discussione: Preghiere in latino. Orazioni in lingua latina.

  1. #11
    Iscritto L'avatar di Umanista
    Data Registrazione
    Sep 2006
    Messaggi
    353
    Ringraziato
    0

    Alla sera

    L'inno della sera

    Te lucis ante términum,
    Rerum Creátor, póscimus,
    Ut pro tua cleméntia
    Sis prǽsul et custódia.

    Procul recédant sómnia,
    Et nóctium phantásmata;
    Hostémque nostrum cómprime,
    Ne polluántur córpora.

    Prǽsta, Pater piíssime,
    Patríque compar Únice,
    Cum Spíritu Paráclito
    Regnans per omne sǽculum.

    Amen.


    Invocazione della sera

    Vísita, quǽsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea longe repélle: Angeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant; et benedíctio tua sit super nos semper. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


    Il canto del riposo

    Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace.
    Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum,
    Quod parásti ante fáciem ómnium populórum,
    Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Ísraël.
    Glória Patri.
    Ultima modifica di Umanista; 28-02-2008 alle 17:45

  2. #12
    Iscritto L'avatar di Umanista
    Data Registrazione
    Sep 2006
    Messaggi
    353
    Ringraziato
    0
    A Gesú crocifisso*

    En ego, o bone et dulcíssime Iesu, ante conspéctum tuum génibus me provólvo, ac máximo ánimi ardóre te oro átque obtéstor, ut meum in cor vívidos fídei, spei et caritátis sensus átque veram peccatórum meórum pœniténtiam, eáque emendándi firmíssimam voluntátem velis imprímere; dum magno ánimi afféctu et dolóre tua quínque vúlnera mecum ipse consídero ac mente contémplor, illud præ óculis habens quod iam in ore ponébat tuo David prophéta de te, o bone Iesu: fodérunt manus meas et pedes meos, dinumeravérunt ómnia ossa mea.


    *Indulgenza plenaria, se si recita dopo la Comunione davanti ad un'immagine di Gesú Cristo crocifisso, in un venerdí di Quaresima e del tempo di Passione. Indulgenza parziale, alle stesse condizioni, tutti gli altri giorni.

  3. #13
    Iscritto L'avatar di Bernardo
    Data Registrazione
    Apr 2008
    Località
    Ecclesia quae est in Brixia
    Età
    32
    Messaggi
    161
    Ringraziato
    0
    Gloria in excelsis Deo

    Glória in excélsis Deo
    Et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.
    Laudámus te, benedícimus te, adorámus te, glorificámus te,
    Grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam,
    Dómine Deus, Rex cœléstis, Deus Pater omnípotens.
    Dómine Fili Unigénite, Iesu Christe,
    Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris:
    Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis;
    Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram,
    Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis.
    Quóniam tu solus Sanctus, tu solus Dóminus, tu solus Altíssimus, Iesu Christe,
    Cum Sancto Spíritu in glória Dei Patris. Amen.
    Ultima modifica di Umanista; 21-05-2008 alle 22:53

  4. #14
    utente cancellato
    Data Registrazione
    Jan 2008
    Messaggi
    1,846
    Ringraziato
    0
    Litaniæ sacratissimi Cordis Domini nostri Iesu Christi

    Kyrie, eleison. Kyrie, eléison.
    Christe, eleison. Christe, eléison.
    Kyrie, eleison. Kyrie, eléison.
    Christe, áudi nos. Christe, áudi nos.
    Christe, exáudi nos. Christe, exáudi nos.

    Pater de cǽlis, Deus, miserere nobis.
    Fili, Redémptor mundi, Deus, miserere nobis.
    Spíritus Sancte, Deus, miserere nobis.
    Sancta Trínitas, unus Deus, miserere nobis.

    Cor Iesu, Fili Patris ætérni, miserere nobis.
    Cor Iesu, in sinu Vírginis Matris a Spíritu Sancto formátum, miserere nobis.
    Cor Iesu, Verbo Dei substantiáliter unítum, miserere nobis.
    Cor Iesu, maiestátis infinítae, miserere nobis.
    Cor Iesu, templum Dei sanctum, miserere nobis.
    Cor Iesu, tabernáculum Altíssimi, miserere nobis.
    Cor Iesu, domus Dei et porta cæli, miserere nobis.
    Cor Iesu, fornax árdens charitátis, miserere nobis.
    Cor Iesu, iustítiæ et amóris receptáculum, miserere nobis.
    Cor Iesu, bonitáte et amore plenum, miserere nobis.
    Cor Iesu, virtútum ómnium abíssus, miserere nobis.
    Cor Iesu, ómni láude digníssimus, miserere nobis.
    Cor Iesu, rex et centrum ómnium córdium, miserere nobis.
    Cor Iesu, in quo sunt ómnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ, miserere nobis.
    Cor Iesu, in quo hábitat ómnis plenitúdo divinitátis, miserere nobis.
    Cor Iesu, in quo Pater sibi bene complácuit, miserere nobis.
    Cor Iesu, de cúius plenitúdine ómnes nos accépimus, miserere nobis.
    Cor Iesu, desidérium cóllium æternórum, miserere nobis.
    Cor Iesu, pátiens et múltae misericórdiae, miserere nobis.
    Cor Iesu, dives in omnes qui ínvocant te, miserere nobis.
    Cor Iesu, fons vitæ et sanctitátis, miserere nobis.
    Cor Iesu, propitiátio pro peccátis nostris, miserere nobis.
    Cor Iesu, saturátum oppróbriis, miserere nobis.
    Cor Iesu, attrítum propter scélera nostra, miserere nobis.
    Cor Iesu, úsque ad mortem obédiens factum, miserere nobis.
    Cor Iesu, láncea perforátum, miserere nobis.
    Cor Iesu, fons totíus consolatiónis, miserere nobis.
    Cor Iesu, vita et resurréctio nostra, miserere nobis.
    Cor Iesu, pax et reconciliátio nostra, miserere nobis.
    Cor Iesu, víctima peccatórum, miserere nobis.
    Cor Iesu, salus in te sperántium, miserere nobis.
    Cor Iesu, spes in te moriéntium, miserere nobis.
    Cor Iesu, delíciæ sanctórum ómnium , miserere nobis.

    Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine.
    Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine.
    Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.

    Iésu, mitis et húmilis Corde. Fac cor nostrum secúndum Cor tuum.

    Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, réspice in Cor dilectíssimi Fílii tui, et in láudes et satisfactiónes quas in nómine peccatórum tibi persólvit, iísque misericórdiam tuam peténtibus tu véniam concéde placátus, in nómine eiúsdem Fílii tui Iésu Christi. Qui tecum vivit et regnat in sáecula saeculórum. Amen.
    Ultima modifica di Umanista; 21-05-2008 alle 22:54

  5. #15
    Vecchia guardia di CR L'avatar di Voce mea
    Data Registrazione
    Jun 2008
    Località
    Friuli
    Età
    27
    Messaggi
    2,379
    Ringraziato
    0

    Inno ai Vespri

    Lucis creator optime

    Lucis Creátor óptime,
    lucem diérum próferens,
    primórdiis lucis novæ
    mundi parans oríginem.

    Qui mane iunctum vésperi
    diem vocári prǽcipis:
    tætrum chaos illábitur;
    áudi preces cum flétibus.

    Ne mens graváta crímine
    vitæ sit exsul múnere,
    dum nil perénne cógitat
    seséque culpis ílligat.

    Cælórum pulset íntimum,
    vitále tollat prǽmium;
    vitémus omne nóxium,
    purgémus omne péssimum.

    Præsta, Pater piíssime,
    Patríque compar Unice,
    cum spíritu Paráclito
    regnans per omne sǽculum. Amen.
    Ultima modifica di Umanista; 21-06-2008 alle 09:43

  6. #16
    Vecchia guardia di CR L'avatar di Voce mea
    Data Registrazione
    Jun 2008
    Località
    Friuli
    Età
    27
    Messaggi
    2,379
    Ringraziato
    0

    Inno alla Santa Croce

    Inno alla Santa Croce da recitare (o cantare) il Venerdì Santo.

    Vexilla regis

    Vexílla regis pródeunt
    fulget crucis mystérium,
    quo carne carnis cónditor
    suspénsus est patíbulo.

    Quo, vulnerátus ínsuper
    mucróne diro lánceæ,
    ut nos laváret crímine,
    manávit unda et sánguine.

    Arbor décora et fúlgida,
    ornáta regis púrpura,
    elécta digno stípite
    tam sancta membra tángere.

    Beata, cúius bráchiis
    sæcli pepéndit prétium;
    statéra facta est córporis
    prædam tulítque tártari.

    Salve, ara, salve, víctima,
    de passiónis glória,
    qua vita mortem pértulit
    et morte vitam réddidit!

    O crux, ave, spes única!
    Hoc passiónis tempore
    piis ad auge grátiam
    reísque dele crímina.

    Te, fons salútis, Trínitas,
    colláudet omnis spíritus;
    quos per crucis mystérium
    salvas, fove per sæcula. Amen.

  7. #17
    Iscritto L'avatar di Clèopa
    Data Registrazione
    Jan 2008
    Località
    pompei
    Età
    29
    Messaggi
    108
    Ringraziato
    1

    Pange lingua

    Pange, lingua, gloriósi
    Córporis mystérium,
    Sanguinsque pretiosi,
    Quem in mundi pretium
    Fructus ventris generosi
    Rex effudit gentium.
    Nobis datus, nobis natus
    Ex intacta Virgine,
    Et in mundo conversatus,
    Sparso verbi semine,
    Sui moras incolatus
    Miro clausit ordine.
    In supremæ nocte cenæ
    recumbens cum fratribus,
    observata lege plene
    cibis in legamibus,
    Cibum turbæ duodenæ
    se dat suis manibus
    Verbum caro, panem verum
    verbo carnem efficit:
    fitque sanguis Christi merum,
    et si sensus deficit,
    ad firmandum cor sincerum
    sola fides sufficit.
    Tantum ergo sacramentum
    veneremur cernui,
    et antiquum documentum
    novo cedat ritui;
    præstet fides supplementum
    sensuum defectui.
    Genitori Genitoque
    laus et iubilatio,
    salus, honor, virtus quoque
    sit et benedictio;
    Procedenti ab utroque
    compar sit laudatio. Amen.

  8. #18
    Iscritto L'avatar di Luisa
    Data Registrazione
    Aug 2007
    Località
    scafati(SA)
    Età
    32
    Messaggi
    399
    Ringraziato
    1
    Ego propter te flagellávi Ægyptum cum primogénitis suis: et tu me flagellátum tradidísti.
    Pópule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristávi te? Respónde mihi!
    Ego edúxi te de Ægypto, demérso Pharaóne in Mare Rubrum: et tu me tradidísti princípibus sacerdótum.
    Pópule meus, quid feci tibi?...
    Ego ante te apérui mare: et tu aperuísti láncea latus meum.
    Pópule meus, quid feci tibi?...
    Ego ante te præívi in colúmna nubis: et tu me duxísti ad prætórium Piláti.
    Pópule meus, quid feci tibi?..
    Ego te pavi manna per desértum: et tu me cecidísti álapis et flagéllis.
    Pópule meus, quid feci tibi?...
    Ego te potávi aqua salútis de petra: et tu me potásti felle et acéto.
    Pópule meus, quid feci tibi?...
    Ego propter te Chananæórum reges percússi: et tu percussísti arúndine caput meum.
    Pópule meus, quid feci tibi?...
    Ego dedi tibi sceptrum regále: et tu dedísti cápiti meo spíneam corónam.
    Pópule meus, quid feci tibi?...
    Ego te exaltávi magna virtúte: et tu me suspendísti in patíbulo Crucis.
    Pópule meus, quid feci tibi?...

    Hymnus

    Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis, Nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine!
    Dulce lignum dulci clavo dulce pondus sústinens!
    Pange, lingua, gloriósi pro´ lium certáminis, Et super crucis trop?o dic triúmphum nóbilem, Quáliter Redémptor orbis immolátus vícerit.
    Crux fidélis…
    De paréntis protoplásti fraude factor cóndolens, Quando pomi noxiális morte morsu córruit, Ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.
    Dulce lignum…
    Hoc opus nostræ salútis ordo depopóscerat, Multifórmis perditóris arte ut artem fálleret, Et medélam ferret inde, hostis unde læserat.
    Crux fidélis…
    Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis, Missus est ab arce Patris Natus, orbis cónditor, Atque ventre virgináli carne factus pródiit.
    Dulce lignum…
    Vagit infans inter arta cónditus præse´ pia, Membra pannis involúta Virgo Mater álligat, Et manus pedésque et crura stricta cingit fáscia.
    Crux fidélis…
    Lustra sex qui iam perácta tempus implens córporis, se volénte, natus ad hoc, passióni déditus, agnus in crucis levátur immolándus stípite.
    Dulce lignum…
    En acétum, fel, arúndo, sputa, clavi, láncea; Mite corpus perforátur, sanguis, unda prófluit; Terra, pontus, astra, mundus quo lavántur flúmine!
    Crux fidélis…
    Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa víscera, Et rigor lentéscat ille, quem dedit natívitas, Ut supérni membra Regis miti tendas stípite.
    Dulce lignum…
    Sola digna tu fuísti ferre sæcli prétium Atque portum præparáre nauta mundo náufrago, Quem sacer cruor perúnxit fusus Agni córpore.
    Crux fidélis…
    Æqua Patri Filióque, ínclito Paráclito, Sempitérna sit beátæ Trinitáti glória; cuius alma nos redémit atque servat grátia. Amen.

  9. #19
    Vecchia guardia di CR L'avatar di Voce mea
    Data Registrazione
    Jun 2008
    Località
    Friuli
    Età
    27
    Messaggi
    2,379
    Ringraziato
    0
    Metto il link ad un sito molto completo, dove chiunque ami pregare in lingua latina può trovare un valido supporto e molti spunti interessanti.

    http://www.preces-latinae.org/index.htm


  10. #20
    Moderatore L'avatar di Famulus Mariae
    Data Registrazione
    Apr 2009
    Località
    Diocesi di Milano, Zona Pastorale IV
    Età
    48
    Messaggi
    4,295
    Ringraziato
    182

    Alma Redemptóris Mater

    Alma Redemptóris Mater,
    Quæ pérvia cæli Porta manes, et stella maris,
    succúrre cadénti,
    súrgere qui curat, pópulo:
    Tu Quæ genuísti,
    natúra miránte,
    Tuum Sanctum Geni
    tórem,
    Virgo prius ac postérius,
    Gabriélis ab ore
    sumens illud Ave, peccatórum miserére.



    Ultima modifica di Famulus Mariae; 27-04-2009 alle 22:06

Discussioni Simili

  1. Studiare il Latino: consigli e metodi per imparare la lingua latina
    Di Tergestinus nel forum Lingue bibliche e classiche
    Risposte: 132
    Ultimo Messaggio: 24-05-2015, 12:38
  2. Risposte: 25
    Ultimo Messaggio: 16-10-2012, 08:05

Tag per Questa Discussione

Permessi di Scrittura

  • Tu non puoi inviare nuove discussioni
  • Tu non puoi inviare risposte
  • Tu non puoi inviare allegati
  • Tu non puoi modificare i tuoi messaggi
  •