Lo Staff del Forum dichiara la propria fedeltà al Magistero. Se, per qualche svista o disattenzione, dovessimo incorrere in qualche errore o inesattezza, accettiamo fin da ora, con filiale ubbidienza, quanto la Santa Chiesa giudica e insegna. Le affermazioni dei singoli forumisti non rappresentano in alcun modo la posizione del forum, e quindi dello Staff, che ospita tutti gli interventi non esplicitamente contrari al Regolamento di CR (dalla Magna Charta). O Maria concepita senza peccato prega per noi che ricorriamo a Te.
Pagina 3 di 3 PrimaPrima 123
Risultati da 21 a 28 di 28

Discussione: Preghiere in latino. Orazioni in lingua latina.

  1. #21
    Moderatore L'avatar di Famulus Mariae
    Data Registrazione
    Apr 2009
    Località
    Diocesi di Milano, Zona Pastorale IV
    Età
    48
    Messaggi
    4,212
    Ringraziato
    168

    Ave, Regína cælórum

    Ave, Regína cælórum,
    Ave, Dómina Angelórum:
    Salve, radix, salve, porta,
    Ex qua mundo lux est orta:
    Gaude Virgo gloriósa,
    Super omnes speciósa,
    Vale, o valde decóra,
    Et pro nobis Christum exóra.

  2. #22
    Moderatore L'avatar di Famulus Mariae
    Data Registrazione
    Apr 2009
    Località
    Diocesi di Milano, Zona Pastorale IV
    Età
    48
    Messaggi
    4,212
    Ringraziato
    168

    Oratio ad Sanctum Micaelem Archangelum

    Sancte Míchael Archángele, defénde nos in prælio, contra nequítiam et insídias diáboli esto præsídium. Imperet illi Deus, súpplices deprecámur: tuque, Prínceps militiae cœléstis, Sátanam aliósque spíritus malígnos, qui ad perditiónem animárum pervagántur in mundo, divina virtúte, in inférnum detrúde.
    Amen.
    Ultima modifica di Famulus Mariae; 28-04-2009 alle 17:24

  3. #23
    Moderatore L'avatar di Famulus Mariae
    Data Registrazione
    Apr 2009
    Località
    Diocesi di Milano, Zona Pastorale IV
    Età
    48
    Messaggi
    4,212
    Ringraziato
    168
    Orémus pro Pontífice nostro Benedícto.
    Dóminus consérvet eum,
    et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra,et non tradat eum in ánimam inimicórum éius.

  4. #24
    Moderatore L'avatar di Famulus Mariae
    Data Registrazione
    Apr 2009
    Località
    Diocesi di Milano, Zona Pastorale IV
    Età
    48
    Messaggi
    4,212
    Ringraziato
    168

    Ad te beate Ioseph

    AD te beate Ioseph, in tribulatione nostra confugimus, atque, implorato Sponsae tuae sanctissimae auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus. Per eam, quaesumus quae te cum immaculata Virgine Dei Genetrice coniunxit, caritatem, perque paternum, quo Puerum Iesum amplexus es, amorem, supplices deprecamur, ut ad hereditatem, quam Iesus Christus acquisivit Sanguine suo, benignus respicias, ac necessitatibus nostris tua virtute et ope succurras. Tuere, o Custos providentissime divinae Familiae, Iesu Christi subolem electam; prohibe a nobis, amantissime Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem; propitius nobis, sospitator noster fortissime, in hoc cum potestate tenebrarum certamine e caelo adesto; et sicut olim Puerum Iesum e summo eripuisti vitae discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende: nosque singulos perpetuo tege patrocinio, ut ad tui exemplar et ope tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in caelis beatitudinem assequi possimus. Amen.

  5. #25
    Moderatore L'avatar di Famulus Mariae
    Data Registrazione
    Apr 2009
    Località
    Diocesi di Milano, Zona Pastorale IV
    Età
    48
    Messaggi
    4,212
    Ringraziato
    168

    Inviolata

    INVIOLATA, integra, et casta es Maria,
    quae es effecta fulgida caeli porta.
    O Mater alma Christi carissima,
    suscipe pia laudum praeconia.
    Te nunc flagitant devota corda et ora,
    nostra ut pura pectora sint et corpora.
    Tu per precata dulcisona,
    nobis concedas veniam per saecula.
    O benigna! O Regina! O Maria,
    quae sola inviolata permansisti.

  6. #26
    Veterano di CR L'avatar di camilloborghese
    Data Registrazione
    Jan 2010
    Località
    pavia
    Età
    29
    Messaggi
    1,024
    Ringraziato
    0
    spero non sia già stata inserita: STABAT MATER


    Stabat Mater dolorósa

    iuxta crucem lacrimósa,

    dum pendébat Fílius.


    Cuius ánimam geméntem,

    contristátam et doléntem

    pertransívit gládius.


    O quam tristis et afflícta

    fuit illa benedícta

    Mater Unigéniti !


    Quae moerébat et dolébat,

    pia mater, cum vidébat

    nati poenas íncliti.


    Quis est homo, qui non fleret,

    Christi Matrem si vidéret

    in tanto supplício?


    Quis non posset contristári,

    piam Matrem contemplári

    doléntem cum Filio ?


    Pro peccátis suae gentis

    vidit Jesum in torméntis

    et flagéllis subditum.


    Vidit suum dulcem natum

    moriéntem desolátum,

    dum emísit spíritum.


    Eia, mater, fons amóris,

    me sentíre vim dolóris

    fac, ut tecum lúgeam.


    Fac, ut árdeat cor meum

    in amándo Christum Deum,

    ut sibi compláceam.


    Sancta Mater, istud agas,

    crucifíxi fige plagas

    cordi meo válide.


    Tui Nati vulneráti,

    tam dignáti pro me pati,

    poenas mecum dívide.


    Fac me vere tecum flere,

    Crucifíxo condolére

    donec ego víxero.


    Iuxta crucem tecum stare,

    te libenter sociáre

    in planctu desídero.


    Virgo vírginum praeclára,

    mihi iam non sis amára,

    fac me tecum plángere.


    Fac, ut portem Christi mortem,

    passiónis fac me sortem

    et plagas recólere.


    Fac me plagis vulnerári,

    cruce hac inebriári

    et cruóre Fílii.


    Flammis urar ne succénsus,

    per te, Virgo, sim defénsus

    in die iudícii.


    Fac me cruce custodíri

    morte Christi praemuníri,

    confovéri grátia.


    Quando corpus moriétur,

    fac, ut ánimae donétur

    paradísi glória. Amen.
    Ubi caritas et amor, Deus ibi est.

  7. #27
    Nuovo iscritto L'avatar di O Sapientia
    Data Registrazione
    Jan 2014
    Località
    Diocesi di Cosenza
    Messaggi
    14
    Ringraziato
    0

    Regina Caeli

    Regína caeli, laetáre, allelúia,
    Quia quem meruísti portáre, allelúia,
    Resurréxit sicut dixit, allelúia;
    Ora pro nobis Deum, allelúia.
    ​Christus heri, hodie, semper

  8. #28
    Nuovo iscritto L'avatar di O Sapientia
    Data Registrazione
    Jan 2014
    Località
    Diocesi di Cosenza
    Messaggi
    14
    Ringraziato
    0

    Pange Lingua-Inno Settimana Santa

    Pange, lingua, gloriósi
    prœlium certáminis,
    et super crucis tropæo
    dic triúmphum nóbilem,
    quáliter redémptor orbis
    immolátus vícerit.


    De paréntis protoplásti
    fraude factor cóndolens,
    quando pomi noxiális
    morte morsu córruit,
    ipse lignum tunc notávit,
    damna ligni ut sólveret.


    Hoc opus nostræ salútis
    ordo depopóscerat,
    multifórmis perditóris
    arte ut artem fálleret,
    et medélam ferret inde,
    hostis unde læserat.


    Quando venit ergo sacri
    plenitúdo témporis,
    missus est ab arce Patris
    Natus, orbis cónditor,
    atque ventre virgináli
    carne factus pródiit.


    Lustra sex qui iam perácta
    tempus implens córporis,
    se volénte, natus ad hoc,
    passióni déditus,
    agnus in crucis levátur
    immolándus stípite.


    Æqua Patri Filióque,
    ínclito Paráclito,
    sempitérna sit beátæ
    Trinitáti glória,
    cuius alma nos redémit
    atque servat grátia.


    Amen.
    ​Christus heri, hodie, semper

Discussioni Simili

  1. Studiare il Latino: consigli e metodi per imparare la lingua latina
    Di Tergestinus nel forum Lingue bibliche e classiche
    Risposte: 132
    Ultimo Messaggio: 24-05-2015, 12:38
  2. Risposte: 25
    Ultimo Messaggio: 16-10-2012, 08:05

Tag per Questa Discussione

Permessi di Scrittura

  • Tu non puoi inviare nuove discussioni
  • Tu non puoi inviare risposte
  • Tu non puoi inviare allegati
  • Tu non puoi modificare i tuoi messaggi
  •