Lo Staff del Forum dichiara la propria fedeltÓ al Magistero. Se, per qualche svista o disattenzione, dovessimo incorrere in qualche errore o inesattezza, accettiamo fin da ora, con filiale ubbidienza, quanto la Santa Chiesa giudica e insegna. Le affermazioni dei singoli forumisti non rappresentano in alcun modo la posizione del forum, e quindi dello Staff, che ospita tutti gli interventi non esplicitamente contrari al Regolamento di CR (dalla Magna Charta). O Maria concepita senza peccato prega per noi che ricorriamo a Te.
Pagina 1 di 4 123 ... UltimaUltima
Risultati da 1 a 10 di 36

Discussione: ANTIPHONAE ET ORATIONES ex editione typica tertia Missalis Romani, 2002

  1. #1
    marcobo88
    visitatore

    ANTIPHONAE ET ORATIONES ex editione typica tertia Missalis Romani, 2002

    Die 1 ianuarii
    In octava Nativitatis Domini
    SOLLEMNITAS
    SANCTĂ DEI GENETRICIS MARIĂ

    Ant. ad introitum
    Salve, sancta Parens, enixa puerpera Regem,
    qui cŠlum terramque regit in saecula sŠculorum.
    Vel: Cf. Is 9, 2.6; Lc 1, 33
    Lux fulgebit hodie super nos, quia natus est nobis Dominus;
    et vocabitur admirabilis, Deus, Princeps pacis,
    Pater futuri saeculi: cuius regni non erit finis.

    Dicitur Gloria in excelsis.

    Collecta

    Deus, qui salutis ŠternŠ,

    beatŠ MariŠ virginitate fecunda,

    humano generi praemia prŠstitisti, tribue, qu.sumus,

    ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus,
    per quam meruimus Filium tuum auctorem vitŠ suscipere.
    Qui tecum.

    Dicitur Credo.


    Super oblata
    Deus, qui bona cuncta inchoas benignus et perficis,
    da nobis, de sollemnitate sanctŠ Dei Genetricis lŠtantibus,
    sicut de initiis tuŠ gratiŠ gloriamur
    ita de perfectione gaudere.
    Per Christum.

    PrŠfatio I de beata Maria Virgine
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    Et te in solemnitate beatae Mariae semper Virginis collaudare,
    benedicere et praedicare.
    Quae et Unigenitum tuum
    Sancti Spiritus obumbratione concepit,
    et, virginitatis gloria permanente,
    lumen aeternum mundo effudit,
    Iesum Christum Dominum nostrum.
    Per quem maiestatem tuam laudant Angeli,
    adorant Dominationes, tremunt Potestates.
    Caeli caelorumque Virtutes, ac beata Seraphim,
    socia exsultatione concelebrant.
    Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas,
    deprecamur, supplici confessione dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...


    Quando adhibetur Canon Romanus, dicitur Communicantes proprium.


    Ant. ad communionem Hebr 13, 8
    Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula.







    Post communionem
    Sumpsimus, Domine, lŠti sacramenta cŠlestia:
    prŠsta, quaesumus,
    ut ad vitam nobis proficiant sempiternam,

    qui beatam semper Virginem Mariam

    Filii tui Genetricem et EcclesiŠ Matrem

    profiteri gloriamur.
    Per Christum.










    Ultima modifica di chierichetto87; 04-01-2007 alle 21:21

  2. #2
    marcobo88
    visitatore

    Die 2 ianuarii

    Die 2 ianuarii
    Ss. Basilii Magni et Gregorii Nazianzeni,
    episcoporum et Ecclesia doctorum
    Memoria

    Ant. ad introitum Cf. Sir 44, 15.14
    Sapientiam Sanctorum narrent populi,
    et laudes eorum nuntiet Ecclesia;
    nomina autem eorum vivent in saeculum saeculi.

    Collecta
    Deus, qui Ecclesiam tuam
    beatorum episcoporum Basilii et Gregorii
    exemplis et doctrinis dignatus es illustrare,
    concede, quaesumus,
    ut tuam discamus in humilitate veritatem
    et eam in caritate fideliter operemur.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Suscipe, quaesumus, Domine, hoc sacrificium populi tui,
    ut, quod tibi in honore beatorum Basilii et Gregorii
    offertur ad gloriam,
    nobis tribuas ad salutem perpetuam.
    Per Christum.

    Praefatio de Sanctis Pastoribus
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    per Christum Dominum nostrum.
    Quia sic tribuis Ecclesiam tuam sanctorum Basilii et Gregoriifestivitate gaudere,
    ut eam exemplo piŠ conversationis corrobores,
    verbo prŠdicationis erudias,
    grataque tibi supplicatione tuearis.
    Et ideo, cum Angelorum atque Sanctorum turba,
    hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...


    Ant. ad communionem
    Cf. 1 Cor 1, 23-24
    Nos prŠdicamus Christum crucifixum,
    Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam.


    Post communionem

    Mensa cŠlestis, omnipotens Deus, in omnibus

    festivitatem beatorum Basilii et Gregorii celebrantibus
    supernas vires firmet et augeat,
    ut et fidei donum integrum custodiamus,
    et per ostensum salutis tramitem ambulemus.
    Per Christum.





    Ultima modifica di chierichetto87; 04-01-2007 alle 21:20

  3. #3
    marcobo88
    visitatore

    Die 2 ianuarii

    Feria quarta

    Ant. ad introitum Is 9, 2
    Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam;
    habitantibus in regione umbrŠ mortis, lux orta est eis.

    Collecta
    Concede nobis, omnipotens Deus, ut salutare tuum,
    quod ad redemptionem mundi luce nova cŠlorum processit,
    nostris semper innovandis cordibus oriatur.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Deus, auctor sincerŠ devotionis et pacis,
    da, quaesumus, ut et maiestatem tuam
    convenienter hoc munere veneremur,
    et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamur.
    Per Christum.

    PrŠfatio de Nativitate III
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    per Christum Dominum nostrum.
    Per quem hodie commercium nostrŠ reparationis effulsit,
    quia, dum nostra fragilitas a tuo Verbo suscipitur,
    humana mortalitas non solum
    in perpetuum transit honorem,
    sed nos quoque, mirando consortio, reddit Šternos.
    Et ideo, choris angelicis sociati,
    te laudamus in gaudio confitentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...


    Ant. ad communionem 1 Io 1, 2
    Vita manifestata est, quŠ erat apud Patrem,
    et apparuit nobis.

    Post communionem
    Diversis plebs tua, Domine, gubernata subsidiis,
    et prŠsentia pietatis tuŠ remedia capiat et futura,
    ut, transeuntium rerum necessaria consolatione fovente,
    fiducialius ad Šterna contendat.
    Per Christum.

    vel:

    Die 3 ianuarii
    Sanctissimi Nominis Iesu

    Ant. ad introitum Phil 2, 10-11
    In nomine Iesu omne genu flectatur,
    cŠlestium, terrestrium et infernorum;
    et omnis lingua confiteatur
    quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.

    Collecta
    Deus, qui salutem humani generis
    in Verbi tui incarnatione fundasti,
    da populis tuis misericordiam quam deposcunt,
    ut sciant omnes non esse, quam Unigeniti tui,
    nomen aliud invocandum.
    Qui tecum.

    Super oblata
    Largitatis tuŠ munera deferentes, qu.sumus, Domine,
    ut sicut Christo usque ad mortem obťdienti
    salutiferum nomen dedisti,
    ita nobis eius virtute muniri concede.
    Per Christum.

    Praefatio de Nativitate III, ut supra.

    Ant. ad communionem Ps 8, 2
    Domine, Dominus noster,
    quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

    Post communionem
    Hostia sumpta, Domine, quam Christi nomen honorantes
    tuŠ obtulimus maiestati,
    gratiam tuam, quaesumus, nobis infundat uberrime,
    ut et nostra in cŠlis esse scripta nomina gaudeamus.
    Per Christum.
    Ultima modifica di chierichetto87; 04-01-2007 alle 21:22

  4. #4
    marcobo88
    visitatore

    Die 4 Ianuarii

    Feria quinta


    Ant. ad introitum Cf. Io 1, 1
    In principio et ante saecula Deus erat Verbum,
    et ipse nasci dignatus est Salvator mundi.

    Collecta
    Deus, qui populo tuo, Unigeniti tui nativitate,
    redemptionis effectum mirabiliter inchoasti,
    ita, qu.sumus, fidei famulis tuis tribue firmitatem,
    ut usque ad promissum gloriŠ praemium,
    ipso gubernante, perveniant.
    Qui tecum.

    Super oblata
    Suscipe, Domine, munera nostra,
    quibus exercentur commercia gloriosa,
    ut, offerentes quŠ dedisti,
    teipsum mereamur accipere.
    Per Christum.

    PrŠfatio de Nativitate III
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    per Christum Dominum nostrum.
    Per quem hodie commercium nostrŠ reparationis effulsit,
    quia, dum nostra fragilitas a tuo Verbo suscipitur,
    humana mortalitas non solum
    in perpetuum transit honorem,
    sed nos quoque, mirando consortio, reddit Šternos.
    Et ideo, choris angelicis sociati,
    te laudamus in gaudio confitentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...

    Ant. ad communionem Io 3, 16
    Sic Deus dilexit mundum,
    ut Filium suum Unigenitum daret,
    ut omnis, qui credit in eum, non pereat,
    sed habeat vitam Šternam.

    Post communionem
    Da, quaesumus, omnipotens Deus,
    ut, mysteriorum virtute sanctorum,
    iugiter vita nostra firmetur.
    Per Christum.

  5. #5
    marcobo88
    visitatore

    Die 5 Ianuarii - Ad Missam Matutinam

    Feria sexta
    ad Missam Matutinam

    Ant. ad introitum Ps 111, 4
    Exortum est in tenebris lumen rectis corde:
    misericors et miserator et iustus Dominus.

    Collecta
    Fideles tuos, quaesumus, Domine, benignus illumina,
    et splendore gloriŠ tuŠ corda eorum semper accende,
    ut Salvatorem suum et incessanter agnoscant,
    et veraciter apprehendant.
    Qui tecum.

    Super oblata
    Munera, quaesumus, Domine,
    tuŠ plebis propitiatus assume,
    ut, quŠ fidei pietate profitentur,
    sacramentis cŠlestibus apprehendant.
    Per Christum.

    PrŠfatio de Nativitate III
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    per Christum Dominum nostrum.
    Per quem hodie commercium nostrŠ reparationis effulsit,
    quia, dum nostra fragilitas a tuo Verbo suscipitur,
    humana mortalitas non solum
    in perpetuum transit honorem,
    sed nos quoque, mirando consortio, reddit Šternos.
    Et ideo, choris angelicis sociati,
    te laudamus in gaudio confitentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...


    Ant. ad communionem 1 Io 4, 9
    In hoc apparuit caritas Dei in nobis,
    quoniam Filium suum Unigenitum misit Deus in mundum,
    ut vivamus per eum.

    Post communionem
    Deus, qui nos sacramenti tui participatione contingis,
    virtutis eius effectus in nostris cordibus operare,
    ut suscipiendo muneri tuo per ipsum munus aptemur.
    Per Christum.

  6. #6
    marcobo88
    visitatore

    Die 5 Ianuarii - In Vigilia Epiphaniae

    Die 6 Ianuarii
    IN EPIPHANIA DOMINI
    Solemnitas
    Ad Missam in Vigilia

    HŠc Missa adhibetur vespere pridie sollemnitatis sive ante sive post I Vesperas EpiphaniŠ.

    Ant. ad introitum Cf. Bar 5, 5
    Surge, Ierusalem, et circumspice ad orientem et vide
    congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum.

    Dicitur Gloria in excelsis.

    Collecta
    Corda nostra, quaesumus, Domine,
    tuae maiestatis splendor illustret,
    quo mundi huius tenebras transire valeamus,
    et perveniamus ad patriam claritatis ŠternŠ.
    Per Dominum.

    Dicitur Credo.

    Super oblata
    Suscipe, quaesumus, Domine, munera nostra
    pro apparitione Unigeniti Filii tui
    et primitiis gentium dicata,
    ut et tibi celebretur laudatio
    et nobis fiat Šterna salvatio.
    Per Christum.

    PrŠfatio de Epiphania
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    Quia ipsum in Christo salutis nostrŠ mysterium
    hodie ad lumen gentium revelasti,
    et, cum in substantia nostrŠ mortalitatis apparuit,
    nova nos immortalitatis eius gloria reparasti.
    Et ideo cum Angelis et Archangelis,
    cum Thronis et Dominationibus,
    cumque omni militia cŠlestis exercitus,
    hymnum gloriŠ tuŠ canimus,
    sine fine dicentes:

    Ant. ad communionem Cf. Ap 21, 23
    Claritas Dei illuminavit civitatem sanctam Ierusalem
    et ambulabant gentes in lumine eius.

    Post communionem
    Sacra alimonia renovati,
    tuam, Domine, misericordiam deprecamur,
    ut semper in mentibus nostris tuŠ appareat stella iustitiŠ
    et noster in tua sit confessione thesaurus.
    Per Christum.

    Benedictio solemnis
    Deus, qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum,
    suam vobis benedictionem benignus infundat,
    et corda vestra fide, spe et caritate stabiliat.
    R. Amen.
    Et quia Christum sequimini confidenter,
    qui hodie mundo apparuit lux relucens in tenebris,
    faciat et vos lucem esse fratribus vestris.
    R. Amen.
    Quatenus, peregrinatione peracta,
    perveniatis ad eum, quem magi stella praevia quŠsierunt,
    et gaudio magno, lucem de luce,
    Christum Dominum invenerunt.
    R. Amen.
    Et benedictio Dei omnipotentis,
    Patris, et Filii, + et Spiritus Sancti,
    descendat super vos et maneat semper.
    R. Amen.

  7. #7
    marcobo88
    visitatore

    Die 6 Ianuarii

    Ad Missam in die

    Ant. ad introitum Cf. Mal 3, 1; 1 Chr 29, 12
    Ecce advenit Dominator Dominus;
    et regnum in manu eius et potestas et imperium.

    Dicitur Gloria in excelsis.

    Collecta
    Deus, qui hodierna die Unigenitum tuum
    gentibus stella duce revelasti,
    concede propitius, ut, qui iam te ex fide cognovimus,
    usque ad contemplandam speciem tuŠ celsitudinis
    perducamur.
    Per Dominum.

    Ubi mos est, pro opportunitate, publicari possunt post Evangelium festa mobilia anni currentis.
    Annuntiatio Paschae festroumque mobilium
    In Epiphania Domini, cantato Evangelio, diaconus vel cantor ex ambone, e vetusto Ecclesiae sanctae instituto, pronuntiat festa mobilia anni currentis iuxta hanc formulam.
    Noveritis, fratres carissimi,
    quod annuente Dei misericordia,
    sicut de Nativitate Domini nostri Iesu Christi gavisi sumus,
    ita et de Resurrectione eiusdem Salvatoris nostri
    gaudium vobis annuntiamus.
    Die 21 februarii dies Cinerum,
    et initium ieiunii sacratissimae Quadragesimae.
    Die 8 aprilis sanctum Pascha
    Domini nostri Iesu Christi cum gaudio celebrabitis.
    Die 17 maii erit Ascensio Domini nostri Iesu Christi.
    Die 27 eiusdem festum Pentecostes.
    Die 7 iunii
    festum sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi. Die 2 decembris dominica prima Adventus
    Domini nostri Iesu Christi,
    cui est honor et gloria,
    per omnia saecula saeculorum. Amen.


    Dicitur Credo.

    Super oblata
    EcclesiŠ tuŠ, quaesumus, Domine, dona propitius intuere,
    quibus non iam aurum, thus et myrrha profertur,
    sed quod eisdem muneribus
    declaratur, immolatur et sumitur, Iesus Christus.
    Qui vivit et regnat in saecula sŠculorum.

    PrŠfatio de Epiphania
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    Quia ipsum in Christo salutis nostrŠ mysterium
    hodie ad lumen gentium revelasti,
    et, cum in substantia nostrŠ mortalitatis apparuit,
    nova nos immortalitatis eius gloria reparasti.
    Et ideo cum Angelis et Archangelis,
    cum Thronis et Dominationibus,
    cumque omni militia cŠlestis exercitus,
    hymnum gloriŠ tuŠ canimus,
    sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctusů


    Quando adhibetur Canon Romanus, dicitur Communicantes proprium.

    Ant. ad communionem Cf. Mt 2, 2
    Vidimus stellam eius in Oriente,
    et venimus cum muneribus adorare Dominum.

    Post communionem
    CŠlesti lumine, qu.sumus, Domine,
    semper et ubique nos pr.veni,
    ut mysterium, cuius nos participes esse voluisti,
    et puro cernamus intuitu, et digno percipiamus affectu.
    Per Christum.

    Benedictio solemnis
    Deus, qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum,
    suam vobis benedictionem benignus infundat,
    et corda vestra fide, spe et caritate stabiliat.
    R. Amen.
    Et quia Christum sequimini confidenter,
    qui hodie mundo apparuit lux relucens in tenebris,
    faciat et vos lucem esse fratribus vestris.
    R. Amen.
    Quatenus, peregrinatione peracta,
    perveniatis ad eum, quem magi stella pr.via quŠsierunt,
    et gaudio magno, lucem de luce,
    Christum Dominum invenerunt.
    R. Amen.
    Et benedictio Dei omnipotentis,
    Patris, et Filii, + et Spiritus Sancti,
    descendat super vos et maneat semper.
    R. Amen.

  8. #8
    marcobo88
    visitatore

    Die 7 Ianuarii

    Dominica post diem 6 ianuarii occurrente
    IN BAPTISMATE DOMINI
    Festum

    Ant. ad introitum Cf. Mt 3, 16-17
    Baptizato Domino, aperti sunt cŠli,
    et sicut columba super eum Spiritus mansit,
    et vox Patris intonuit:
    Hic est Filius meus dilectus,
    in quo mihi bene complacui.

    Dicitur Gloria in excelsis.

    Collecta
    Omnipotens sempiterne Deus,
    qui Christum, in Iordane flumine baptizatum,
    Spiritu Sancto super eum descendente,
    dilectum Filium tuum sollemniter declarasti,
    concede filiis adoptionis tuŠ,
    ex aqua et Spiritu Sancto renatis,
    ut in beneplacito tuo iugiter perseverent.
    Per Dominum.
    Vel:
    Deus, cuius Unigenitus
    in substantia nostrŠ carnis apparuit, prŠsta, quaesumus,
    ut, per eum, quem similem nobis foris agnovimus,
    intus reformari mereamur.
    Qui tecum.

    Dicitur Credo.

    Super oblata
    Suscipe munera, Domine,
    in dilecti Filii tui revelatione delata,
    ut fidelium tuorum oblatio in eius sacrificium transeat,
    qui mundi voluit peccata miseratus abluere.
    Qui vivit et regnat in saecula sŠculorum.

    PrŠfatio de Baptismate Domini.
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    Qui miris signasti mysteriis novum in Iordane lavacrum,
    ut, per vocem de cŠlo delapsam,
    habitare Verbum tuum inter homines crederetur;
    et, per Spiritum in columbŠ specie descendentem,
    Christus Servus tuus oleo perungi lŠtitiŠ
    ac mitti ad evangelizandum pauperibus nosceretur.
    Et ideo cum cŠlorum virtutibus
    in terris te iugiter celebramus,
    maiestati tuŠ sine fine clamantes: Sanctus, Sanctus, Sanctus

    Ant. ad communionem Io 1, 32.34
    Ecce de quo dicebat Ioannes:
    Ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei.

    Post communionem
    Sacro munere satiati,
    clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus,
    ut, Unigenitum tuum fideliter audientes,
    filii tui vere nominemur et simus.
    Per Christum.

  9. #9
    marcobo88
    visitatore

    Diebus 8 - 9 - 10 - 11 - 12 Ianuarii

    HEBDOMADA I ô PER ANNUM ö

    Ant. ad introitum
    In excelso throno vidi sedere virum,
    quem adorat multitudo Angelorum, psallentes in unum:
    Ecce cuius imperii nomen est in Šternum.

    Collecta
    Vota, quaesumus, Domine,
    supplicantis populi cŠlesti pietate prosequere,
    ut et quŠ agenda sunt videant,
    et ad implenda quŠ viderint convalescant.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Grata tibi sit, quaesumus, Domine, tuŠ plebis oblatio,
    per quam et sanctificationem referat,
    et quŠ pie precatur obtineat.
    Per Christum.

    Praefatio Communis I
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    per Christum Dominum nostrum.
    In quo omnia instaurare tibi complacuit,
    et de plenitudine eius nos omnes accipere tribuisti.
    Cum enim in forma Dei esset, exinanivit semetipsum,
    ac per sanguinem crucis suŠ pacificavit universa;
    unde exaltatus est super omnia
    et omnibus obtemperantibus sibi
    factus est causa salutis ŠternŠ.
    Et ideo cum Angelis et Archangelis,
    cum Thronis et Dominationibus,
    cumque omni militia cŠlestis exercitus,
    hymnum gloriŠ tuŠ canimus,
    sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctusů

    Ant. ad communionem Ps 35, 10
    Domine, apud te est fons vitŠ,
    et in lumine tuo videbimus lumen.
    Vel: Io 10, 10
    Ego veni, ut vitam habeant,
    et abundantius habeant, dicit Dominus.

    Post communionem
    Supplices te rogamus, omnipotens Deus,
    ut, quos tuis reficis sacramentis,
    tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas.
    Per Christum.

  10. #10
    marcobo88
    visitatore

    Die 13 Ianuarii

    HEBDOMADA I ô PER ANNUM ö

    Ut supra.

    Vel:
    Die 13 ianuarii
    S. Hilarii, episcopi et Ecclesia doctoris

    Collecta
    PrŠsta, qu.sumus, omnipotens Deus,
    ut divinitatem Filii tui,
    quam beatus Hilarius episcopus constanter asseruit,
    et convenienter intellegere valeamus,
    et veraciter profiteri.
    Per Dominum.

Discussioni Simili

  1. Testi proprii di alcune Diocesi, Regioni o Nazioni per la Forma Straord. del R.R.
    Di caravaggio nel forum Rito Romano nella forma straordinaria
    Risposte: 30
    Ultimo Messaggio: 26-07-2016, 09:17

Permessi di Scrittura

  • Tu non puoi inviare nuove discussioni
  • Tu non puoi inviare risposte
  • Tu non puoi inviare allegati
  • Tu non puoi modificare i tuoi messaggi
  •