Lo Staff del Forum dichiara la propria fedeltÓ al Magistero. Se, per qualche svista o disattenzione, dovessimo incorrere in qualche errore o inesattezza, accettiamo fin da ora, con filiale ubbidienza, quanto la Santa Chiesa giudica e insegna. Le affermazioni dei singoli forumisti non rappresentano in alcun modo la posizione del forum, e quindi dello Staff, che ospita tutti gli interventi non esplicitamente contrari al Regolamento di CR (dalla Magna Charta). O Maria concepita senza peccato prega per noi che ricorriamo a Te.
Pagina 2 di 4 PrimaPrima 1234 UltimaUltima
Risultati da 11 a 20 di 36

Discussione: ANTIPHONAE ET ORATIONES ex editione typica tertia Missalis Romani, 2002

  1. #11
    marcobo88
    visitatore

    Diebus 14 - 15 - 16 - 18 -19 Ianuarii

    DOMINICA II ô PER ANNUM ö

    Ant. ad introitum Ps 65, 4
    Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi;
    psalmum dicat nomini tuo, Altissime.

    Collecta
    Omnipotens sempiterne Deus,
    qui cŠlestia simul et terrena moderaris,
    supplicationes populi tui clementer exaudi,
    et pacem tuam nostris concede temporibus.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Concede nobis, quaesumus, Domine,
    hŠc digne frequentare mysteria,
    quia, quoties huius hostiŠ commemoratio celebratur,
    opus nostrŠ redemptionis exercetur.
    Per Christum.

    Praefatio de Dominicis ôPer Annumö II (In dominica)
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    per Christum Dominum nostrum.
    Qui, humanis miseratus erroribus,
    de Virgine nasci dignatus est.
    Qui, crucem passus, a perpetua morte nos liberavit
    et, a mortuis resurgens, vitam nobis donavit Šternam.
    Et ideo cum Angelis et Archangelis,
    cum Thronis et Dominationibus,
    cumque omni militia cŠlestis exercitus,
    hymnum gloriŠ tuŠ canimus,
    sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctusů

    Praefatio Communis II (In feriis)
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    Qui bonitate hominem condidisti,
    ac iustitia damnatum misericordia redemisti:
    per Christum Dominum nostrum.
    Per quem maiestatem tuam laudant Angeli,
    adorant Dominationes, tremunt Potestates.
    CŠli cŠlorumque Virtutes, ac beata Seraphim,
    socia exsultatione concelebrant.
    Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur,
    supplici confessione dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctusů

    Ant. ad communionem Cf. Ps 22, 5
    Parasti in conspectu meo mensam,
    et calix meus inebrians quam prŠclarus est!
    Vel: 1 Io 4, 16
    Nos cognovimus et credidimus caritati,
    quam Deus habet in nobis.

    Post communionem
    Spiritum nobis, Domine, tuŠ caritatis infunde,
    ut, quos uno cŠlesti pane satiasti,
    una facias pietate concordes.
    Per Christum.

  2. #12
    marcobo88
    visitatore

    Die 17 Ianuarii

    Die 17 ianuarii

    S. Antonii, abbatis
    Memoria




    Ant. ad introitum Cf. Ps 91, 13-14
    Iustus ut palma florebit,
    sicut cedrus Libani multiplicabitur,
    plantatus in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

    Collecta
    Deus, qui beato Antonio abbati tribuisti
    mira tibi in deserto conversatione servire,
    eius nobis interventione concede,
    ut, abnegantes nosmetipsos,
    te iugiter super omnia diligamus.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Accepta tibi sint, Domine, quaesumus,
    munera nostrŠ servitutis,
    pro beati Antonii commemoratione altari tuo proposita,
    et concede, ut, a terrenis impedimentis absoluti,
    te solo divites efficiamur.
    Per Christum.

    Praefatio de Sanctis Religiosis
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    In Sanctis enim, qui Christo se dedicaverunt
    propter regnum cŠlorum,
    tuam decet providentiam celebrare mirabilem,
    qua humanam substantiam
    et ad primŠ originis revocas sanctitatem,
    et perducis ad experienda dona,
    quŠ in novo s.culo sunt habenda.
    Et ideo, cum Sanctis et Angelis universis,
    te collaudamus, sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus

    Ant. ad communionem Cf. Mt 19, 21
    Si vis perfectus esse,
    vade, vende quŠ habes,
    et da pauperibus, et sequere me,
    dicit Dominus.

    Post communionem
    Sacramentis tuis, Domine,
    salubriter enutritos,
    cunctas fac nos semper insidias inimici superare,
    qui beato Antonio dedisti
    contra potestates tenebrarum claras referre victorias.
    Per Christum.
    Ultima modifica di marcobo88; 16-01-2007 alle 17:18

  3. #13
    marcobo88
    visitatore

    Die 20 Ianuarii

    HEBDOMADA II “PER ANNUM”


    Ut supra, in diebus 15, 16, 18, 19 Ianuarii.



    Vel:

    Die 20 ianuarii

    S. Fabiani, papŠ et martyris

    Collecta
    Deus, tuˇrum glˇria sacerdˇtum, prŠsta, quǽsumus,
    ut, beßti Fabißni mßrtyris tui interveniÚnte suffrßgio,
    ei˙sdem proficißmus fÝdei consˇrtio dignˇque servÝtio.
    Per Dˇminum.


    Vel:
    S. Sebastiani, martyris


    Collecta
    PrŠsta nobis, quǽsumus, Dˇmine, spÝritum fortit˙dinis,
    ut, gloriˇso exÚmplo beßti Sebastißni mßrtyris tui edˇcti,
    tibi magis quam homÝnibus obœdÝre discßmus.
    Per Dˇminum.

  4. #14
    marcobo88
    visitatore

    Diebus 21 et 23 Ianuarii

    DOMINICA III ô PER ANNUM ö

    Ant. ad introitum Cf. Ps 95, 1.6
    Cantate Domino canticum novum,
    cantate Domino, omnis terra.
    Confessio et pulchritudo in conspectu eius,
    sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius.

    Collecta
    Omnipotens sempiterne Deus,
    dirige actus nostros in beneplacito tuo,
    ut in nomine dilecti Filii tui
    mereamur bonis operibus abundare.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Munera nostra, Domine, suscipe placatus,
    quŠ sanctificando nobis, quaesumus,
    salutaria fore concede.
    Per Christum.

    Praefatio de Dominicis ôPer Annumö III (In dominica)
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    Ad cuius immensam gloriam pertinere cognoscimus
    ut mortalibus tua deitate succurreres;
    sed et nobis provideres de ipsa
    mortalitate nostra remedium,
    et perditos quosque unde perierant, inde salvares,
    per Christum Dominum nostrum.
    Per quem maiestatem tuam adorat exercitus Angelorum,
    ante conspectum tuum in Šternitate lŠtantium.
    Cum quibus et nostras voces
    ut admitti iubeas, deprecamur,
    socia exsultatione dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...

    Praefatio Communis III (In feriis)
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    Qui per Filium dilectionis tuŠ,
    sicut conditor generis es humani,
    ita benignissimus reformator.
    Unde merito tibi cunctŠ serviunt creaturŠ,
    te redempti rite collaudant universi,
    et uno Sancti tui te corde benedicunt.
    Quapropter et nos cum omnibus te Angelis celebramus,
    iucunda semper confessione dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...

    Ant. ad communionem Cf. Ps 33, 6
    Accedite ad Dominum et illuminamini,
    et facies vestrŠ non confundentur.
    Vel: Io 8, 12
    Ego sum lux mundi, dicit Dominus;
    qui sequitur me, non ambulat in tenebris,
    sed habebit lumen vitŠ.

    Post communionem
    PrŠsta nobis, quaesumus, omnipotens Deus,
    ut, vivificationis tuŠ gratiam consequentes,
    in tuo semper munere gloriemur.
    Per Christum.

  5. #15
    marcobo88
    visitatore

    Die 22 Ianuarii

    HEBDOMADA III ôPER ANNUMö
    Ut supra.

    Vel:
    Die 22 ianuarii
    S. Vincentii, diaconi et martyris

    Collecta
    Omnipotens sempiterne Deus,
    tuum in nobis Spiritum clementer infunde,
    ut corda nostra ea dilectione valida potiantur,
    per quam sanctus martyr Vincentius
    omnia corporis tormenta devicit.
    Per Dominum.

  6. #16
    marcobo88
    visitatore

    Die 24 Ianuarii

    Die 24 ianuarii
    S. Francisci de Sales, episcopi et Ecclesia doctoris
    Memoria

    Ant. ad introitum Cf. Sir 15, 5
    In medio EcclesiŠ aperuit os eius,
    et implevit eum Dominus spiritu sapientiŠ et intellectus;
    stolam gloriŠ induit eum.

    Collecta
    Deus, qui ad animarum salutem
    beatum Franciscum episcopum
    omnibus omnia factum esse voluisti,
    concede propitius, ut, eius exemplo,
    tuŠ mansuetudinem caritatis
    in fratrum servitio semper ostendamus. Per Dominum.

    Super oblata
    Per hanc salutarem hostiam quam offerimus tibi, Domine,
    cor nostrum divino illo Sancti Spiritus igne succende,
    quo mitissimum beati Francisci animum
    mirabiliter inflammasti. Per Christum.

    Praefatio de Sanctis Pastoribus
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    per Christum Dominum nostrum.
    Quia sic tribuis Ecclesiam tuam sancti Franciscifestivitate gaudere,
    ut eam exemplo piŠ conversationis corrobores,
    verbo prŠdicationis erudias,
    grataque tibi supplicatione tuearis.
    Et ideo, cum Angelorum atque Sanctorum turba,
    hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctusů

    Ant. ad communionem Cf. Lc 12, 42
    Fidelis servus et prudens,
    quem constituit Dominus super familiam suam,
    ut det illis in tempore tritici mensuram.

    Post communionem
    Concede, quaesumus, omnipotens Deus,
    ut, per sacramenta quŠ sumpsimus,
    beati Francisci caritatem et mansuetudinem
    imitantes in terris,
    gloriam quoque consequamur in cŠlis. Per Christum.

  7. #17
    marcobo88
    visitatore

    Die 25 Ianuarii

    Die 25 ianuarii
    IN CONVERSIONE S. PAULI, APOSTOLI
    Festum


    Ant. ad introitum 2 Tim 1, 12; 4, 8
    Scio cui credidi, et certus sum quia potens est
    depositum meum servare in illum diem, iustus iudex.

    Dicitur Gloria in excelsis.

    Collecta
    Deus, qui universum mundum
    beati Pauli apostoli prŠdicatione docuisti,
    da nobis, quaesumus,
    ut, cuius conversionem hodie celebramus,
    per eius ad te exempla gradientes,
    tuŠ simus mundo testes veritatis.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Illo nos, quaesumus, Domine, divina tractantes,
    fidei lumine Spiritus perfundat,
    quo beatum Paulum apostolum
    ad gloriŠ tuŠ propagationem iugiter collustravit.
    Per Christum.

    PrŠfatio I de Apostolis
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    Qui gregem tuum, Pastor Šterne, non deseris,
    sed per beatos Apostolos continua protectione custodis,
    ut iisdem rectoribus gubernetur,
    quos Filii tui vicarios eidem contulisti prŠesse pastores.
    Et ideo cum Angelis et Archangelis,
    cum Thronis et Dominationibus,
    cumque omni militia cŠlestis exercitus,
    hymnum gloriŠ tuŠ canimus,
    sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...

    Ant. ad communionem Cf. Gal 2, 20
    In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me,
    et tradidit semetipsum pro me.

    Post communionem
    Sacramenta quŠ sumpsimus, Domine Deus noster,
    in nobis foveant caritatis ardorem,
    quo beatus apostolus Paulus vehementer accensus,
    omnium pertulit sollicitudinem Ecclesiarum. Per Christum.

    Benedictio Solemnis
    Deus, qui vos in apostolicis tribuit consistere fundamentis,
    benedicere vobis dignetur
    beati Apostoli Pauli
    meritis intercedentibus gloriosis.
    R. Amen.
    Et apostolicis prŠsidiis vos pro cunctis faciat testes veritatis,
    qui vos eorum munerari documentis voluit et exemplis.
    R. Amen.
    Ut eorum intercessione
    ad ŠternŠ patriŠ hereditatem pervenire possitis,
    per quorum doctrinam fidei firmitatem possidetis.
    R. Amen.
    Et benedictio Dei omnipotentis,
    Patris, et Filii, + et Spiritus Sancti,
    descendat super vos et maneat semper.
    R. Amen.
    Ultima modifica di marcobo88; 20-01-2007 alle 22:57

  8. #18
    marcobo88
    visitatore

    Die 26 Ianuarii

    Die 26 ianuarii
    Ss. Timothei et Titi, episcoporum
    Memoria

    Ant. ad introitum Ps 95, 3-4
    Annuntiate inter gentes gloriam eius,
    in omnibus populis mirabilia eius,
    quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis.

    Collecta
    Deus, qui beatos Timotheum et Titum
    apostolicis virtutibus decorasti,
    utriusque intercessione concede,
    ut, iuste et pie viventes in hoc s.culo,
    ad cŠlestem mereamur patriam pervenire.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Suscipe, quaesumus, Domine, munera populi tui,
    pro beatorum tuorum Timothei et Titi festivitate delata,
    et sincero nos corde perfice benignus acceptos.
    Per Christum.

    Praefatio de Sanctis Pastoribus
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    per Christum Dominum nostrum.
    Quia sic tribuis Ecclesiam tuam sanctorum Timothei et Titifestivitate gaudere,
    ut eam exemplo piŠ conversationis corrobores,
    verbo prŠdicationis erudias,
    grataque tibi supplicatione tuearis.
    Et ideo, cum Angelorum atque Sanctorum turba,
    hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctusů

    Ant. ad communionem Mc 16, 15; Mt 28, 20
    Euntes in mundum universum, prŠdicate Evangelium:
    ego vobiscum sum omnibus diebus, dicit Dominus.

    Post communionem
    Sacramenta quŠ sumpsimus, Domine Deus noster,
    illam nobis fidem innutriant,
    quam et apostolica docuit prŠdicatio,
    et beatorum Timothei et Titi sollicitudo custodivit.
    Per Christum.

  9. #19
    marcobo88
    visitatore

    Die 27 Ianuarii

    HEBDOMADA III ôPER ANNUMö
    Ut supra, in diebus 21 et 23 Ianuarii.

    Vel:
    Die 27 ianuarii
    S. Angela Merici, virginis

    Collecta
    Pietati tuŠ, quaesumus, Domine,
    nos beata virgo Angela commendare non desinat,
    ut, eius caritatis et prudentiŠ documenta sectantes,
    tuam valeamus doctrinam custodire et moribus profiteri.
    Per Dominum.

  10. #20
    marcobo88
    visitatore

    Die 28 - 29 - 30 Ianuarii et 1 Februarii

    DOMINICA IV ô PER ANNUM ö

    Ant. ad introitum Ps 105, 47
    Salvos nos fac, Domine Deus noster,
    et congrega nos de nationibus,
    ut confiteamur nomini sancto tuo,
    et gloriemur in laude tua.

    Collecta
    Concede nobis, Domine Deus noster,
    ut te tota mente veneremur,
    et omnes homines rationabili diligamus affectu.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Altaribus tuis, Domine,
    munera nostrŠ servitutis inferimus,
    quŠ, placatus assumens,
    sacramentum nostrŠ redemptionis efficias.
    Per Christum.

    Praefatio de Dominicis ôPer Annumö IV (In dominica)
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    per Christum Dominum nostrum.
    Ipse enim nascendo vetustatem hominum renovavit,
    patiendo delevit nostra peccata,
    ŠternŠ vitŠ aditum praestitit a mortuis resurgendo,
    ad te Patrem ascendendo cŠlestes ianuas reseravit.
    Et ideo, cum Angelorum atque Sanctorum turba,
    hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctusů

    Praefatio Communis IV (In feriis)
    Vere dignum et iustum est, Šquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens Šterne Deus:
    Quia, cum nostra laude non egeas,
    tuum tamen est donum quod tibi grates rependamus,
    nam te non augent nostra prŠconia,
    sed nobis proficiunt ad salutem,
    per Christum Dominum nostrum.
    Et ideo, choris angelicis sociati,
    te laudamus in gaudio confitentes: Sanctus, Sanctus, Sanctusů

    Ant. ad communionem Cf. Ps 30, 17-18
    Illumina faciem tuam super servum tuum,
    et salvum me fac in tua misericordia.
    Domine, non confundar, quoniam invocavi te.
    Vel: Mt 5, 3-4
    Beati pauperes spiritu,
    quoniam ipsorum est regnum cŠlorum.
    Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

    Post communionem
    Redemptionis nostrŠ munere vegetati, quaesumus, Domine,
    ut hoc perpetuŠ salutis auxilio
    fides semper vera proficiat.
    Per Christum.

Discussioni Simili

  1. Testi proprii di alcune Diocesi, Regioni o Nazioni per la Forma Straord. del R.R.
    Di caravaggio nel forum Rito Romano nella forma straordinaria
    Risposte: 31
    Ultimo Messaggio: 11-02-2018, 22:32

Permessi di Scrittura

  • Tu non puoi inviare nuove discussioni
  • Tu non puoi inviare risposte
  • Tu non puoi inviare allegati
  • Tu non puoi modificare i tuoi messaggi
  •