Lo Staff del Forum dichiara la propria fedeltà al Magistero. Se, per qualche svista o disattenzione, dovessimo incorrere in qualche errore o inesattezza, accettiamo fin da ora, con filiale ubbidienza, quanto la Santa Chiesa giudica e insegna. Le affermazioni dei singoli forumisti non rappresentano in alcun modo la posizione del forum, e quindi dello Staff, che ospita tutti gli interventi non esplicitamente contrari al Regolamento di CR (dalla Magna Charta). O Maria concepita senza peccato prega per noi che ricorriamo a Te.
Pagina 3 di 4 PrimaPrima 1234 UltimaUltima
Risultati da 21 a 30 di 36

Discussione: ANTIPHONAE ET ORATIONES ex editione typica tertia Missalis Romani, 2002

  1. #21
    marcobo88
    visitatore

    Die 31 Ianuarii

    Die 31 ianuarii
    S. Ioannis Bosco, presbyteri
    Memoria

    Ant. ad introitum Cf. Mc 10, 14
    Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos:
    talium est enim regnum Dei, dicit Dominus.
    Vel: Cf. Mt 5, 19
    Qui fecerit et docuerit mandata Domini,
    hic magnus vocabitur in regno cælorum, dicit Dominus.

    Collecta
    Deus, qui beatum Ioannem presbyterum
    adulescentium patrem et magistrum excitasti,
    concede, quaesumus, ut, eodem caritatis igne succensi,
    animas quaerere tibique soli servire valeamus.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Accepta tibi sit, qu.sumus, Domine, sacratæ plebis oblatio
    pro beati commemoratione et præsta,
    ut, ex huius participatione mysterii,
    exempla tuæ caritatis referamus.
    Per Christum.

    Praefatio de Sanctis Pastoribus
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    per Christum Dominum nostrum.
    Quia sic tribuis Ecclesiam tuam sancti Ioannis Boscofestivitate gaudere,
    ut eam exemplo piæ conversationis corrobores,
    verbo prædicationis erudias,
    grataque tibi supplicatione tuearis.
    Et ideo, cum Angelorum atque Sanctorum turba,
    hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus…

    Ant. ad communionem Mt 18, 3
    Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli,
    non intrabitis in regnum cælorum, dicit Dominus.
    Vel: Io 8, 12
    Qui sequitur me, non ambulat in tenebris,
    sed habebit lumen vitæ, dicit Dominus.

    Post communionem
    Tribuat nobis, omnipotens Deus, refectio sancta subsidium,
    ut, exemplo beati Ioannis Bosco,
    et fraternitatis caritatem et lumen veritatis
    in corde exhibeamus et opere.
    Per Christum.

  2. #22
    marcobo88
    visitatore

    Die 2 Februarii

    Die 2 februarii
    IN PRÆSENTATIONE DOMINI
    Festum

    De benedictione et processione candelarum

    Forma prior: Processio
    1. Hora competenti fit collecta in ecclesia minore vel in alio loco apto extra ecclesiam, ad quam
    processio tendit. Fideles tenent in manibus candelas non accensas.

    2. Accedit sacerdos cum ministris, indutus paramentis albis sicut ad Missam; sed pro casula
    sacerdos sumere potest pluviale, quod deponit, expleta processione.

    3. Dum accenduntur candelæ, cantatur antiphona
    Ecce Dominus noster cum virtute veniet,
    et illuminabit oculos servorum suorum, alleluia
    vel alius cantus aptus.

    4. Sacerdos, cantu absoluto, ad populum conversus dicit: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus
    Sancti. Postea populum de more salutat, ac deinde introductoriam monitionem profert, qua fideles
    ad celebrandum ritum huius festi actuose et conscie invitantur, his vel similibus verbis:
    Fratres carissimi: Ante dies quadraginta celebravimus cum gaudio festum Nativitatis
    Domini. Hodie vero occurrit dies ille beatus, quo Iesus a Maria et Ioseph præsentatus
    est in templo, exterius quidem legem implens, rerum veritate autem occurrens populo
    suo credenti. Spiritu Sancto impulsi, in templum venerunt beati illi senes et
    cognoverunt Dominum eodem Spiritu illuminati, et confessi sunt eum in exsultatione.
    Ita et nos, congregati in unum per Spiritum Sanctum, procedamus ad domum Dei
    obviam Christo. Inveniemus eum et cognoscemus in fractione panis, donec veniat
    manifestus in gloria.

    5. Post monitionem sacerdos benedicit candelas, dicens, extensis manibus:
    Oremus.
    Deus, omnis luminis fons et origo,
    qui iusto Simeoni Lumen ad revelationem gentium
    hodie demonstrasti,
    te supplices deprecamur,
    ut hos cereos sanctificare tua + benedictione digneris,
    tuæ plebis vota suscipiens,
    quæ ad tui nominis laudem eos gestatura concurrit,
    quatenus per virtutum semitam
    ad lucem indeficientem pervenire mereatur.
    Per Christum Dominum nostrum.
    R. Amen.
    Vel:
    Deus, lumen verum, æternæ lucis propagator et auctor,
    cordibus infunde fidelium perpetui luminis claritatem,
    ut, quicumque in templo sancto tuo
    splendore præsentium luminum adornantur,
    ad lumen gloriæ tuæ feliciter valeant pervenire.
    Per Christum Dominum nostrum.
    R. Amen.
    Et aspergit candelas aqua benedicta, nihil dicens, incensum imponit ad processionem.

    6. Tunc sacerdos accipit a diacono vel ministro candelam accensam sibi præparatam et incipit
    processio, clamante diacono (vel, eo deficiente, ipso sacerdote):

    7. Omnes, candelas accensas gestant. Progrediente processione cantatur una alterave ex antiphonis
    quæ sequuntur, scilicet antiphona Lumen ad revelationem cum cantico (Lc 2, 29-32), vel antiphona
    Adorna vel alius cantus aptus:
    I
    Ant. Lumen ad revelationem gentium,
    et gloriam plebis tuæ Israel.
    Nunc dimittis servum tuum, Domine,
    secundum verbum tuum in pace.
    Ant. Lumen ad revelationem gentium...
    Quia viderunt oculi mei salutare tuum.
    Ant. Lumen ad revelationem gentium...
    Quod parasti ante faciem omnium populorum.
    Ant. Lumen ad revelationem gentium...
    II
    Ant. Adorna thalamum tuum, Sion, et suscipe Regem
    Christum: amplectere Mariam, quæ est cælestis porta: ipsa
    enim portat Regem gloriæ novi luminis: subsistit Virgo, adducens
    manibus Filium ante luciferum genitum: quem accipiens
    Simeon in ulnas suas, prædicavit populis, Dominum
    eum esse vitæ et mortis, et Salvatorem mundi.

    8. Ingrediente processione in ecclesiam, cantatur introitus Missæ. Sacerdos, cum ad altare
    pervenerit, illud veneratur et, pro opportunitate, incensat. Deinde pergit ad sedem, ubi, deposito
    pluviali, si illud adhibuit in processione, et assumpta casula, post cantatum hymnum Gloria in
    excelsis, dicit de more collectam. Missa prosequitur modo consueto.

    Forma altera: Introitus sollemnis

    9. Sicubi processio fieri nequit, fideles congregantur in ecclesia, candelas in manibus tenentes.
    Sacerdos, indutus sacris vestibus pro Missa coloris albi, cum ministris et aliqua deputatione fidelium
    accedit ad locum aptum, vel ante portam vel in ipsa ecclesia, ubi saltem magna pars fidelium ritum
    commode participare possit.

    10. Cum sacerdos ad locum pro benedictione candelarum statutum pervenerit, accenduntur
    candelæ, dum canitur antiphona Ecce Dominus (n. 3), vel alius cantus aptus.

    11. Deinde sacerdos, post salutationem et monitionem, benedicit candelas, ut supra nn. 4-5; et fit
    processio ad altare, cum cantu (nn. 6-7). Ad Missam ea servantur quæ supra n. 8 indicantur.

    Ad Missam

    Ant. ad introitum Cf. Ps 47, 10-11
    Suscepimus, Deus, misericordiam tuam
    in medio templi tui.
    Secundum nomen tuum, Deus,
    ita et laus tua in fines terræ;
    iustitia plena est dextera tua.

    Dicitur Gloria in excelsis.

    Collecta
    Omnipotens sempiterne Deus,
    maiestatem tuam supplices exoramus,
    ut, sicut Unigenitus Filius tuus
    hodierna die cum nostræ carnis substantia
    in templo est præsentatus,
    ita nos facias purificatis tibi mentibus præsentari.
    Per Dominum.

    Quando hoc festum incidit in dominicam, dicitur Credo.

    Super oblata
    Gratum tibi sit, Domine, quaesumus,
    exsultantis Ecclesiæ munus oblatum,
    qui Unigenitum Filium tuum voluisti
    Agnum immaculatum tibi offerri pro saeculi vita.
    Qui vivit et regnat in saecula sæculorum.

    Præfatio: De mysterio Præsentationis Domini.
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    Quia coæternus hodie in templo tuus Filius præsentatus
    gloria Israel et lumen gentium a Spiritu declaratur.
    Unde et nos, Salutari tuo in gaudiis occurrentes,
    cum Angelis et Sanctis te laudamus, sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...

    Ant. ad communionem Lc 2, 30-31
    Viderunt oculi mei salutare tuum,
    quod parasti ante faciem omnium populorum.

    Post communionem
    Per hæc sancta quæ sumpsimus, Domine,
    perfice in nobis gratiam tuam,
    qui exspectationem Simeonis implesti,
    ut, sicut ille mortem non vidit
    nisi prius Christum suscipere mereretur,
    ita et nos, in occursum Domini procedentes,
    vitam obtineamus æternam.
    Per Christum.

  3. #23
    marcobo88
    visitatore

    Die 3 Februarii

    HEBDOMADA IV “PER ANNUM”
    Ut supra, in diebus 28 – 29 – 30 Ianuarii et 1 Februarii.

    Vel:
    Die 3 februarii
    S. Blasii, episcopi et martyris

    Collecta
    Exaudi, Domine, populum tuum,
    cum beati Blasii martyris patrocinio supplicantem,
    ut et temporalis vitæ nos tribuas pace gaudere,
    et æternæ reperire subsidium.
    Per Dominum.

    Vel:
    S. Ansgarii, episcopi

    Collecta
    Deus, qui ad multas illuminandas gentes
    beatum Ansgarium episcopum mittere voluisti,
    eius nobis intercessione concede,
    ut in tuæ veritatis luce iugiter ambulemus.
    Per Dominum.

  4. #24
    marcobo88
    visitatore

    Diebus 4 - 7 - 9 Februarii

    DOMINICA V “PER ANNUM

    Ant. ad introitum Ps 94, 6-7
    Venite, adoremus Deum,
    et procidamus ante Dominum, qui fecit nos;
    quia ipse est Dominus Deus noster.

    Collecta
    Familiam tuam, quaesumus, Domine,
    continua pietate custodi,
    ut, quæ in sola spe gratiæ cælestis innititur,
    tua semper protectione muniatur.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Domine Deus noster, qui has potius creaturas
    ad fragilitatis nostræ subsidium condidisti,
    tribue, quaesumus,
    ut etiam æternitatis nobis fiant sacramentum.
    Per Christum.

    Praefatio de Dominicis “Per Annum” V (In dominica)
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    Qui omnia mundi elementa fecisti,
    et vices disposuisti temporum variari;
    hominem vero formasti ad imaginem tuam,
    et rerum ei subiecisti universa miracula,
    ut vicario munere dominaretur omnibus quæ creasti,
    et in operum tuorum magnalibus iugiter te laudaret,
    per Christum Dominum nostrum.
    Unde et nos cum omnibus Angelis te laudamus,
    iucunda celebratione clamantes: Sanctus, Sanctus, Sanctus…

    Praefatio Communis V (In feriis)
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    per Christum Dominum nostrum.
    Cuius mortem in caritate celebramus,
    resurrectionem fide vivida confitemur,
    adventum in gloria spe firmissima præstolamur.
    Et ideo, cum Sanctis et Angelis universis,
    te collaudamus, sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus…

    Ant. ad communionem Cf. Ps 106, 8-9
    Confiteantur Domino misericordiæ eius,
    et mirabilia eius filiis hominum,
    quia satiavit animam inanem,
    et animam esurientem satiavit bonis.
    Vel: Mt 5, 5-6
    Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
    Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam,
    quoniam ipsi saturabuntur.

    Post communionem
    Deus, qui nos de uno pane et de uno calice
    participes esse voluisti,
    da nobis, quaesumus, ita vivere, ut, unum in Christo effecti,
    fructum afferamus pro mundi salute gaudentes.
    Per Christum.

  5. #25
    marcobo88
    visitatore

    Die 5 Februarii

    Die 5 februarii
    S. Agathae, virginis et martyris
    Memoria

    Ant. ad introitum
    Ecce iam sequitur Agnum pro nobis crucifixum
    strenua virgo, pudoris hostia,
    victima castitatis.
    Vel:
    Beata virgo, quæ abnegans semetipsam
    et tollens crucem suam,
    Dominum æmulata est, virginum sponsum
    martyrumque principem.

    Collecta
    Indulgentiam nobis, quaesumus, Domine,
    beata Agatha virgo et martyr imploret,
    quæ tibi grata semper exstitit
    et virtute martyrii et merito castitatis.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Munera, quaesumus, Domine,
    quæ in celebritate beatæ Agathaedeferimus,
    ita gratiæ tuæ efficiantur accepta,
    sicut eius tibi placitum exstitit passionis certamen.
    Per Christum.

    Praefatio de Sanctis Martyribus I
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    Quoniam tu magnificaris in tuorum laude Sanctorum,
    et quidquid ad eorum pertinet passionem,
    tuæ sunt opera miranda potentiæ:
    qui huius fidei tribuis clementer ardorem,
    qui suggeris perseverantiæ firmitatem,
    qui largiris in agone victoriam,
    per Christum Dominum nostrum.
    Propter quod cælestia tibi atque terrestria
    canticum novum concinunt adorando,
    et nos cum omni exercitu Angelorum
    proclamamus, sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus…

    Ant. ad communionem Ap 7, 17
    Agnus, qui in medio throni est,
    deducet eos ad vitæ fontes aquarum.

    Post communionem
    Deus, qui beatam Agatham
    pro gemina virginitatis et martyrii victoria
    inter Sanctos coronasti,
    da, quaesumus, per huius virtutem sacramenti,
    ut, omne malum fortiter superantes,
    cælestem gloriam consequamur.
    Per Christum.

  6. #26
    marcobo88
    visitatore

    Die 6 Februarii

    Die 6 februarii
    Ss. Pauli Miki et sociorum, martyrum
    Memoria
    Martyres in Iaponia

    Ant. ad introitum
    Gaudent in cælis animæ Sanctorum,
    qui Christi vestigia sunt secuti;
    et quia pro eius amore sanguinem suum fuderunt,
    ideo cum Christo exsultant sine fine.
    Vel:
    Viri sancti gloriosum sanguinem fuderunt pro Domino,
    amaverunt Christum in vita sua,
    imitati sunt eum in morte sua:
    et ideo coronas triumphales meruerunt.

    Collecta
    Deus, omnium fortitudo sanctorum,
    qui beatos martyres Paulum eiusque socios
    per crucem ad vitam vocare dignatus es,
    præsta, quaesumus, ut, eorum intercessione,
    fidem quam profitemur usque ad mortem fortiter teneamus.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Suscipe, sancte Pater, munera
    quæ in sanctorum martyrum commemoratione deferimus,
    et nobis famulis tuis concede,
    ut in confessione tui nominis inveniri stabiles mereamur.
    Per Christum.

    Praefatio de Sanctis Martyribus II
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    Quoniam tu magnificaris in tuorum laude Sanctorum,
    et quidquid ad eorum pertinet passionem,
    tuæ sunt opera miranda potentiæ:
    qui huius fidei tribuis clementer ardorem,
    qui suggeris perseverantiæ firmitatem,
    qui largiris in agone victoriam,
    per Christum Dominum nostrum.
    Propter quod cælestia tibi atque terrestria
    canticum novum concinunt adorando,
    et nos cum omni exercitu Angelorum
    proclamamus, sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus…

    Ant. ad communionem Lc 22, 28-30
    Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis,
    et ego dispono vobis regnum, dicit Dominus,
    ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.
    Vel:
    Ecce merces Sanctorum copiosa est apud Deum:
    ipsi vero mortui sunt pro Christo, et vivent in æternum.

    Post communionem
    Deus, qui crucis mysterium
    in sanctis martyribus tuis mirabiliter illustrasti,
    concede propitius, ut, ex hoc sacrificio roborati,
    Christo fideliter hæreamus,
    et in Ecclesia ad salutem omnium operemur.
    Per Christum.

  7. #27
    marcobo88
    visitatore

    Die 8 Februarii

    HEBDOMADA V “PER ANNUM”
    Ut supra, in diebus 4 – 7 – 9 Februarii.

    Vel:
    Die 8 februarii
    S. Hieronymi Emiliani

    Collecta
    Deus, Pater misericordiarum,
    qui beatum Hieronymum
    adiutorem et patrem orphanis providisti,
    eius nobis intercessione concede,
    ut spiritum adoptionis, quo filii tui nominamur et sumus,
    fideliter custodiamus.
    Per Dominum.

    Vel:
    S. Iosephinae Bakhita, virginis

    Collecta
    Deus, qui beatam Iosephinam a servitute abiecta
    ad dignitatem filiæ tuæ et Christi sponsæ adduxisti,
    da nobis, quaesumus, eius exemplo,
    Dominum Iesum crucifixum constanti dilectione prosequi
    et in caritate ad misericordiam propensos perseverare.
    Per Dominum.

  8. #28
    marcobo88
    visitatore

    Die 10 Februarii

    Die 10 februarii
    S. Scholastica, virginis
    Memoria


    Ant. ad introitum
    Hæc est virgo sapiens, et una de numero prudentum,
    quæ obviam Christo cum lampade accensa exiit.
    Vel:
    O quam pulchra es, virgo Christi,
    quae coronam Domini digna fuisti accipere,
    coronam perpetuæ virginitatis.

    Collecta
    Beatæ Scholasticæ virginis memoriam recolentes,
    quaesumus, Domine,
    ut, eius exemplo, tibi intemerata caritate serviamus
    et felices obtineamus tuæ dilectionis effectus.
    Per Dominum.

    Super oblata
    In beata virgine Scholasticate, Domine, mirabilem prædicantes,
    maiestatem tuam suppliciter exoramus,
    ut, sicut eius tibi grata sunt merita,
    sic nostræ servitutis accepta reddantur officia.
    Per Christum.

    Praefatio de Sanctis Virginibus et Religiosis
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    In Sanctis enim, qui Christo se dedicaverunt
    propter regnum cælorum,
    tuam decet providentiam celebrare mirabilem,
    qua humanam substantiam
    et ad primæ originis revocas sanctitatem,
    et perducis ad experienda dona,
    quæ in novo s.culo sunt habenda.
    Et ideo, cum Sanctis et Angelis universis,
    te collaudamus, sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus…

    Ant. ad communionem Cf. Mt 25, 6
    Ecce Sponsus venit:
    exite obviam Christo Domino.
    Vel: Cf. Ps 26, 4
    Unam petii a Domino, hanc requiram:
    ut inhabitem in domo Domini
    omnibus diebus vitæ meæ.

    Post communionem
    Divini muneris participatione refecti,
    quaesumus, Domine Deus noster,
    ut, exemplo beatæ Scholasticae,
    mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes,
    tibi soli adhærere studeamus.
    Per Christum.

  9. #29
    marcobo88
    visitatore

    Diebus 11 - 12 - 13 - 15 - 16 Februarii

    DOMINICA VI “ PER ANNUM ”

    Ant. ad introitum Cf. Ps 30, 3-4
    Esto mihi in Deum protectorem,
    et in locum refugii, ut salvum me facias.
    Quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu,
    et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me.

    Collecta
    Deus, qui te in rectis et sinceris manere pectoribus asseris,
    da nobis tua gratia tales exsistere,
    in quibus habitare digneris.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Hæc nos oblatio, quaesumus, Domine, mundet et renovet,
    atque tuam exsequentibus voluntatem
    fiat causa remunerationis æternæ.
    Per Christum.

    Praefatio de Dominicis “Per Annum” VI (In Dominica)
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    In quo vivimus, movemur et sumus,
    atque in hoc corpore constituti
    non solum pietatis tuæ cotidianos experimur effectus,
    sed æternitatis etiam pignora iam tenemus.
    Primitias enim Spiritus habentes,
    per quem suscitasti Iesum a mortuis,
    paschale mysterium speramus nobis esse perpetuum.
    Unde et nos cum omnibus Angelis te laudamus,
    iucunda celebratione clamantes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...

    Praefatio Communis VI (in Feriis)
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi, sancte Pater, semper et ubique gratias agere
    per Filium dilectionis tuæ Iesum Christum,
    Verbum tuum per quod cuncta fecisti:
    quem misisti nobis Salvatorem et Redemptorem,
    incarnatum de Spiritu Sancto et ex Virgine natum.
    Qui voluntatem tuam adimplens
    et populum tibi sanctum acquirens
    extendit manus cum pateretur,
    ut mortem solveret et resurrectionem manifestaret.
    Et ideo cum Angelis et omnibus Sanctis
    gloriam tuam prædicamus, una voce dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...

    Ant. ad communionem Cf. Ps 77, 29-30
    Manducaverunt, et saturati sunt nimis,
    et desiderium eorum attulit eis Dominus;
    non sunt fraudati a desiderio suo.
    Vel: Io 3, 16
    Sic Deus dilexit mundum,
    ut Filium suum Unigenitum daret,
    ut omnis qui credit in eum non pereat,
    sed habeat vitam æternam.

    Post communionem
    Cælestibus, Domine, pasti deliciis,
    quaesumus, ut semper eadem,
    per quæ veraciter vivimus, appetamus.
    Per Christum.

  10. #30
    marcobo88
    visitatore

    Die 14 Februarii

    Die 14 februarii
    Ss. Cyrilli, monachi, et Methodii, episcopi
    Festa

    Ant. ad introitum
    Isti sunt viri sancti facti amici Dei,
    divinæ veritatis præconio gloriosi.

    Collecta
    Deus, qui per beatos fratres Cyrillum et Methodium
    Slavoniæ gentes illuminasti,
    da cordibus nostris tuæ doctrinæ verba percipere,
    nosque perfice populum
    in vera fide et recta confessione concordem.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Respice, Domine, munera
    quæ in commemoratione beatorum Cyrilli et Methodii
    maiestati tuæ deferimus, et præsta,
    ut signum fiant humanitatis novæ
    in dilectione caritatis tibi reconciliatæ.
    Per Christum.

    Praefatio de Sanctis Pastoribus
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    per Christum Dominum nostrum.
    Quia sic tribuis Ecclesiam tuam sanctorum Cyrilli et Methodiifestivitate gaudere,
    ut eam exemplo piæ conversationis corrobores,
    verbo prædicationis erudias,
    grataque tibi supplicatione tuearis.
    Et ideo, cum Angelorum atque Sanctorum turba,
    hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes:

    Ant. ad communionem Cf. Mc 16, 20
    Profecti sunt discipuli Evangelium prædicantes,
    Domino cooperante et sermonem confirmante,
    sequentibus signis.

    Post communionem
    Deus, cunctarum Pater gentium,
    qui nos de uno pane et uno Spiritu
    participes efficis ac æterni heredes convivii,
    in hac festivitate beatorum Cyrilli et Methodii
    benignus concede,
    ut tuorum multitudo filiorum,
    in eadem fide perseverans,
    unanimis regnum iustitiæ et pacis ædificet.
    Per Christum.

Discussioni Simili

  1. Testi proprii di alcune Diocesi, Regioni o Nazioni per la Forma Straord. del R.R.
    Di caravaggio nel forum Rito Romano nella forma straordinaria
    Risposte: 30
    Ultimo Messaggio: 26-07-2016, 09:17

Permessi di Scrittura

  • Tu non puoi inviare nuove discussioni
  • Tu non puoi inviare risposte
  • Tu non puoi inviare allegati
  • Tu non puoi modificare i tuoi messaggi
  •