Lo Staff del Forum dichiara la propria fedeltà al Magistero. Se, per qualche svista o disattenzione, dovessimo incorrere in qualche errore o inesattezza, accettiamo fin da ora, con filiale ubbidienza, quanto la Santa Chiesa giudica e insegna. Le affermazioni dei singoli forumisti non rappresentano in alcun modo la posizione del forum, e quindi dello Staff, che ospita tutti gli interventi non esplicitamente contrari al Regolamento di CR (dalla Magna Charta). O Maria concepita senza peccato prega per noi che ricorriamo a Te.
Pagina 4 di 4 PrimaPrima ... 234
Risultati da 31 a 36 di 36

Discussione: ANTIPHONAE ET ORATIONES ex editione typica tertia Missalis Romani, 2002

  1. #31
    marcobo88
    visitatore

    Die 17 Februarii

    HEBDOMADA VI “PER ANNUM”
    Ut supra, in diebus 11 – 12 – 13 – 15 – 16 Februarii.

    Vel:
    Die 17 februarii
    Ss. septem Fundatorum Ordinis Servorum B. M. V.

    Collecta
    Beatorum fratrum, Domine,
    pietatem nobis benignus infunde,
    qua et Dei Genetricem sunt devotissime venerati,
    et tuum ad te populum provexerunt.
    Per Dominum.

  2. #32
    marcobo88
    visitatore

    Diebus 18 - 19 - 20 Februarii

    DOMINICA VII “ PER ANNUM ”

    Ant. ad introitum Ps 12, 6
    Domine, in tua misericordia speravi.
    Exsultavit cor meum in salutari tuo,
    cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.

    Collecta
    Præsta, quaesumus, omnipotens Deus,
    ut, semper rationabilia meditantes,
    quæ tibi sunt placita, et dictis exsequamur et factis.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Mysteria tua, Domine, debitis servitiis exsequentes,
    supplices te rogamus,
    ut, quod ad honorem tuæ maiestatis offerimus,
    nobis proficiat ad salutem.
    Per Christum.

    Praefatio de Dominicis “Per Annum” VII (In dominica)
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    Quia sic mundum misericorditer dilexisti,
    ut ipsum nobis mitteres Redemptorem,
    quem absque peccato
    in nostra voluisti similitudine conversari,
    ut amares in nobis quod diligebas in Filio,
    cuius obœdientia sumus ad tua dona reparati,
    quæ per inobœdientiam amiseramus peccando.
    Unde et nos, Domine, cum Angelis et Sanctis universis
    tibi confitemur, in exsultatione dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...

    Praefatio Communis I (In feriis)
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    per Christum Dominum nostrum.
    In quo omnia instaurare tibi complacuit,
    et de plenitudine eius nos omnes accipere tribuisti.
    Cum enim in forma Dei esset, exinanivit semetipsum,
    ac per sanguinem crucis suæ pacificavit universa;
    unde exaltatus est super omnia
    et omnibus obtemperantibus sibi
    factus est causa salutis æternæ.
    Et ideo cum Angelis et Archangelis,
    cum Thronis et Dominationibus,
    cumque omni militia cælestis exercitus,
    hymnum gloriæ tuæ canimus,
    sine fine dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...

    Ant. ad communionem Ps 9, 2-3
    Narrabo omnia mirabilia tua.
    Lætabor et exsultabo in te,
    psallam nomini tuo, Altissime.
    Vel: Io 11, 27
    Domine, ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi,
    qui in hunc mundum venisti.

    Post communionem
    Præsta, quaesumus, omnipotens Deus,
    ut illius capiamus effectum,
    cuius per hæc mysteria pignus accepimus.
    Per Christum.

  3. #33
    marcobo88
    visitatore

    Die 21 Februarii

    FERIA QUARTA CINERUM

    In Missa huius diei benedicuntur et imponuntur cineres, facti de ramis olivarum, sive aliarum arborum, anno præcedenti benedictis.

    Ritus initiales et liturgia verbi

    Ant. ad introitum Sap 11, 24-25.27
    Misereris omnium, Domine,
    et nihil odisti eorum quæ fecisti,
    dissimulans peccata hominum propter pænitentiam
    et parcens illis, quia tu es Dominus Deus noster.

    Omittitur actus pænitentialis, cuius locum tenet impositio cinerum.

    Collecta
    Concede nobis, Domine,
    præsidia militiæ christianæ sanctis inchoare ieiuniis,
    ut, contra spiritales nequitias pugnaturi,
    continentiæ muniamur auxiliis. Per Dominum.
    Benedictio et impositio cinerum

    Post homiliam, sacerdos stans, manibus iunctis, dicit:
    Deum Patrem, fratres carissimi, suppliciter deprecemur,
    ut hos cineres, quos pænitentiæ causa
    capitibus nostris imponimus,
    ubertate gratiæ suæ benedicere dignetur.

    Et, post brevem orationem in silentio, manibus extensis, prosequitur:
    Deus, qui humiliatione flecteris et satisfactione placaris,
    aurem tuæ pietatis precibus nostris inclina,
    et super famulos tuos,
    horum cinerum aspersione contactos,
    gratiam tuæ benedictionis + effunde propitius,
    ut, quadragesimalem observantiam prosequentes,
    ad Filii tui paschale mysterium celebrandum
    purificatis mentibus pervenire mereantur.
    Per Christum Dominum nostrum.
    R. Amen.

    Vel:
    Deus, qui non mortem sed conversionem
    desideras peccatorum,
    preces nostras clementer exaudi,
    et hos cineres,
    quos capitibus nostris imponi decernimus
    benedicere + pro tua pietate dignare,
    ut qui nos cinerem esse
    et in pulverem reversuros cognoscimus
    quadragesimalis exercitationis studio,
    peccatorum veniam
    et novitatem vitæ,
    ad imaginem Filii tui resurgentis, consequi valeamus.
    Qui vivit et regnat in saecula sæculorum.
    R. Amen.

    Et aspergit cineres aqua benedicta, nihil dicens.

    Deinde sacerdos imponit cineres omnibus astantibus, qui ad ipsum accedunt, dicens singulis:
    Pænitemini, et credite Evangelio.
    Vel:
    Memento, homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris.

    Interim cantatur:
    Antiphona 1
    Immutemur habitu, in cinere et cilicio,
    ieiunemus, et ploremus ante Dominum,
    quia multum misericors est
    dimittere peccata nostra Deus noster.

    Antiphona 2 Cf. Ioel 2, 17; Est 4, 17
    Inter vestibulum et altare
    plorabunt sacerdotes ministri Domini,
    et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo,
    et ne claudas ora canentium te, Domine.

    Antiphona 3 Ps 50, 3
    Dele, Domine, iniquitatem meam.

    Quæ repeti potest post singulos versus psalmi 50 Miserere mei, Deus.

    Responsorium Cf. Ps 78, 9
    R. Emendemus in melius, quæ ignoranter peccavimus,
    ne subito præoccupati die mortis quæramus spatium pænitentiæ,
    et invenire non possimus. * Attende, Domine, et
    miserere, quia peccavimus tibi.
    V. Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem
    nominis tui, Domine, libera nos. * Attende, Domine.
    Cani potest etiam alius cantus aptus.

    Impositione cinerum peracta, sacerdos lavat manus et procedit ad orationem universalem, ac Missam prosequitur modo consueto.

    Non dicitur Credo.

    Liturgia eucharistica

    Super oblata
    Sacrificium quadragesimalis initii sollemniter immolamus,
    te, Domine, deprecantes,
    ut per pænitentiæ caritatisque labores
    a noxiis voluptatibus temperemus,
    et, a peccatis mundati,
    ad celebrandam Filii tui passionem
    mereamur esse devoti.
    Qui vivit et regnat in saecula sæculorum.

    Præfatio de Quadragesima III
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    Qui nos per abstinentiam tibi gratias referre voluisti,
    ut ipsa et nos peccatores ab insolentia mitigaret,
    et, egentium proficiens alimento,
    imitatores tuæ benignitatis efficeret.
    Et ideo, cum innumeris Angelis,
    una te magnificamus laudis voce dicentes:
    Vel: Praefatio de Quadragesima IV
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    Qui corporali ieiunio vitia comprimis, mentem elevas,
    virtutem largiris et praemia:
    per Christum Dominum nostrum.
    Per quem maiestatem tuam laudant Angeli,
    adorant Dominationes, tremunt Potestates.
    Cæli cælorumque Virtutes, ac beata Seraphim,
    socia exsultatione concelebrant.
    Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur,
    supplici confessione dicentes:

    Ant. ad communionem Cf. Ps 1, 2-3
    Qui meditabitur in lege Domini die ac nocte,
    dabit fructum suum in tempore suo.

    Post communionem
    Percepta nobis, Domine,
    praebeant sacramenta subsidium,
    ut tibi grata sint nostra ieiunia,
    et nobis proficiant ad medelam.
    Per Christum.

    Oratio super populum
    Ad dimissionem sacerdos, stans versus ad populum, et super illum manus extendens, dicit hanc
    orationem:
    Super inclinantes se tuæ maiestati, Deus,
    spiritum compunctionis propitius effunde,
    et præmia pænitentibus repromissa
    misericorditer consequi mereantur.
    Per Christum.

    Benedictio et impositio cinerum fieri potest etiam extra Missam.Quo in casu præmittitur Liturgia verbi, adhibendo cantum ad introitum, collectam, lectiones cum suis cantibus, ut in Missa. Sequitur deinde homilia et benedictio atque impositio cinerum. Ritus concluditur oratione niversali,
    benedictione ac dimissione fidelium.

  4. #34
    marcobo88
    visitatore

    Die 22 Februarii

    Die 22 februarii
    CATHEDRÆ S. PETRI, APOSTOLI
    Festum

    Ant. ad introitum Lc 22, 32
    Dicit Dominus Simoni Petro:
    Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua,
    et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.

    Dicitur Gloria in excelsis.

    Collecta
    Præsta, quaesumus, omnipotens Deus,
    ut nullis nos permittas perturbationibus concuti,
    quos in apostolicæ confessionis petra solidasti.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Ecclesiæ tuæ, qu.sumus, Domine,
    preces et hostias benignus admitte,
    ut, beato Petro pastore,
    ad æternam perveniat hereditatem,
    quo docente fidei tenet integritatem.
    Per Christum.

    Præfatio de Apostolis I
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    Qui gregem tuum, Pastor æterne, non deseris,
    sed per beatos Apostolos continua protectione custodis,
    ut iisdem rectoribus gubernetur,
    quos Filii tui vicarios eidem contulisti præesse pastores.
    Et ideo cum Angelis et Archangelis,
    cum Thronis et Dominationibus,
    cumque omni militia cælestis exercitus,
    hymnum gloriæ tuæ canimus,
    sine fine dicentes:

    Ant. ad communionem Cf. Mt 16, 16.18
    Dixit Petrus ad Iesum: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
    Respondit Iesus: Tu es Petrus,
    et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam.

    Post communionem
    Deus, qui nos,
    beati Petri apostoli festivitatem celebrantes,
    Christi Corporis et Sanguinis communione vegetasti,
    præsta, quaesumus,
    ut hoc redemptionis commercium
    sit sacramentum nobis unitatis et pacis.
    Per Christum.

    Benedictio Solemnis
    Deus, qui vos in apostolicis tribuit consistere fundamentis,
    benedicere vobis dignetur
    beati Apostoli Petri
    meritis intercedentibus gloriosis.
    R. Amen.
    Et apostolicis præsidiis vos pro cunctis faciat testes veritatis,
    qui vos eorum munerari documentis voluit et exemplis.
    R. Amen.
    Ut eorum intercessione
    ad æternæ patriæ hereditatem pervenire possitis,
    per quorum doctrinam fidei firmitatem possidetis.
    R. Amen.
    Et benedictio Dei omnipotentis,
    Patris, et Filii, + et Spiritus Sancti,
    descendat super vos et maneat semper.
    R. Amen.

  5. #35
    marcobo88
    visitatore

    Die 23 Februarii

    Feria sexta post Cineres

    Ant. ad introitum Ps 29, 11
    Audivit Dominus, et misertus est mihi,
    Dominus factus est adiutor meus.

    Collecta
    Inchoata pænitentiæ opera, quaesumus, Domine,
    benigno favore prosequere,
    ut observantiam, quam corporaliter exercemus,
    mentibus etiam valeamus implere sinceris.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Sacrificium, Domine, observantiæ quadragesimalis offerimus,
    quod tibi, quaesumus, mentes nostras reddat acceptas,
    et continentiæ promptioris nobis tribuat facultatem.
    Per Christum.

    Præfatio de Quadragesima IV
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    Qui corporali ieiunio vitia comprimis, mentem elevas,
    virtutem largiris et praemia:
    per Christum Dominum nostrum.
    Per quem maiestatem tuam laudant Angeli,
    adorant Dominationes, tremunt Potestates.
    Cæli cælorumque Virtutes, ac beata Seraphim,
    socia exsultatione concelebrant.
    Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur,
    supplici confessione dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...

    Ant. ad communionem Ps 24, 4
    Vias tuas, Domine, demonstra nobis,
    et semitas tuas edoce nos.

    Post communionem
    Quaesumus, omnipotens Deus,
    ut, huius participatione mysterii
    a delictis omnibus expiati,
    remediis tuæ pietatis aptemur.
    Per Christum.

    Oratio super populum
    ad libitum adhibenda
    De magnalibus tuis, Deus misericors,
    gratias iugiter referat plebs tua,
    et observationes antiquas peregrina recensendo
    ad perpetuam tui visionem pervenire mereatur.
    Per Christum.

  6. #36
    marcobo88
    visitatore

    Die 24 Februarii

    Sabbato post Cineres

    Ant. ad introitum Cf. Ps 68, 17
    Exaudi nos, Domine,
    quoniam benigna est misericordia tua;
    secundum multitudinem miserationum tuarum
    respice nos, Domine.

    Collecta
    Omnipotens sempiterne Deus,
    infirmitatem nostram propitius respice,
    atque ad protegendum nos
    dexteram tuæ maiestatis extende.
    Per Dominum.

    Super oblata
    Suscipe, quaesumus, Domine,
    sacrificium placationis et laudis,
    et præsta, ut, huius operatione mundati,
    beneplacitum tibi nostræ mentis offeramus affectum.
    Per Christum.

    Præfatio de Quadragesima IV
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
    nos tibi semper et ubique gratias agere:
    Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
    Qui corporali ieiunio vitia comprimis, mentem elevas,
    virtutem largiris et praemia:
    per Christum Dominum nostrum.
    Per quem maiestatem tuam laudant Angeli,
    adorant Dominationes, tremunt Potestates.
    Cæli cælorumque Virtutes, ac beata Seraphim,
    socia exsultatione concelebrant.
    Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur,
    supplici confessione dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...

    Ant. ad communionem Mt 9, 13
    Misericordiam volo et non sacrificium, dicit Dominus;
    non enim veni vocare iustos, sed peccatores.

    Post communionem
    Cælestis vitæ munere vegetati, quaesumus, Domine,
    ut, quod est nobis in præsenti vita mysterium,
    fiat æternitatis auxilium.
    Per Christum.

    Oratio super populum
    ad libitum adhibenda
    Adesto, Domine, benignus populo tuo,
    qui sacra mysteria contigerit,
    ut nullis periculis affligatur,
    qui in te protectorem confidit.
    Per Christum.

Discussioni Simili

  1. Testi proprii di alcune Diocesi, Regioni o Nazioni per la Forma Straord. del R.R.
    Di caravaggio nel forum Rito Romano nella forma straordinaria
    Risposte: 31
    Ultimo Messaggio: 11-02-2018, 21:32

Permessi di Scrittura

  • Tu non puoi inviare nuove discussioni
  • Tu non puoi inviare risposte
  • Tu non puoi inviare allegati
  • Tu non puoi modificare i tuoi messaggi
  •