Lo Staff del Forum dichiara la propria fedeltà al Magistero. Se, per qualche svista o disattenzione, dovessimo incorrere in qualche errore o inesattezza, accettiamo fin da ora, con filiale ubbidienza, quanto la Santa Chiesa giudica e insegna. Le affermazioni dei singoli forumisti non rappresentano in alcun modo la posizione del forum, e quindi dello Staff, che ospita tutti gli interventi non esplicitamente contrari al Regolamento di CR (dalla Magna Charta). O Maria concepita senza peccato prega per noi che ricorriamo a Te.
Risultati da 1 a 1 di 1

Discussione: ORDO MISSAE ex editione typica tertia Missalis Romani, 2002

  1. #1
    marcobo88
    visitatore

    ORDO MISSAE ex editione typica tertia Missalis Romani, 2002

    ORDO MISSAE

    Ritus initiales
    1. Populo congregato, sacerdos cum ministris ad altare accedit, dum cantus ad introitum peragitur.
    Cum ad altare pervenerit, facta cum ministris profunda inclinatione, osculo altare veneratur et, pro opportunitate, crucem et altare incensat. Postea cum ministris sedem petit.
    Cantu ad introitum absoluto, sacerdos et fideles, stantes, signant se signo crucis, dum sacerdos, ad populum conversus, dicit:
    In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.
    Populus respondet:
    Amen.
    2. Deinde sacerdos, manus extendens, populum salutat, dicens:
    Grátia Dómini nostri Iesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio
    Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis.
    Vel:
    Grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.
    Vel:
    Dóminus vobíscum.
    Populus respondet:
    Et cum spíritu tuo.
    Episcopus, loco Dóminus vobíscum, in hac prima salutatione dicit:
    Pax vobis.
    3. Sacerdos, vel diaconus vel alius minister, potest brevissimis verbis introducere fideles in Missam diei.

    Actus pænitentialis
    4. Deinde sequitur actus pænitentialis ad quem sacerdos fideles invitat, dicens:
    Fratres, agnoscámus peccáta nostra,
    ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.
    Fit brevis pausa silentii. Postea omnes simul formulam confessionis generalis perficiunt:
    Confíteor Deo omnipoténti et vobis, fratres,
    quia peccávi nimis
    cogitatióne, verbo, ópere et omissióne:
    et, percutientes sibi pectus, dicunt:
    mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa.
    Deinde prosequuntur:
    Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem,
    omnes Angelos et Sanctos,
    et vos, fratres, oráre pro me
    ad Dóminum Deum nostrum.
    Sequitur absolutio sacerdotis:
    Misereátur nostri omnípotens Deus
    et, dimissís peccátis nostris,
    perdúcat nos ad vitam ætérnam.
    Populus respondet:
    Amen.
    Vel:
    5. Sacerdos fideles invitat ad actum pænitentialem:
    Fratres, agnoscámus peccáta nostra,
    ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.
    Fit brevis pausa silentii.
    Postea sacerdos dicit:
    Miserére nostri, Dómine.
    Populus respondet:
    Quia peccávimus tibi.
    Sacerdos:
    Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
    Populus:
    Et salutáre tuum da nobis.
    Sequitur absolutio sacerdotis:
    Misereátur nostri omnípotens Deus
    et, dimíssis peccátis nostris,
    perdúcat nos ad vitam ætérnam.
    Populus respondet:
    Amen.
    Vel:
    6. Sacerdos fideles invitat ad actum pænitentialem:
    Fratres, agnoscámus peccáta nostra,
    ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.
    Fit brevis pausa silentii.
    Postea sacerdos, vel diaconus vel alius minister, sequentes, vel alias, invocationes cum Kýrie, eléison profert:
    Qui missus es sanáre contrítos corde: Kýrie, eléison.
    Populus respondet:
    Kýrie, eléison.
    Sacerdos:
    Qui peccatóres vocáre venísti: Christe, eléison.
    Populus:
    Christe, eléison.
    Sacerdos:
    Qui ad déxteram Patris sedes, ad interpellándum pro nobis:
    Kýrie, eléison.
    Populus:
    Kýrie, eléison.
    Sequitur absolutio sacerdotis:
    Misereátur nostri omnípotens Deus
    et, dimíssis peccátis nostris,
    perdúcat nos ad vitam ætérnam.
    Populus respondet:
    Amen.
    7. Sequuntur invocationes Kýrie, eléison, nisi iam præcesserint in aliqua formula actus pænitentialis.
    V. Kýrie, eléison. R. Kýrie, eléison.
    V. Christe, eléison. R. Christe, eléison.
    V. Kýrie, eléison. R. Kýrie, eléison.
    8. Deinde, quando præscribitur, cantatur vel dicitur hymnus:
    Glória in excélsis Deo
    et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.
    Laudámus te,
    benedícimus te,
    adorámus te,
    glorificámus te,
    grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam,
    Dómine Deus, Rex cæléstis,
    Deus Pater omnípotens.
    Dómine Fili Unigénite, Iesu Christe,
    Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris,
    qui tollis peccáta mundi, miserére nobis;
    qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram.
    Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis.
    Quóniam tu solus Sanctus, tu solus Dóminus,
    tu solus Altíssimus,
    Iesu Christe, cum Sancto Spíritu: in glória Dei Patris.
    Amen.
    9. Quo hymno expleto, sacerdos, manibus iunctis, dicit:
    Orémus.
    Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporis spatium in silentio orant.
    Tunc sacerdos, manibus extensis, dicit orationem collectam, qua expleta, populus acclamat:
    Amen.

    Liturgia verbi
    10. Deinde lector ad ambonem pergit, et legit primam lectionem, quam omnes sedentes auscultant.
    Ad finem lectionis significandam, lector acclamat:
    Verbum Dómini.
    Omnes respondent:
    Deo grátias.
    11. Psalmista, seu cantor, psalmum cantat vel dicit, populo responsum proferente.
    12. Postea, si habenda sit secunda lectio, lector eam ex ambone legit, ut supra.
    Ad finem lectionis significandam, lector acclamat:
    Verbum Dómini.
    Omnes respondent:
    Deo grátias.
    13. Sequitur Allelúia, vel alter cantus a rubricis statutus, prouti tempus liturgicum postulat.
    14. Interim sacerdos incensum, si adhibetur, imponit. Postea diaconus, Evangelium prolaturus, ante sacerdotem profunde inclinatus, benedictionem petit, submissa voce dicens:
    Iube, domne, benedícere.
    Sacerdos submissa voce dicit:
    Dóminus sit in corde tuo et in lábiis tuis:
    ut digne et competénter annúnties Evangélium suum:
    in nómine Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti.
    Diaconus signat se signo crucis et respondet:
    Amen.
    Si vero non adest diaconus, sacerdos ante altare inclinatus secreto dicit:
    Munda cor meum ac lábia mea, omnípotens Deus,
    ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre.
    15. Postea diaconus, vel sacerdos, ad ambonem pergit, ministris pro opportunitate cum incenso et cereis eum comitantibus, et dicit:
    Dóminus vobíscum.
    Populus respondet:
    Et cum spíritu tuo.
    Diaconus, vel sacerdos:
    Léctio sancti Evangélii secúndum N.,
    et interim signat librum et seipsum in fronte, ore et pectore.
    Populus acclamat:
    Glória tibi, Dómine.
    Deinde diaconus, vel sacerdos, librum, si incensum adhibetur, thurificat, et Evangelium proclamat.
    16. Expleto Evangelio, diaconus, vel sacerdos acclamat:
    Verbum Dómini.
    Omnes respondent:
    Laus tibi, Christe.
    Deinde librum osculatur dicens secreto:
    Per evangélica dicta deleántur nostra delícta.
    17. Deinde fit homilia, quæ a sacerdote vel diacono habenda est omnibus diebus dominicis et festis de præcepto; aliis diebus commendatur.
    18. Homilia expleta, cantatur vel dicitur, quando præscribitur, symbolum seu professio fidei:
    Toni in Graduali romano inveniuntur.
    Credo in unum Deum,
    Patrem omnipoténtem,
    factórem cæli et terræ,
    visibílium ómnium et invisibílium.
    Et in unum Dóminum Iesum Christum,
    Fílium Dei Unigénitum,
    et ex Patre natum ante ómnia sǽcula.
    Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero,
    génitum, non factum, consubstantiálem Patri:
    per quem ómnia facta sunt.
    Qui propter nos hómines et propter nostram salútem
    descéndit de cælis.
    Ad verba quæ sequuntur, usque ad factus est, omnes se inclinant.
    Et incarnátus est de Spíritu Sancto
    ex María Vírgine, et homo factus est.
    Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto;
    passus et sepúltus est,
    et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras,
    et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris.
    Et íterum ventúrus est cum glória,
    iudicáre vivos et mórtuos,
    cuius regni non erit finis.
    Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem:
    qui ex Patre Filióque procédit.
    Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur:
    qui locútus est per prophétas.
    Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam.
    Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum.
    Et exspécto resurrectiónem mortuórum,
    et vitam ventúri sǽculi. Amen.
    19. Loco symboli nicæno-constantinopolitani, præsertim tempore Quadragesimæ et tempore paschali, adhiberi potest symbolum baptismale Ecclesiæ Romanæ sic dictum Apostolorum.
    Credo in unum Deum
    Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ,
    et in Iesum Christum, Fílium eius únicum,
    Dóminum nostrum,
    Ad verba quæ sequuntur, usque ad María Vírgine, omnes se inclinant.
    qui concéptus est de Spíritu Sancto,
    natus ex María Vírgine,
    passus sub Póntio Piláto,
    crucifíxus, mórtuus, et sepúltus,
    descéndit ad ínferos,
    tértia die resurréxit a mórtuis,
    ascéndit ad cælos,
    sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis,
    inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos.
    Credo in Spíritum Sanctum,
    sanctam Ecclésiam cathólicam,
    sanctórum communiónem,
    remissiónem peccatórum,
    carnis resurrectiónem,
    vitam ætérnam. Amen.
    20. Deinde fit oratio universalis, seu oratio fidelium.

    Liturgia eucharistica
    21. His absolutis, incipit cantus ad offertorium. Interim ministri corporale, purificatorium, calicem, pallam et missale super altare collocant.
    22. Expedit ut fideles participationem suam oblatione manifestent, afferendo sive panem et vinum ad Eucharistiæ celebrationem, sive alia dona, quibus necessitatibus Ecclesiæ et pauperum subveniatur.
    23. Sacerdos, stans ad altare, accipit patenam cum pane, eamque ambabus manibus aliquantulum elevatam super altare tenet, submissa voce dicens:
    Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi,
    quia de tua largitáte accépimus panem,
    quem tibi offérimus,
    fructum terræ et óperis mánuum hóminum:
    ex quo nobis fiet panis vitæ.
    Deinde deponit patenam cum pane super corporale.
    Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti licet hæc verba elata voce proferre; in fine populus acclamare potest:
    Benedíctus Deus in sǽcula.
    24. Diaconus, vel sacerdos, infundit vinum et parum aquæ in calicem, dicens secreto:
    Per huius aquæ et vini mystérium
    eius efficiámur divinitátis consórtes,
    qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps.
    25. Postea sacerdos accipit calicem, eumque ambabus manibus aliquantulum elevatum super altare tenet, submissa voce dicens:
    Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi,
    quia de tua largitáte accépimus vinum,
    quod tibi offérimus,
    fructum vitis et óperis mánuum hóminum,
    ex quo nobis fiet potus spiritális.
    Deinde calicem super corporale deponit.
    Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti licet hæc verba elata voce proferre; in fine populus acclamare potest:
    Benedíctus Deus in sǽcula.
    26. Postea sacerdos, profunde inclinatus, dicit secreto:
    In spíritu humilitátis et in ánimo contríto
    suscipiámur a te, Dómine;
    et sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie,
    ut pláceat tibi, Dómine Deus.
    27. Et, pro opportunitate, incensat oblata, crucem et altare. Postea vero diaconus vel alius minister incensat sacerdotem et populum.
    28. Deinde sacerdos, stans ad latus altaris, lavat manus, dicens secreto:
    Lava me, Dómine, ab iniquitáte mea,
    et a peccáto meo munda me.
    29. Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:
    Oráte, fratres:
    ut meum ac vestrum sacrifícium
    acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
    Populus surgit et respondet:
    Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis
    ad laudem et glóriam nóminis sui,
    ad utilitátem quoque nostram
    totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
    30. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem super oblata; qua conclusa, populus acclamat:
    Amen.


    PREX EUCHARISTICA

    31. Tunc sacerdos incipit Precem eucharisticam.
    Manus extendens, dicit:
    Dóminus vobíscum.
    Populus respondet:
    Et cum spíritu tuo.
    Sacerdos, manus elevans, prosequitur:
    Sursum corda.
    Populus:
    Habémus ad Dóminum.
    Sacerdos, manibus extensis, subdit:
    Grátias agámus Dómino Deo nostro.
    Populus:
    Dignum et iustum est.
    Sacerdos prosequitur præfationem, manibus extensis.
    In fine autem præfationis iungit manus et, una cum populo, ipsam præfationem concludit, cantans vel clara voce dicens:
    Melodiæ in Graduali romano inveniuntur.
    Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
    Pleni sunt cæli et terra glória tua.
    Hosánna in excélsis.
    Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
    Hosánna in excélsis.
    32. In Prece eucharistica prima, seu Canone romano, ea quæ inter parentheses includuntur omitti possunt.


    PREX EUCHARISTICA I

    seu CANON ROMANUS





    83. V. Dóminus vobíscum.
    R. Et cum spíritu tuo.
    V. Sursum corda.
    R. Habémus ad Dóminum.
    V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
    R. Dignum et iustum est.
    Sequitur Præfatio iuxta rubricas proferenda, quæ concluditur:
    Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sabaóth.
    Pleni sunt cæli et terra glória tua.
    Hosánna in excélsis.
    Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
    Hosánna in excélsis.

    84. Sacerdos, manibus extensis, dicit:
    Te ígitur, clementíssime Pater,
    per Iesum Christum, Fílium tuum,
    Dóminum nostrum,
    súpplices rogámus ac pétimus,
    iungit manus et dicit:
    uti accépta hábeas
    signat semel super panem et calicem simul, dicens:
    et benedícas + hæc dona, hæc múnera,
    hæc sancta sacrifícia illibáta,
    extensis manibus prosequitur:
    in primis, quæ tibi offérimus
    pro Ecclésia tua sancta cathólica:
    quam pacificáre, custodíre, adunáre
    et régere dignéris toto orbe terrárum:
    una cum fámulo tuo Papa nostro N.
    et Antístite nostro N. *
    et ómnibus orthodóxis atque cathólicæ
    et apostólicæ fídei cultóribus.

    85. Commemoratio pro vivis.
    Meménto, Dómine,
    famulórum famularúmque tuárum N. et N.
    Iungit manus et orat aliquantulum pro quibus orare intendit.
    Deinde, manibus extensis, prosequitur:
    et ómnium circumstántium,
    quorum tibi fides cógnita est et nota devótio,
    pro quibus tibi offérimus:
    vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis,
    pro se suísque ómnibus:
    pro redemptióne animárum suárum,
    pro spe salútis et incolumitátis suæ:
    tibíque reddunt vota sua
    ætérno Deo, vivo et vero.
    86. Infra Actionem.
    Communicántes,
    et memóriam venerántes,
    in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
    Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi:
    + sed et beáti Ioseph, eiúsdem Vírginis Sponsi,
    et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum,
    Petri et Pauli, Andréæ,
    (Iacóbi, Ioánnis,
    Thomæ, Iacóbi, Philíppi,
    Bartholomǽi, Matthǽi,
    Simónis et Thaddǽi:
    Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti,
    Cornélii, Cypriáni,
    Lauréntii, Chrysógoni,
    Ioánnis et Pauli,
    Cosmæ et Damiáni)
    et ómnium Sanctórum tuórum;
    quorum méritis precibúsque concédas,
    ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio.
    (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

    COMMUNICANTES PROPRIA
    In Nativitate Domini et per octavam
    Communicántes,
    et (noctem sacratíssimam) diem sacratíssimum celebrántes,
    (qua) quo beátæ Maríæ intemeráta virgínitas
    huic mundo édidit Salvatórem:
    sed et memóriam venerántes,
    in primis eiúsdem gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
    Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +
    In Epiphania Domini
    Communicántes,
    et diem sacratíssimum celebrántes,
    quo Unigénitus tuus, in tua tecum glória coætérnus,
    in veritáte carnis nostræ visibíliter corporális appáruit:
    sed et memóriam venerántes,
    in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
    Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +
    A Missa Vigiliæ paschalis usque ad dominicam II Paschæ
    Communicántes,
    et (noctem sacratíssimam) diem sacratíssimum celebrántes
    Resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem:
    sed et memóriam venerántes,
    in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
    Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +
    In Ascensione Domini
    Communicántes,
    et diem sacratíssimum celebrántes,
    quo Dóminus noster, unigénitus Fílius tuus,
    unítam sibi fragilitátis nostræ substántiam
    in glóriæ tuæ déxtera collocávit:
    sed et memóriam venerántes,
    in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
    Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi:+
    In dominica Pentecostes

    Communicántes,
    et diem sacratíssimum Pentecóstes celebrántes,
    quo Spíritus Sanctus
    Apóstolis in ígneis linguis appáruit:
    sed et memóriam venerántes,
    in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
    Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +

    87. Manibus extensis, prosequitur:
    Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ,
    sed et cunctæ famíliæ tuæ,
    quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias:
    diésque nostros in tua pace dispónas,
    atque ab ætérna damnatióne nos éripi
    et in electórum tuórum iúbeas grege numerári.
    Iungit manus.
    (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

    A Missa Vigiliæ paschalis usque ad dominicam II Paschæ
    Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ,
    sed et cunctæ famíliæ tuæ,
    quam tibi offérimus
    pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto,
    tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum,
    quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias:
    diésque nostros in tua pace dispónas,
    atque ab ætérna damnatióne nos éripi
    et in electórum tuórum iúbeas grege numerári.
    Iungit manus.
    (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

    88. Tenens manus expansas super oblata, dicit:
    Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quǽsumus,
    benedíctam, adscríptam, ratam,
    rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris:
    ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectíssimi Fílii tui,
    Dómini nostri Iesu Christi.
    Iungit manus.
    89. In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.
    Qui, prídie quam paterétur,
    accipit panem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
    accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas,
    elevat oculos,
    et elevátis óculis in cælum
    ad te Deum Patrem suum omnipoténtem,
    tibi grátias agens benedíxit,
    fregit,
    dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et manducáte ex hoc omnes:
    hoc est enim Corpus meum,
    quod pro vobis tradétur.
    Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.
    90. Postea prosequitur:
    Símili modo, postquam cenátum est,
    accipit calicem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
    accípiens et hunc præclárum cálicem
    in sanctas ac venerábiles manus suas,
    item tibi grátias agens benedíxit,
    dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et bíbite ex eo omnes:
    hic est enim calix Sánguinis mei
    novi et ætérni testaménti,
    qui pro vobis et pro multis effundétur
    in remissiónem peccatórum.
    Hoc fácite in meam commemoratiónem.
    Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.
    91. Deinde dicit:
    Mystérium fídei.
    Et populus prosequitur, acclamans:
    Mortem tuam annuntiámus, Dómine,
    et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
    Vel:
    Quotiescúmque manducámus panem hunc
    et cálicem bíbimus,
    mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.
    Vel:
    Salvátor mundi, salva nos,
    qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.
    92. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:
    Unde et mémores, Dómine,
    nos servi tui,
    sed et plebs tua sancta,
    eiúsdem Christi, Fílii tui, Dómini nostri,
    tam beátæ passiónis,
    necnon et ab ínferis resurrectiónis,
    sed et in cælos gloriósæ ascensiónis:
    offérimus præcláræ maiestáti tuæ
    de tuis donis ac datis
    hóstiam puram,
    hóstiam sanctam,
    hóstiam immaculátam,
    Panem sanctum vitæ ætérnæ
    et Cálicem salútis perpétuæ.
    93. Supra quæ propítio ac seréno vultu
    respícere dignéris:
    et accépta habére,
    sícuti accépta habére dignátus es
    múnera púeri tui iusti Abel,
    et sacrifícium Patriárchæ nostri Abrahæ,
    et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech,
    sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.
    94. Inclinatus, iunctis manibus, prosequitur:
    Súpplices te rogámus, omnípotens Deus:
    iube hæc perférri per manus sancti Angeli tui
    in sublíme altáre tuum,
    in conspéctu divínæ maiestátis tuæ;
    ut, quotquot ex hac altáris participatióne
    sacrosánctum Fílii tui Corpus et Sánguinem
    sumpsérimus,
    erigit se atque seipsum signat, dicens:
    omni benedictióne cælésti et grátia repleámur.
    Iungit manus.
    (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
    95. Commemoratio pro defunctis
    Manibus extensis, dicit:
    Meménto étiam, Dómine,
    famulórum famularúmque tuárum N. et N.,
    qui nos præcessérunt cum signo fídei,
    et dórmiunt in somno pacis.
    Iungit manus et orat aliquantulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit.
    Deinde, extensis manibus, prosequitur:
    Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus,
    locum refrigérii, lucis et pacis,
    ut indúlgeas, deprecámur.
    Iungit manus.
    (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
    96. Manu dextera percutit sibi pectus, dicens:
    Nobis quoque peccatóribus fámulis tuis,
    et extensis manibus prosequitur:
    de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus,
    partem áliquam et societátem donáre dignéris
    cum tuis sanctis Apóstolis et Martýribus:
    cum Ioánne, Stéphano,
    Matthía, Bárnaba,
    (Ignátio, Alexándro,
    Marcellíno, Petro,
    Felicitáte, Perpétua,
    Agatha, Lúcia,
    Agnéte, Cæcília, Anastásia)
    et ómnibus Sanctis tuis:
    intra quorum nos consórtium,
    non æstimátor mériti,
    sed véniæ, quǽsumus, largítor admítte.
    Iungit manus.
    Per Christum Dóminum nostrum.
    97. Et prosequitur:
    Per quem hæc ómnia, Dómine,
    semper bona creas, sanctíficas, vivíficas, benedícis,
    et præstas nobis.
    98. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
    Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
    est tibi Deo Patri omnipoténti,
    in unitáte Spíritus Sancti,
    omnis honor et glória
    per ómnia sǽcula sæculórum.
    Populus acclamat:
    Amen.
    Deinde sequitur ritus communionis.


    PREX EUCHARISTICA II


    99. Quamvis præfatione propria instructa sit, Prex eucharistica hæc adhiberi potest etiam cum aliis præfationibus, cum iis præsertim quæ mysterium salutis compendiose repræsentant, v. gr. cum præfationibus communibus.

    V. Dóminus vobíscum.
    R. Et cum spíritu tuo.
    V. Sursum corda.
    R. Habémus ad Dóminum.
    V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
    R. Dignum et iustum est.
    Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
    nos tibi, sancte Pater,
    semper et ubíque grátias ágere
    per Fílium dilectiónis tuæ Iesum Christum,
    Verbum tuum per quod cuncta fecísti:
    quem misísti nobis Salvatórem et Redemptórem,
    incarnátum de Spíritu Sancto et ex Vírgine natum.
    Qui voluntátem tuam adímplens
    et pópulum tibi sanctum acquírens
    exténdit manus cum paterétur,
    ut mortem sólveret et resurrectiónem manifestáret.
    Et ídeo cum Angelis et ómnibus Sanctis
    glóriam tuam prædicámus, una voce dicéntes:

    Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
    Pleni sunt cæli et terra glória tua.
    Hosánna in excélsis.
    Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
    Hosánna in excélsis.

    100. Sacerdos, manibus extensis, dicit:
    Vere Sanctus es, Dómine, fons omnis sanctitátis.
    101. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:
    Hæc ergo dona, quǽsumus,
    Spíritus tui rore sanctífica,
    iungit manus
    et signat semel super panem et calicem simul, dicens:
    ut nobis Corpus et + Sanguis fiant
    Dómini nostri Iesu Christi.
    Iungit manus.
    102. In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.
    Qui cum Passióni voluntárie traderétur,
    accipit panem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
    accépit panem et grátias agens fregit,
    dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et manducáte ex hoc omnes:
    hoc est enim Corpus meum,
    quod pro vobis tradétur.
    Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.
    103. Postea prosequitur:
    Símili modo, postquam cenátum est,
    accipit calicem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
    accípiens et cálicem
    íterum tibi grátias agens dedit discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et bíbite ex eo omnes:
    hic est enim calix Sánguinis mei
    novi et ætérni testaménti,
    qui pro vobis et pro multis effundétur
    in remissiónem peccatórum.
    Hoc fácite in meam commemoratiónem.
    Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.
    104. Deinde dicit:
    Mystérium fídei.
    Et populus prosequitur, acclamans:
    Mortem tuam annuntiámus, Dómine,
    et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
    Vel:
    Quotiescúmque manducámus panem hunc
    et cálicem bíbimus,
    mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.
    Vel:
    Salvátor mundi, salva nos,
    qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.
    105. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:
    Mémores ígitur mortis et resurrectiónis eius,
    tibi, Dómine, panem vitæ
    et cálicem salútis offérimus,
    grátias agéntes quia nos dignos habuísti
    astáre coram te et tibi ministráre.
    Et súpplices deprecámur
    ut Córporis et Sánguinis Christi partícipes
    a Spíritu Sancto congregémur in unum.
    Recordáre, Dómine, Ecclésiæ tuæ toto orbe diffúsæ,
    ut eam in caritáte perfícias
    una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. *
    et univérso clero.

    In Missis pro defunctis addi potest:
    Meménto fámuli tui (fámulæ tuæ) N.,
    quem (quam) (hódie) ad te ex hoc mundo vocásti.
    Concéde, ut, qui (quæ) complantátus (complantáta) fuit
    similitúdini mortis Fílii tui,
    simul fiat et resurrectiónis ipsíus.

    Meménto étiam fratrum nostrórum,
    qui in spe resurrectiónis dormiérunt,
    omniúmque in tua miseratióne defunctórum,
    et eos in lumen vultus tui admítte.
    Omnium nostrum, quǽsumus, miserére,
    ut cum beáta Dei Genetríce Vírgine María,
    beátis Apóstolis et ómnibus Sanctis,
    qui tibi a sǽculo placuérunt,
    ætérnæ vitæ mereámur esse consórtes,
    et te laudémus et glorificémus
    iungit manus
    per Fílium tuum Iesum Christum.
    106. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
    Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
    est tibi Deo Patri omnipoténti,
    in unitáte Spíritus Sancti,
    omnis honor et glória
    per ómnia sǽcula sæculórum.
    Populus acclamat:
    Amen.
    Deinde sequitur ritus communionis.



    PREX EUCHARISTICA III


    107. V. Dóminus vobíscum.
    R. Et cum spíritu tuo.
    V. Sursum corda.
    R. Habémus ad Dóminum.
    V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
    R. Dignum et iustum est.
    Sequitur Præfatio iuxta rubricas proferenda, quæ concluditur:
    Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sabaóth.
    Pleni sunt cæli et terra glória tua.
    Hosánna in excélsis.
    Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
    Hosánna in excélsis.

    108. Sacerdos, manibus extensis, dicit:
    Vere Sanctus es, Dómine,
    et mérito te laudat omnis a te cóndita creatúra,
    quia per Fílium tuum,
    Dóminum nostrum Iesum Christum,
    Spíritus Sancti operánte virtúte,
    vivíficas et sanctíficas univérsa,
    et pópulum tibi congregáre non désinis,
    ut a solis ortu usque ad occásum
    oblátio munda offerátur nómini tuo.
    109. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:
    Súpplices ergo te, Dómine, deprecámur,
    ut hæc múnera, quæ tibi sacránda detúlimus,
    eódem Spíritu sanctificáre dignéris,
    iungit manus
    et signat semel super panem et calicem simul, dicens:
    ut Corpus et + Sanguis fiant
    Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi,
    iungit manus
    cuius mandáto hæc mystéria celebrámus.
    110. In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit:
    Ipse enim in qua nocte tradebátur
    accipit panem
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
    accépit panem
    et tibi grátias agens benedíxit,
    fregit, dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et manducáte ex hoc omnes:
    hoc est enim Corpus meum,
    quod pro vobis tradétur.
    Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.
    111. Postea prosequitur:
    Símili modo, postquam cenátum est,
    accipit calicem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
    accípiens cálicem,
    et tibi grátias agens benedíxit,
    dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et bíbite ex eo omnes:
    hic est enim calix Sánguinis mei
    novi et ætérni testaménti,
    qui pro vobis et pro multis effundétur
    in remissiónem peccatórum.
    Hoc fácite in meam commemoratiónem.
    Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.
    112. Deinde dicit:
    Mystérium fídei.
    Et populus prosequitur, acclamans:
    Mortem tuam annuntiámus, Dómine,
    et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
    Vel:
    Quotiescúmque manducámus panem hunc
    et cálicem bíbimus,
    mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.
    Vel:
    Salvátor mundi, salva nos,
    qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.
    113. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:
    Mémores ígitur, Dómine,
    eiúsdem Fílii tui salutíferæ passiónis
    necnon mirábilis resurrectiónis
    et ascensiónis in cælum,
    sed et præstolántes álterum eius advéntum,
    offérimus tibi, grátias referéntes,
    hoc sacrifícium vivum et sanctum.
    Réspice, quǽsumus, in oblatiónem Ecclésiæ tuæ
    et, agnóscens Hóstiam,
    cuius voluísti immolatióne placári,
    concéde, ut qui Córpore et Sánguine Fílii tui refícimur,
    Spíritu eius Sancto repléti,
    unum corpus et unus spíritus inveniámur in Christo.
    Ipse nos tibi perfíciat munus ætérnum,
    ut cum eléctis tuis hereditátem cónsequi valeámus,
    in primis cum beatíssima Vírgine, Dei Genetríce, María,
    cum beátis Apóstolis tuis et gloriósis Martýribus
    (cum Sancto N.: Sancto diei vel patrono)
    et ómnibus Sanctis,
    quorum intercessióne
    perpétuo apud te confídimus adiuvári.
    Hæc Hóstia nostræ reconciliatiónis profíciat,
    quaésumus, Dómine,
    ad totíus mundi pacem atque salútem.
    Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra,
    in fide et caritáte firmáre dignéris
    cum fámulo tuo Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., *
    cum episcopáli órdine et univérso clero
    et omni pópulo acquisitiónis tuæ.
    Votis huius famíliæ, quam tibi astáre voluísti,
    adésto propítius.
    Omnes fílios tuos ubíque dispérsos
    tibi, clemens Pater, miserátus coniúnge.
    + Fratres nostros defúnctos
    et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc sǽculo transiérunt,
    in regnum tuum benígnus admítte,
    ubi fore sperámus,
    ut simul glória tua perénniter satiémur,
    iungit manus
    per Christum Dóminum nostrum,
    per quem mundo bona cuncta largíris. +
    114. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans,
    dicit:
    Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
    est tibi Deo Patri omnipoténti,
    in unitáte Spíritus Sancti,
    omnis honor et glória
    per ómnia sǽcula sæculórum.
    Populus acclamat:
    Amen.
    Deinde sequitur ritus Communionis.

    115. Quando hæc Prex eucharistica in Missis pro defunctis adhibetur,
    dici potest:
    + Meménto fámuli tui (fámulæ tuæ) N.,
    quem (quam) (hódie) ad te ex hoc mundo vocásti.
    Concéde, ut, qui (quæ) complantátus (complantáta)
    fuit similitúdini mortis Fílii tui,
    simul fiat et resurrectiónis ipsíus,
    quando mórtuos suscitábit in carne de terra
    et corpus humilitátis nostræ
    configurábit córpori claritátis suæ.
    Sed et fratres nostros defúnctos,
    et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc sǽculo transiérunt,
    in regnum tuum benígnus admítte,
    ubi fore sperámus,
    ut simul glória tua perénniter satiémur,
    quando omnem lácrimam abstérges ab óculis nostris,
    quia te, sícuti es, Deum nostrum vidéntes,
    tibi símiles érimus cuncta per sǽcula,
    et te sine fine laudábimus,
    iungit manus
    per Christum Dóminum nostrum,
    per quem mundo bona cuncta largíris. +



    PREX EUCHARISTICA IV


    116. Præfatio huius Precis eucharisticæ mutare non licet ratione structuræ ipsius Precis, quæ summarium historiæ salutis præbet.
    V. Dóminus vobíscum.
    R. Et cum spíritu tuo.
    V. Sursum corda.
    R. Habémus ad Dóminum.
    V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
    R. Dignum et iustum est.
    Vere dignum est tibi grátias ágere,
    vere iustum est te glorificáre, Pater sancte,
    quia unus es Deus vivus et verus,
    qui es ante sǽcula et pérmanes in ætérnum,
    inaccessíbilem lucem inhábitans;
    sed et qui unus bonus atque fons vitæ cuncta fecísti,
    ut creatúras tuas benedictiónibus adimpléres
    multásque lætificáres tui lúminis claritáte.
    Et ídeo coram te innúmeræ astant turbæ angelórum,
    qui die ac nocte sérviunt tibi
    et, vultus tui glóriam contemplántes,
    te incessánter gloríficant.
    Cum quibus et nos et, per nostram vocem,
    omnis quæ sub cælo est creatúra
    nomen tuum in exsultatióne confitémur, canéntes:
    Aliæ melodiæ in Graduali romano inveniuntur.

    Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
    Pleni sunt cæli et terra glória tua.
    Hosánna in excélsis.
    Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
    Hosánna in excélsis.

    117. Sacerdos, manibus extensis, dicit:
    Confitémur tibi, Pater sancte,
    quia magnus es et ómnia ópera tua
    in sapiéntia et caritáte fecísti.
    Hóminem ad tuam imáginem condidísti,
    eíque commisísti mundi curam univérsi,
    ut, tibi soli Creatóri sérviens,
    creatúris ómnibus imperáret.
    Et cum amicítiam tuam, non obœ´ diens, amisísset,
    non eum dereliquísti in mortis império.
    Omnibus enim misericórditer subvenísti,
    ut te quæréntes invenírent.
    Sed et fœ´dera plúries homínibus obtulísti
    eósque per prophétas erudísti in exspectatióne salútis.
    Et sic, Pater sancte, mundum dilexísti,
    ut, compléta plenitúdine témporum,
    Unigénitum tuum nobis mítteres Salvatórem.
    Qui, incarnátus de Spíritu Sancto
    et natus ex María Vírgine,
    in nostra condiciónis forma est conversátus
    per ómnia absque peccáto;
    salútem evangelizávit paupéribus,
    redemptiónem captívis,
    mæstis corde lætítiam.
    Ut tuam vero dispensatiónem impléret,
    in mortem trádidit semetípsum
    ac, resúrgens a mórtuis,
    mortem destrúxit vitámque renovávit.
    Et, ut non ámplius nobismetípsis viverémus,
    sed sibi qui pro nobis mórtuus est atque surréxit,
    a te, Pater, misit Spíritum Sanctum
    primítias credéntibus,
    qui, opus suum in mundo perfíciens,
    omnem sanctificatiónem compléret.
    118. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:
    Quǽsumus ígitur, Dómine,
    ut idem Spíritus Sanctus
    hæc múnera sanctificáre dignétur,
    iungit manus
    et signat semel super panem et calicem simul, dicens:
    ut Corpus et + Sanguis fiant
    Dómini nostri Iesu Christi
    iungit manus
    ad hoc magnum mystérium celebríndum,
    quod ipse nobis relíquit in fœdus ætérnum.
    119. In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.
    Ipse enim, cum hora venísset
    ut glorificarétur a te, Pater sancte,
    ac dilexísset suos qui erant in mundo,
    in finem diléxit eos:
    et cenántibus illis
    accipit panem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
    accépit panem, benedíxit ac fregit,
    dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et manducáte ex hoc omnes:
    hoc est enim Corpus meum,
    quod pro vobis tradétur.
    Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam,
    et genuflexus adorat.
    120. Postea prosequitur:
    Símili modo
    accipit calicem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
    accípiens cálicem, ex genímine vitis replétum,
    grátias egit, dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et bíbite ex eo omnes:
    hic est enim calix Sánguinis mei
    novi et ætérni testaménti,
    qui pro vobis et pro multis effundétur
    in remissiónem peccatórum.
    Hoc fácite in meam commemoratiónem.
    Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.
    121. Deinde dicit:
    Mystérium fídei.
    Et populus prosequitur, acclamans:
    Mortem tuam annuntiámus Dómine,
    et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
    Vel:
    Quotiescúmque manducámus panem hunc
    et cálicem bíbimus,
    mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.
    Vel:
    Salvátor mundi, salva nos,
    qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.
    122. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:
    Unde et nos, Dómine, redemptiónis nostræ
    memoriále nunc celebrántes,
    mortem Christi
    eiúsque descénsum ad ínferos recólimus,
    eius resurrectiónem
    et ascensiónem ad tuam déxteram profitémur,
    et, exspectántes ipsíus advéntum in glória,
    offérimus tibi eius Corpus et Sánguinem,
    sacrifícium tibi acceptábile et toti mundo salutáre.
    Réspice, Dómine, in Hóstiam,
    quam Ecclésiæ tuæ ipse parásti,
    et concéde benígnus ómnibus
    qui ex hoc uno pane participábunt et cálice,
    ut, in unum corpus a Sancto Spíritu congregáti,
    in Christo hóstia viva perficiántur,
    ad laudem glóriæ tuæ.
    Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre,
    pro quibus tibi hanc oblatiónem offérimus:
    in primis fámuli tui, Papæ nostri N.,
    Epíscopi nostri N., * et Episcopórum órdinis univérsi,
    sed et totíus cleri, et offeréntium,
    et circumstántium,
    et cuncti pópuli tui,
    et ómnium, qui te quærunt corde sincéro.
    Meménto étiam illórum,
    qui obiérunt in pace Christi tui,
    et ómnium defunctórum,
    quorum fidem tu solus cognovísti.
    Nobis ómnibus, fíliis tuis, clemens Pater, concéde,
    ut cæléstem hereditátem cónsequi valeámus
    cum beáta Vírgine, Dei Genetríce, María,
    cum Apóstolis et Sanctis tuis
    in regno tuo, ubi cum univérsa creatúra,
    a corruptióne peccáti et mortis liberáta,
    te glorificémus per Christum Dóminum nostrum,
    iungit manus,
    per quem mundo bona cuncta largíris.
    123. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
    Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
    est tibi Deo Patri omnipoténti,
    in unitáte Spíritus Sancti,
    omnis honor et glória
    per ómnia sǽcula sæculórum.
    Populus acclamat:
    Amen.
    Deinde sequitur ritus Communionis.

    Ritus communionis
    124. Calice et patena depositis, sacerdos, iunctis manibus, dicit:
    Præcéptis salutáribus móniti,
    et divína institutióne formáti,
    audémus dícere:
    Extendit manus et, una cum populo, pergit:
    Pater noster, qui es in cælis:
    sanctificétur nomen tuum;
    advéniat regnum tuum;
    fiat volúntas tua, sicut in cælo, et in terra.
    Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
    et dimítte nobis débita nostra,
    sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
    et ne nos indúcas in tentatiónem;
    sed líbera nos a malo.
    125. Manibus extensis, sacerdos solus prosequitur, dicens:
    Líbera nos, quǽsumus, Dómine, ab ómnibus malis,
    da propítius pacem in diébus nostris,
    ut, ope misericórdiæ tuæ adiúti,
    et a peccáto simus semper líberi
    et ab omni perturbatióne secúri:
    exspectántes beátam spem
    et advéntum Salvatóris nostri Iesu Christi.
    Iungit manus.
    Populus orationem concludit, acclamans:
    Quia tuum est regnum,
    et potéstas, et glória
    in sǽcula.
    126. Deinde sacerdos, manibus extensis, clara voce dicit:
    Dómine Iesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis:
    Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis:
    ne respícias peccáta nostra,
    sed fidem Ecclésiæ tuæ;
    eámque secúndum voluntátem tuam
    pacificáre et coadunáre dignéris.
    Iungit manus.
    Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
    Populus respondet:
    Amen.
    127. Sacerdos, ad populum conversus, extendens et iungens manus, subdit:
    Pax Dómini sit semper vobíscum.
    Populus respondet:
    Et cum spíritu tuo.
    128. Deinde, pro opportunitate, diaconus, vel sacerdos, subiungit:
    Offérte vobis pacem.
    Et omnes, iuxta locorum consuetudines, pacem, communionem et caritatem sibi invicem significant; sacerdos pacem dat diacono vel ministro.
    129. Deinde accipit hostiam eamque super patenam frangit, et particulam immittit in calicem, dicens secreto:
    Hæc commíxtio Córporis et Sánguinis
    Dómini nostri Iesu Christi
    fiat accipiéntibus nobis in vitam ætérnam.
    130. Interim cantatur vel dicitur:
    Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
    Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
    Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: dona nobis pacem.
    Quod etiam pluries repeti potest, si fractio panis protrahitur.
    Ultima tamen vice dicitur: dona nobis pacem.
    131. Sacerdos deinde, manibus iunctis, dicit secreto:
    Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi,
    qui ex voluntáte Patris,
    cooperánte Spíritu Sancto,
    per mortem tuam mundum vivificásti:
    líbera me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem tuum
    ab ómnibus iniquitátibus meis et univérsis malis:
    et fac me tuis semper inhærére mandátis,
    et a te numquam separári permíttas.
    Vel:
    Percéptio Córporis et Sánguinis tui, Dómine Iesu Christe,
    non mihi provéniat in iudícium et condemnatiónem:
    sed pro tua pietáte prosit mihi
    ad tutaméntum mentis et córporis,
    et ad medélam percipiéndam.
    132. Sacerdos genuflectit, accipit hostiam, eamque aliquantulum levatam super patenam vel super calicem tenens, versus ad populum, clara voce dicit:
    Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.
    Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt.
    Et una cum populo semel subdit:
    Dómine, non sum dignus, ut intres sub téctum meum,
    sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.
    133. Et sacerdos, versus ad altare, secreto dicit:
    Corpus Christi custódiat me in vitam ætérnam.
    Et reverenter sumit Corpus Christi.
    Deinde accipit calicem et secreto dicit:
    Sanguis Christi custódiat me in vitam ætérnam.
    Et reverenter sumit Sanguinem Christi.
    134. Postea accipit patenam vel pyxidem, accedit ad communicandos, et hostiam parum elevatam unicuique eorum ostendit, dicens:
    Corpus Christi.
    Communicandus respondet:
    Amen.
    Et communicatur.
    Eo modo agit et diaconus, si sacram Communionem distribuit.
    135. Si adsint sub utraque specie communicandi, servetur ritus suo loco descriptus.
    136. Dum sacerdos sumit Corpus Christi, inchoatur cantus ad Communionem.
    137. Distributione Communionis expleta, sacerdos vel diaconus vel acolythus purificat patenam super calicem et ipsum calicem.
    Dum purificationem peragit, sacerdos dicit secreto:
    Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus,
    et de múnere temporáli fiat nobis remédium sempitérnum.
    138. Tunc sacerdos ad sedem redire potest. Pro opportunitate sacrum silentium, per aliquod temporis spatium, servari, vel psalmus aut aliud canticum laudis aut hymnus proferri potest.
    139. Deinde, stans ad altare vel ad sedem, sacerdos, versus ad populum, iunctis manibus, dicit:
    Orémus.
    Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporis spatium in silentio orant, nisi silentium iam præcesserit. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem post Communionem. Populus in fine acclamat:
    Amen.

    Ritus conclusionis
    140. Sequuntur, si necessariæ sint, breves annuntiationes ad populum.
    141. Deinde fit dimissio. Sacerdos, versus ad populum, extendens manus, dicit:
    Dóminus vobíscum.
    Populus respondet:
    Et cum spíritu tuo.
    Sacerdos benedicit populum, dicens:
    Benedícat vos omnípotens Deus,
    Pater, et Fílius, + et Spíritus Sanctus.
    Populus respondet:
    Amen.
    142. Quibusdam diebus vel occasionibus, huic formulæ benedictionis præmittitur, iuxta rubricas, alia formula benedictionis sollemnior, vel oratio super populum.
    143. In Missa pontificali celebrans accipit mitram et, extendens manus, dicit:
    Dóminus vobíscum.
    Omnes respondent:
    Et cum spíritu tuo.
    Celebrans dicit:
    Sit nomen Dómini benedíctum.
    Omnes respondent:
    Ex hoc nunc et usque in sǽculum.
    Celebrans dicit:
    Adiutórium nostrum in nómine Dómini,
    Omnes respondent:
    Qui fecit cælum et terram.
    Tunc celebrans, accepto, si eo utitur, baculo, dicit:
    Benedícat vos omnípotens Deus,
    ter signum crucis super populum faciens, addit:
    Pater, + et Fílius, + et Spíritus + Sanctus.
    Omnes:
    Amen.
    144. Deinde diaconus, vel ipse sacerdos, manibus iunctis, versus ad populum dicit:
    Ite, missa est.
    Populus respondet:
    Deo grátias.
    145. Deinde sacerdos altare osculo de more veneratur, ut initio. Facta denique profunda inclinatione cum ministris, recedit.
    146. Si qua actio liturgica immediate sequatur, ritus dimissionis omittuntur.


    BENEDICTIONES SOLLEMNES


    Benedictiones sequentes adhiberi possunt, ad libitum sacerdotis, in fine celebrationis Missæ, aut liturgiæ verbi, aut Officii, aut Sacramentorum.
    Diaconus, vel, eo deficiente, ipse sacerdos, dicit invitatorium: Inclináte vos ad benedictiónem. Deinde sacerdos, manibus super populum extensis, dicit benedictionem, omnibus respondentibus:
    Amen.

    I. In celebrationibus de tempore
    1. In Adventu
    Omnípotens et miséricors Deus, cuius Unigéniti advéntum
    et prætéritum créditis, et futúrum exspectátis,
    eiúsdem advéntus vos illustratióne sanctíficet
    et sua benedictióne locuplétet.
    R. Amen.
    In præséntis vitæ stádio reddat vos in fide stábiles,
    spe gaudéntes, et in caritáte efficáces.
    R. Amen.
    Ut, qui de advéntu Redemptóris nostri
    secúndum carnem devóta mente lætámini,
    in secúndo, cum in maiestáte sua vénerit,
    prǽmiis ætérnæ vitæ ditémini.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Filii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    2. In Nativitate Domini
    Deus infinítæ bonitátis,
    qui incarnatióne Fílii sui mundi ténebras effugávit,
    et eius gloriósa nativitáte
    hanc noctem (diem) sacratíssimam irradiávit,
    effúget a vobis ténebras vitiórum,
    et irrádiet corda vestra luce virtútum.
    R. Amen.
    Quique eius salutíferæ nativitátis gáudium magnum
    pastóribus ab Angelo vóluit nuntiári,
    ipse mentes vestras suo gáudio ímpleat,
    et vos Evangélii sui núntios effíciat.
    R. Amen.
    Et, qui per eius incarnatiónem terréna cæléstibus sociávit,
    dono vos suæ pacis et bonæ répleat voluntátis,
    et vos fáciat Ecclésiæ consórtes esse cæléstis.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    3. Initio anni
    Deus, fons et orígo totíus benedictiónis,
    grátiam vobis concédat,
    benedictiónis suæ largitátem infúndat,
    atque per totum annum vos salvos et incólumes prótegat.
    R. Amen.
    Custódiat fídei vobis integritátem,
    tríbuat spei longanimitátem,
    perseverántem usque ad finem
    cum sancta patiéntia caritátem.
    R. Amen.
    Dies et actus vestros in sua pace dispónat,
    preces hic et ubíque exáudiat,
    et ad vitam ætérnam felíciter vos perdúcat.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    4. In Epiphania Domini
    Deus, qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum,
    suam vobis benedictiónem benígnus infúndat,
    et corda vestra fide, spe et caritáte stabíliat.
    R. Amen.
    Et quia Christum sequímini confidénter,
    qui hódie mundo appáruit lux relúcens in ténebris,
    fáciat et vos lucem esse frátribus vestris.
    R. Amen.
    Quátenus, peregrinatióne perácta,
    perveniátis ad eum, quem magi stella prǽvia quæsiérunt,
    et gáudio magno, lucem de luce,
    Christum Dóminum invenérunt.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.



    5. De Passione Domini
    Deus, Pater misericordiárum, qui Unigéniti sui passióne
    tríbuit vobis caritátis exémplum,
    præstet ut, per servítium Dei et hóminum,
    percipiátis suæ benedictiónis ineffábile donum.
    R. Amen.
    Ut ab eo sempitérnæ vitæ munus obtineátis,
    per cuius temporálem mortem, ætérnam vos evádere créditis.
    R. Amen.
    Quátenus, cuius humilitátis sequímini documénta,
    eius resurrectiónis possideátis consórtia.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    6. Tempore paschali
    Deus, qui per resurrectiónem Unigéniti sui
    dignátus est vobis bonum redemptiónis
    adoptionísque conférre,
    sua benedictióne vos tríbuat congaudére.
    R. Amen.
    Et quo rediménte percepístis donum perpétuæ libertátis,
    eo largiénte hereditátis ætérnæ consórtes éffici valeátis.
    R. Amen.
    Et cui resurrexístis in baptísmate iam credéndo,
    adiúngi mereámini in pátria cælésti nunc recte vivéndo.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    7. In Ascensione Domini
    Benedícat vos omnípotens Deus,
    cuius Unigénitus hodiérna die cælórum alta penetrávit,
    et vobis, ubi est ipse, ascendéndi áditum reserávit.
    R. Amen.
    Concédat ut, sicut Christus post resurrectiónem suam
    visus est discípulis maniféstus,
    ita vobis in iudícium véniens
    appáreat pro æternitáte placátus.
    R. Amen.
    Et qui eum consedére Patri in sua créditis maiestáte,
    ipsum usque in finem sǽculi vobíscum permanére
    secúndum eius promissiónem læti valeátis experíre.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    8. De Spiritu Sancto
    Deus, Pater lúminum, qui discipulórum mentes
    Spíritus Parácliti infusióne dignátus est illustráre,
    sua vos fáciat benedictióne gaudére,
    et perpétuo donis eiúsdem Spíritus abundáre.
    R. Amen.
    Ignis ille, qui super discípulos mirándus appáruit,
    corda vestra ab omni malo poténter expúrget,
    et sui lúminis infusióne perlústret.
    R. Amen.
    Quique dignátus est in uníus fídei confessióne
    diversitátem adunáre linguárum,
    in eádem fide perseveráre vos fáciat,
    et per illam a spe ad spéciem perveníre concédat.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    9. Per annum, I
    Benedícat vobis Dóminus, et custódiat vos.
    R. Amen.
    Illúminet fáciem suam super vos, et misereátur vestri.
    R. Amen.
    Convértat vultum suum ad vos, et donet vobis suam pacem.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    10. Per annum, II
    Pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum,
    custódiat corda vestra et intellegéntias vestras
    in sciéntia et caritáte Dei,
    et Fílii sui, Dómini nostri Iesu Christi.
    R. Amen.

    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    11. Per annum, III
    Omnipotens Deus sua vos cleméntia benedícat,
    et sensum in vobis sapiéntiæ salutáris infúndat.
    R. Amen.
    Fídei documéntis vos semper enútriat,
    et in sanctis opéribus, ut perseverétis, effíciat.
    R. Amen.
    Gressus vestros ad se convértat,
    et viam vobis pacis et caritátis osténdat.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    12. Per annum, IV
    Deus totíus consolatiónis dies vestros in sua pace dispónat,
    et suæ vobis benedictiónis dona concédat.
    R. Amen.
    Ab omni semper perturbatióne vos líberet,
    et corda vestra in suo amóre confírmet.
    R. Amen.
    Quátenus donis spei, fídei et caritátis dívites,
    et præséntem vitam transigátis in ópere efficáces,
    et possítis ad ætérnam perveníre felíces.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    13. Per annum, V
    Omnípotens Deus univérsa a vobis advérsa semper exclúdat,
    et suæ super vos benedictiónis dona propitiátus infúndat.
    R. Amen.
    Corda vestra effíciat divínis inténta elóquiis,
    ut repléri possint gáudiis sempitérnis.
    R. Amen.
    Quátenus, quæ bona et recta intellegéntes,
    viam mandatórum Dei inveniámini semper curréntes,
    et cívium supernórum efficiámini coherédes.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    14. Per annum, VI
    Benedícat vos Deus omni benedictióne cælésti,
    sanctósque vos et puros
    in conspéctu suo semper effíciat;
    divítias glóriæ suæ in vos abundánter effúndat,
    verbis veritátis ínstruat, Evangélio salútis erúdiat,
    et caritáte fratérna semper locuplétet.
    Per Christum Dóminum nostrum.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.

    II. In celebrationibus de Sanctis
    15. De beata Maria Virgine
    Deus, qui per beátæ Maríæ Vírginis partum
    genus humánum sua vóluit benignitáte redímere,
    sua vos dignétur benedictióne ditáre.
    R. Amen.

    Eiúsque semper et ubíque patrocínia sentiátis,
    per quam auctórem vitæ suscípere meruístis.
    R. Amen.
    Et qui hodiérna die devótis méntibus convenístis,
    spiritálium gaudiórum cælestiúmque præmiórum
    vobíscum múnera reportétis.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    16. De sanctis Petro et Paulo
    Benedícat vos omnípotens Deus,
    qui in beáti Petri confessióne vos salubérrima stabilívit,
    et per eam in Ecclésiæ soliditáte fídei fundávit.
    R. Amen.
    Et quos beáti Pauli instrúxit indeféssa prædicatióne,
    suo semper exémplo dóceat Christo fratres lucrifácere.
    R. Amen.
    Ut Petrus clave, Paulus verbo,
    ope intercessiónis utérque
    in illam pátriam nos certent indúcere,
    ad quam meruérunt illi, alter cruce, alter gládio,
    felíciter perveníre.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    17. De Apostolis
    Deus, qui vos in apostólicis tríbuit consístere fundaméntis,
    benedícere vobis dignétur
    beatórum Apostolórum N. et N. (beáti Apóstoli N.)
    méritis intercedéntibus gloriósis.
    R. Amen.
    Et apostólicis præsídiis vos pro cunctis fáciat testes veritátis,
    qui vos eórum munerári documéntis vóluit et exémplis.
    R. Amen.
    Ut eórum intercessióne
    ad ætérnæ pátriæ hereditátem perveníre possítis,
    per quorum doctrínam fídei firmitátem possidétis.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    18. De omnibus Sanctis
    Deus, glória et exsultátio Sanctórum,
    benedícat vos benedictióne perpétua,
    qui vobis tríbuit exímiis suffrágiis roborári.
    R. Amen.
    Eórum intercessióne a præséntibus malis liberáti,
    et exémplis sanctæ conversatiónis instrúcti,
    in servítio Dei fratrúmque inveniámini semper inténti.
    R. Amen.
    Quátenus cum iis ómnibus
    valeátis illíus pátriæ vos gáudia possidére,
    in qua fílios suos supérnis coniúngi cívibus
    in pace perpétua sancta lætátur Ecclésia.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.

    III. Aliæ benedictiones
    19. In dedicatione ecclesiæ
    Deus, Dóminus cæli et terræ,
    qui vos hódie ad huius domus dedicatiónem adunávit,
    ipse vos cælésti benedictióne fáciat abundáre.
    R. Amen.
    Concedátque vobis fíeri templum suum
    et habitáculum Spíritus Sancti,
    qui omnes fílios dispérsos vóluit in Fílio suo congregári.
    R. Amen.
    Quátenus felíciter emundáti,
    habitatórem Deum in vobismetípsis possítis habére,
    et ætérnæ beatitúdinis hereditátem
    cum ómnibus Sanctis possidére.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.
    20. In celebrationibus pro defunctis
    Benedícat vos Deus totíus consolatiónis,
    qui hóminem ineffábili bonitáte creávit,
    et in resurrectióne Unigéniti sui
    spem credéntibus resurgéndi concéssit.
    R. Amen.
    Nobis, qui vívimus, véniam tríbuat pro peccátis,
    et ómnibus defúnctis locum concédat lucis et pacis.
    R. Amen.
    Ut omnes cum Christo sine fine felíciter vivámus,
    quem resurrexísse a mórtuis veráciter crédimus.
    R. Amen.
    Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
    descéndat super vos et máneat semper.
    R. Amen.


    ORATIONES SUPER POPULUM

    Orationes sequentes adhiberi possunt, ad libitum sacerdotis, in fine celebrationis Missæ, aut liturgiæ verbi, aut Officii, aut Sacramentorum.
    Diaconus, vel, eo deficiente, ipse sacerdos, dicit invitatorium: Inclináte vos ad benedictiónem, vel aliis verbis expressum. Deinde sacerdos, manibus super populum extensis, dicit orationem, omnibus respondentibus: Amen.
    Post orationem, sacerdos semper subdit: Et benedíctio Dei omnipoténtis,
    Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super
    vos et máneat semper. R. Amen.

    1. Esto, Dómine, propítius plebi tuæ,
    et temporáli consolatióne non déseras,
    quam vis ad ætérna conténdere.
    Per Christum.
    2. Da, quǽsumus, Dómine, pópulis christiánis,
    et quæ profiténtur agnóscere,
    et cæléste munus dilígere, quod frequéntant.
    Per Christum.
    3. Plebs tua, Dómine, quǽsumus,
    benedictiónis sanctæ munus accípiat,
    per quod et nóxia quæque declínet,
    et optáta repériat.
    Per Christum.
    4. Pópulum tuum, Dómine, quǽsumus,
    ad te toto corde convérte,
    quia, quos deféndis étiam delinquéntes,
    maióre pietáte tuéris sincéra mente devótos.
    Per Christum.
    5. Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, propitiátus illústra,
    ut, beneplácitis inhæréndo,
    cuncta quæ bona sunt mereátur exercére.
    Per Christum.
    6. Largíre, quǽsumus, Dómine,
    fidélibus tuis indulgéntiam placátus et pacem,
    ut pariter ab ómnibus mundéntur offénsis,
    et secúra tibi mente desérviant.
    Per Christum.
    7. Subiéctum tibi pópulum, quǽsumus, Dómine,
    propitiátio cæléstis amplíficet,
    et tuis semper fáciat servíre mandátis.
    Per Christum.
    8. Propitiáre pópulo tuo,
    Deus, ut, ab omni malo liberátus,
    et toto tibi corde desérviat,
    et sub tua semper protectióne consístat.
    Per Christum.
    9. Família tua, Deus,
    et de celebrátis mystériis
    suæ redemptiónis iúgiter collætétur,
    et eius dona perseveránter acquírat.
    Per Christum.
    10. Dómine Deus, de abundántia misericordiárum tuárum
    fámulos præsta locuplétes, præsta secúros,
    ut, confirmáti benedictiónibus tuis,
    in omni gratiárum actióne semper abúndent,
    teque perpétua exsultatióne benedícant.
    Per Christum.
    11. Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine,
    contínua pietáte custódi,
    ut a cunctis adversitátibus,
    te protegénte, sit líbera,
    et in bonis áctibus tuo nómini sit devóta.
    Per Christum.
    12. Fidéles tuos, quǽsumus, Dómine,
    córpore páriter et mente purífica,
    ut, tua inspiratióne compúncti,
    nóxias delectatiónes vitáre præváleant,
    atque tua semper suavitáte pascántur.
    Per Christum.
    13. Adsit, Dómine,
    fidélibus tuis sacræ benedictiónis efféctus,
    qui mentes ómnium spiritáli vegetatióne dispónat,
    ut ad ópera sua exercénda
    virtúte caritátis tuæ roboréntur.
    Per Christum.
    14. Auxílium tuum, Dómine,
    nómini tuo súbdita poscunt corda fidélium,
    ut quia sine te nihil possunt
    implére quod iustum est,
    tua misericórdia largiénte,
    et quæ recta sunt apprehéndant
    et ómnia sibi profutúra percípiant.
    Per Christum.
    15. Succúrre, Dómine, quǽsumus, pópulo fidéli deprecánti
    et opem tríbue benígnus fragilitáti humánæ,
    ut sincéra tibi mente devótus
    et præséntis vitæ remédiis gáudeat et futúræ.
    Per Christum.
    16. Réspice, Dómine, propítius famíliam tuam
    et perpétuam largíre misericórdiam supplicánti;
    ut sine qua nihil potest a te dignum prorsus effícere,
    per eam salutária tua præcépta mereátur implére.
    Per Christum.
    17. Grátiam cæléstem, Dómine, super fidéles tuos multíplica:
    quorum laudent te ora, laudet ánima, laudet et vita,
    et quia tui múneris est quod sumus,
    tuum sit omne quod vivémus.
    Per Christum.
    18. Pópulum tuum, Dómine, quǽsumus,
    cæléstibus ínstrue disciplínis,
    ut, ómnia vitándo quæ mala sunt
    et bona cuncta sectándo,
    non indignátionem tuam,
    sed iúgiter misercórdiam consequátur.
    Per Christum.
    19. Adésto, Dómine, supplícibus tuis,
    et spem suam in tua misericórdia collocántes
    tuére propítius,
    ut in sancta conversatióne fidéles permáneant
    et, consequéntes sufficiéntiam temporálem,
    promissiónis tuæ perficiántur herédes in ætérnum.
    Per Christum.
    20. Tuæ largíre pietátis grátiam, Dómine,
    pópulo tuo supplicánti,
    ut qui te factóre cónditus,
    te est reparátus auctóre,
    te iúgiter operánte salvétur.
    Per Christum.
    21. Profíciat, quǽsumus, Dómine,
    fidélis pópulus tuæ pietátis instínctu
    et, salúbri compunctióne motus,
    gratánter quæ prǽcipis exsequátur,
    ut quæ promíttis accípiat.
    Per Christum.
    22. Móveat pietátem tuam, quǽsumus, Dómine,
    fragílitas plebis tibi devótæ
    et misericórdiam tuam supplicátio fidélis obtíneat,
    ut quod méritis non præsúmit,
    indulgéntiæ tuæ largitáte percípiat.
    Per Christum.
    23. Ad defensiónem filiórum, Dómine, quǽsumus,
    déxteram tuæ maiestátis exténde
    et patérnæ voluntáti obœdiéntes
    perpétua pietátis tuæ protectióne muniántur.
    Per Christum.
    24. Réspice, Dómine, famíliæ tuæ preces
    et opem tríbue supplíciter imploránti,
    ut cóngruis subsídiis roborátus
    in confessióne tui nóminis perséveret.
    Per Christum.
    25. Consérva, Dómine, quǽsumus, famíliam tuam
    et misericordiárum tuárum
    propítius ubertátem concéde,
    ut cæléstibus eruditiónibus multiplicétur et donis.
    Per Christum.
    26. Lætétur, Dómine, quǽsumus,
    pópulus fidélis déxtera tua sublevátus
    et christiána conversatióne profíciens,
    et præséntibus gáudeat bonis et futúris.
    Per Christum.

    In festis Sanctorum
    27. Exsúltet, Dómine, pópulus christiánus
    de magnórum Fílii tui glorificatióne membrórum,
    et in quorum est celebritáte tibi devótus,
    partem acquírat in eórum sorte perpétua,
    atque de tua glória semper congáudeat.
    Per Christum.
    28. Plebis tuæ, quǽsumus, Dómine,
    ad te semper corda convérte,
    et quam tantis facis patrocíniis adiuvári,
    perpétuis non désinas gubernáre præsídiis.
    Per Christum.


    APPENDIX

    AD ORDINEM MISSÆ























    PRECES EUCHARISTICÆ

    “ DE RECONCILIATIONE ”




    Preces eucharisticæ “ de Reconciliatione ” adhiberi possunt in Missis, quibus mysterium reconciliationis peculiari modo fidelibus insinuatur, v. gr. in Missis pro concordia fovenda, pro reconciliatione, pro pace et iustitia servanda, tempore belli vel eversionis, pro remissione peccatorum, ad postulandam caritatem, de mysterio Sanctæ Crucis, de SS.ma Eucharistia, de pretiosissimo Sanguine D.N.I.C. necnon in Missis tempore Quadragesimæ. Quamvis præfatione propria instructæ sint, adhiberi possunt etiam cum aliis præfationibus, quæ ad pænitentiam et conversionem referuntur, uti v. gr. cum praefationibus Quadragesimæ.


    I

    1. V. Dóminus vobíscum.
    R. Et cum spíritu tuo.
    V. Sursum corda.
    R. Habémus ad Dóminum.
    V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
    R. Dignum et iustum est.

    Vere dignum et iustum est
    nos tibi semper grátias ágere.
    Dómine, sancte Pater,
    omnípotens ætérne Deus:
    Qui ad abundantiórem vitam habéndam
    nos incitáre non désinis,
    et, cum sis dives in misericórdia,
    véniam offérre persevéras
    ac peccatóres invítas
    ad tuæ solum indulgéntiæ fidéndum.
    A nobis autem,
    qui fœdus tuum tóties violávimus,
    numquam avérsus,
    humánam famíliam
    per Iesum Fílium tuum, Redemptórem nostrum,
    novo caritátis vínculo tam arcte tibi iunxísti,
    ut nullo modo possit dissólvi.
    Nunc quidem tempus grátiæ et reconciliatiónis
    pópulo tuo præbes,
    eíque ad te ánimum converténti
    in Christo Iesu speráre concédis
    cunctísque homínibus tríbuis deservíre,
    dum plénius Spirítui Sancto se cóncredit.
    Et ídeo, admiratióne perfúsi,
    tui amóris virtútem extóllimus
    nostrúmque de salúte gáudium profiténtes,
    cum innúmeris cæléstium turbis hymnum concínimus,
    sine fine dicéntes:

    Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth.
    Pleni sunt cæli et terra glória tua.
    Hosánna in excélsis.
    Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
    Hosánna in excélsis.

    2. Sacerdos, manibus extensis, dicit:
    Vere Sanctus es, Dómine,
    qui ab orígine mundi semper operáris
    ut, sicut Sanctus es ipse,
    sanctus fiat homo.
    3. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:
    Réspice, quǽsumus, múnera pópuli tui
    et super ea Spíritus tui virtútem effúnde
    iungit manus
    et signat semel super panem et calicem simul, dicens:
    ut Corpus et + Sanguis fiant
    iungit manus
    dilécti Fílii tui, Iesu Christi,
    in quo et nos fílii tui sumus.
    Quamvis vero olim pérditi
    tibi appropinquáre nequirémus,
    summo nos amóre dilexísti:
    Fílius enim tuus, qui solus est Iustus,
    morti trádidit seípsum,
    ligno crucis pro nobis non dedignátus affígi.
    Sed ántequam bráchia eius
    inter cælum et terram exténta
    efficeréntur tui fœ´deris indelébile signum,
    ipse cum discípulis suis Pascha vóluit celebráre.
    4. In formulis, quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.
    Convéscens autem,
    accipit panem
    eumque parum elevatum super altare tenens prosequitur:
    accépit panem
    et tibi grátias agens benedíxit,
    fregit et dedit illis, dicens:
    parum se inclinat:
    Accípite et manducáte ex hoc omnes:
    hoc est enim Corpus meum,
    quod pro vobis tradétur.
    Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.
    5. Postea prosequitur:
    Simíliter, postquam cenátum est,
    sciens se ómnia in seípso reconciliatúrum
    per sánguinem suum in cruce fundéndum,
    accipit calicem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
    accépit cálicem, genímine vitis replétum,
    et íterum tibi grátias agens
    discípulis suis trádidit, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et bíbite ex eo omnes:
    hic est enim calix Sánguinis mei
    novi et ætérni testaménti,
    qui pro vobis et pro multis effundétur
    in remissiónem peccatórum.
    Hoc fácite in meam commemoratiónem.
    Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.
    6. Deinde dicit:
    Mystérium fídei:
    Et populus prosequitur, acclamans:
    Mortem tuam annuntiámus, Dómine,
    et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
    Vel:
    Quotiescúmque manducámus panem hunc
    et cálicem bíbimus,
    mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.
    Vel:
    Salvátor mundi, salva nos,
    qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.
    7. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit:
    Mémores ígitur Fílii tui Iesu Christi,
    qui Pascha nostrum est et pax nostra certíssima,
    mortem eius et resurrectiónem ab ínferis celebrámus
    atque, beátum eius advéntum præstolántes,
    offérimus tibi, qui fidélis et miséricors es Deus,
    hóstiam, quæ hómines tecum reconcíliat.
    Réspice, benígnus, clementíssime Pater,
    quos tibi coniúngis Fílii tui sacrifício,
    ac præsta ut, Spíritus Sancti virtúte,
    ex hoc uno pane et cálice partícipes,
    in unum corpus congregéntur in Christo,
    a quo omnis auferátur divísio.
    In communióne mentis et cordis
    nos semper serváre dignéris
    una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. *
    Adiuva nos, ut simul advéntum regni tui præstolémus
    usque ad horam qua tibi adstábimus,
    sancti inter sanctos in sede cælésti,
    cum beáta Vírgine Dei Genetríce María,
    beátis Apóstolis et ómnibus Sanctis
    atque frátribus nostris defúnctis,
    quos tuæ misericórdiæ supplíciter commendámus.
    Tum vero, a corruptiónis vúlnere tandem liberáti
    et nova plene constitúti creatúra,
    gaudéntes tibi canémus gratiárum actiónem
    Iungit manus:
    Christi tui, in ætérnum vivéntis.
    8. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
    Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
    est tibi Deo Patri omnipoténti,
    in unitáte Spíritus Sancti,
    omnis honor et glória
    per omnia sǽcula sæculórum.
    Populus acclamat:
    Amen.
    Deinde sequitur ritus Communionis.


    II


    1. V. Dóminus vobíscum.
    R. Et cum spíritu tuo.
    V. Sursum corda.
    R. Habémus ad Dóminum.
    V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
    R. Dignum et iustum est.

    Vere dignum et iustum est
    nos tibi grátias ágere atque laudes persólvere,
    Deus Pater omnípotens,
    pro ómnibus, quæ in hoc mundo operáris,
    per Dóminum nostrum Iesum Christum.
    Cum enim genus humánum
    dissensióne sit atque discórdia divísum,
    experiéndo tamen cognóvimus te ánimos fléctere,
    ut sint ad reconciliatiónem paráti.
    Per Spíritum namque tuum pérmoves hóminum corda,
    ut inimíci íterum in collóquia véniant,
    adversárii manus coniúngant,
    pópuli sibi óbviam quærant veníre.
    Tua operánte virtúte fit étiam, Dómine,
    ut ódium vincátur amóre, últio cedat indulgéntiæ,
    discórdia in mútuam dilectiónem convertátur.
    Quaprópter cum choris cæléstibus
    grátias tibi indesinénter agéntes
    maiestáti tuæ in terris sine fine clamámus:

    Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth.
    Pleni sunt cæli et terra glória tua.
    Hosánna in excélsis.
    Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
    Hosánna in excélsis.

    2. Sacerdos, manibus extensis, dicit:
    Te ígitur, Pater omnípotens,
    benedícimus per Iesum Christum Fílium tuum,
    qui in tuo nómine venit.
    Ipse est pro homínibus Verbum salútis,
    manus, quam peccatóribus pórrigis,
    via, qua pax tua nobis præbétur.
    Cum nosmetípsos a te, Dómine,
    propter peccáta nostra avertissémus,
    ad reconciliatiónem nos reduxísti,
    ut ad te tandem convérsi nos ínvicem diligerémus
    per Fílium tuum, quem in mortem pro nobis tradidísti.
    3. Iungit manus, easque expansas super oblatas tenens, dicit:
    Et nunc reconciliatiónem
    a Christo nobis allátam celebrántes,
    te deprecámur:
    Spíritus tui effusióne hæc dona sanctífica,
    iungit manus
    et signat semel super panem et calicem simul, dicens:
    ut fiant Corpus et + Sanguis Fílii tui,
    cuius mandátum implémus
    hæc celebrántes mystéria.
    Iungit manus.
    4. In formulis, quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.
    Ipse enim, vitam cum esset datúrus,
    ut nos liberáret,
    discúmbens
    accipit panem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
    accépit panem in manus suas
    et tibi grátias agens benedíxit,
    fregit dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et manducáte ex hoc omnes:
    hoc est enim Corpus meum,
    quod pro vobis tradétur.
    Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.
    5. Postea prosequitur:
    Símili modo véspere illo
    accipit calicem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
    accépit cálicem benedictiónis in manus suas,
    tuam cónfitens misericórdiam
    dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et bíbite ex eo omnes:
    hic est enim calix Sánguinis mei
    novi et ætérni testaménti,
    qui pro vobis et pro multis effundétur
    in remissiónem peccatórum.
    Hoc fácite in meam commemoratiónem.
    Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.
    6. Deinde dicit:
    Mystérium fídei:
    Et populus prosequitur, acclamans:
    Mortem tuam annuntiámus, Dómine,
    et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
    Vel:
    Quotiescúmque manducámus panem hunc
    et cálicem bíbimus,
    mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.
    Vel:
    Salvátor mundi, salva nos,
    qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.
    7. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:
    Memóriam ígitur agéntes
    Fílii tui mortis et resurrectiónis,
    qui hoc pignus dilectiónis suæ nobis relíquit,
    tibi quod nobis tribuísti offérimus
    perféctæ reconciliatiónis sacrifícium.
    Pater sancte, súpplices deprecámur,
    ut nos quoque accéptos hábeas cum Fílio tuo
    et in hoc salutári convívio
    eiúsdem Spíritum nobis præstáre dignéris,
    qui ómnia áuferat quæ nos ínvicem aliénant.
    Ipse Ecclésiam tuam inter hómines
    signum effíciat unitátis pacísque tuæ instruméntum,
    et nos in communióne consérvet
    cum Papa nostro N. et Antístite nostro N. *
    et cunctis Epíscopis et univérso pópulo tuo.
    Quemádmodum nunc ad mensam Fílii tui nos congregásti,
    ita nos cóllige cum gloriósa Dei Genetríce Vírgine María,
    beátis Apóstolis tuis et ómnibus Sanctis,
    cum frátribus nostris,
    atque homínibus cuiúsvis stirpis et sermónis
    in tua amicítia defúnctis,
    ad perpétuæ unitátis convívium,
    in cælis novis et terra nova,
    ubi plenitúdo pacis tuæ refúlget,
    Iungit manus:
    in Christo Iesu Dómino nostro.
    8. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
    Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
    est tibi Deo Patri omnipoténti,
    in unitáte Spíritus Sancti,
    omnis honor et glória
    per omnia sǽcula sæculórum.
    Populus prosequitur:
    Amen.
    Deinde sequitur ritus Communionis.



















    PREX EUCHARISTICA QUÆ IN MISSIS

    PRO VARIIS NECESSITATIBUS
    ADHIBERI POTEST
    I
    Ecclesia in viam unitatis progrediens




    1. Sequens forma huius Precis eucharisticæ convenienter adhibetur cum formulariis Missarum v. gr. pro Ecclesia, pro Papa, pro Episcopo, pro eligendo Papa vel Episcopo, pro Concilio vel Synodo, pro sacerdotibus, pro seipso sacerdote, pro ministris Ecclesiæ, in conventu spirituali vel pastorali.

    V. Dóminus vobíscum.
    R. Et cum spíritu tuo.
    V. Sursum corda.
    R. Habémus ad Dóminum.
    V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
    R. Dignum et iustum est.

    Vere dignum et iustum est tibi grátias ágere
    tibíque glóriæ et laudis hymnum cánere,
    Dómine, Pater infinítæ bonitátis.
    Quia verbo Evangélii Fílii tui,
    ex ómnibus pópulis, linguis et natiónibus
    unam Ecclésiam collegísti,
    per quam, Spíritus tui virtúte vivificátam,
    omnes hómines in unum congregáre non désinis.
    Ipsa tuæ dilectiónis testaméntum maniféstans,
    spem beátam regni incessánter largítur
    ac véluti signum tuæ fidelitátis respléndet
    quam in Christo Iesu Dómino nostro,
    in aetérnum promisísti.
    Et ídeo, cum ómnibus cælórum Virtútibus,
    in terris te iúgiter celebrámus,
    cum univérsa Ecclésia una voce dicéntes:

    Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
    Pleni sunt cæli et terra glória tua.
    Hosánna in excélsis.
    Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
    Hosánna in excélsis.

    2. Sacerdos, manibus extensis, dicit:
    Vere Sanctus es et glorificándus,
    amátor hóminum Deus,
    qui semper illis ades in itínere vitæ.
    Vere benedíctus Fílius tuus,
    qui præsens est in médio nostri
    cum ab eius amóre congregámur,
    et sicut olim pro discípulis
    nobis Scriptúras áperit et panem frangit.
    3. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:
    Rogámus ergo te, Pater clementíssime,
    ut Spíritum Sanctum tuum emíttas,
    qui hæc dona panis et vini sanctíficet,
    iungit manus
    et signat semel super panem et calicem simul, dicens:
    ut nobis Corpus et +Sánguis fiant
    iungit manus
    Dómini nostri Iesu Christi.
    4. In formulis, quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.
    Qui prídie quam paterétur,
    in suprémae nocte Cenæ,
    accipit panem
    eumque parum elevatum super altare tenens prosequitur:
    accépit panem et benedíxit ac fregit,
    dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et manducáte ex hoc omnes:
    hoc est enim Corpus meum,
    quod pro vobis tradétur.
    Hostiam consecratam ostendit populo, deponit super patenam, et genuflexus adorat.
    5. Postea prosequitur:
    Símili modo, postquam cenátum est
    accipit calicem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
    accípiens et cálicem,
    tibi grátias egit,
    dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et bíbite ex eo omnes:
    hic est enim calix Sánguinis mei
    novi et ætérni testaménti,
    qui pro vobis et pro multis effundétur
    in remissiónem peccatórum.
    Hoc fácite in meam commemoratiónem.
    Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.
    6. Deinde dicit:
    Mystérium fídei:
    Et populus prosequitur, acclamans:
    Mortem tuam annuntiámus Dómine,
    et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
    Vel:
    Quotiescúmque manducámus panem hunc
    et cálicem bíbimus,
    mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.
    Vel:
    Salvátor mundi, salva nos,
    qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.
    7. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit:
    Unde et nos, Pater sancte,
    mémores Christi Fílii tui Salvatóris nostri,
    quem per passiónem et mortem crucis
    ad resurrectiónis glóriam perduxísti
    et ad déxteram tuam sedére fecísti,
    opus tuæ caritátis annuntiámus, donec ipse véniat,
    tibíque panem vitæ et cálicem benedictiónis offérimus.
    In oblatiónem Ecclésiæ tuæ,
    in qua paschále Christi sacrifícium
    nobis tráditum exhibémus,
    réspice propítius, et concéde,
    ut virtúte Spíritus caritátis tuæ,
    inter Fílii tui membra,
    cuius Córpori communicámus et Sánguini,
    nunc et in diem æternitátis numerémur.
    Ecclésiam tuam, Dómine, (quæ est N.),
    lúmine rénova Evangélii.
    Vínculum unitátis confírma
    inter fidéles et pastóres plebis tuæ,
    una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. *
    et univérso órdine episcopáli,
    ut pópulus tuus,
    hoc in mundo discórdiis laceráto,
    unitátis et concórdiæ
    prophéticum signum elúceat.
    Aperi óculos nostros
    ut necessitátes fratrum agnoscámus;
    verba et ópera nobis inspíra,
    ad laborántes et onerátos confortándos;
    fac nos sincére ipsis inservíre,
    Christi exémplo eiúsque mandáto.
    Ecclésia tua vivum testimónium exsístat
    veritátis et libertátis,
    pacis atque iustítiæ,
    ut omnes hómines in spem novam erigántur.
    Meménto fratrum nostrórum (N. et N.),
    qui in pace Christi tui dormiérunt
    omniúmque defunctórum,
    quorum fidem tu solus cognovísti:
    eos ad lumen vultus tui fruéndum admítte
    et in resurrectióne dona eis vitæ plenitúdinem.
    Concéde nos quoque,
    terréna exácta peregrinatióne,
    ad ætérnam perveníre mansiónem,
    ubi tecum semper vivémus
    et cum beáta Vírgine Dei Genetríce María,
    cum Apóstolis et martýribus,
    (cum Sancto N.: Sancto diei vel patrono)
    Sanctísque ómnibus communicántes,
    te laudábimus et magnificábimus
    Iungit manibus
    per Iesum Christum, Fílium tuum.
    8. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
    Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
    est tibi Deo Patri omnipoténti,
    in unitáte Spíritus Sancti,
    omnis honor et glória
    per ómnia sǽcula sæculórum.
    Populus acclamat:
    Amen.
    Deinde sequitur ritus Communionis.


    II

    Deus Ecclesiam suam in viam salutis conducens




    1. Sequens forma huius Precis eucharisticæ convenienter adhibetur cum formulariis Missarum v. gr. pro Ecclesia, pro vocationibus ad sacros Ordines, pro laicis, pro familia, pro religiosis, pro vocationibus ad vitam religiosam, ad postulandam caritatem, pro familiaribus et amicis, pro gratiis Deo reddendis.

    V. Dóminus vobíscum.
    R. Et cum spíritu tuo.
    V. Sursum corda.
    R. Habémus ad Dóminum.
    V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
    R. Dignum et iustum est.

    Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
    nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
    Dómine, sancte Pater,
    mundi creátor et fons omnis vitæ:
    Qui ópera sapiéntiæ tuæ numquam derelínquis,
    sed in médio nostri adhuc próvidus operáris.
    In manu poténti et bráchio exténto
    pópulum tuum Israel per desértum duxísti;
    nunc autem Ecclésiam tuam in mundo peregrinántem,
    Spíritus Sancti virtúte semper comitáris,
    eámque per témporis sémitas
    in gáudium ætérnum regni tui condúcis,
    per Christum Dóminum nostrum.
    Unde et nos cum Angelis et Sanctis
    hymnum glóriæ tuæ cánimus,
    sine fine dicéntes:

    Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
    Pleni sunt cæli et terra glória tua.
    Hosánna in excélsis.
    Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
    Hosánna in excélsis.

    2. Sacerdos, manibus extensis, dicit:
    Vere Sanctus es et glorificándus,
    amátor hóminum Deus,
    qui semper illis ades in itínere vitæ.
    Vere benedíctus Fílius tuus,
    qui præsens est in médio nostri
    cum ab eius amóre congregámur,
    et sicut olim pro discípulis
    nobis Scriptúras áperit et panem frangit.
    3. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:
    Rogámus ergo te, Pater clementíssime,
    ut Spíritum Sanctum tuum emíttas,
    qui hæc dona panis et vini sanctíficet,
    iungit manus
    et signat semel super panem et calicem simul, dicens:
    ut nobis Corpus et + Sánguis fiant
    iungit manus
    Dómini nostri Iesu Christi.
    4. In formulis, quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.
    Qui prídie quam paterétur,
    in suprémæ nocte Cenæ,
    accipit panem
    eumque parum elevatum super altare tenens prosequitur:
    accépit panem et benedíxit ac fregit,
    dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et manducáte ex hoc omnes:
    hoc est enim Corpus meum,
    quod pro vobis tradétur.
    Hostiam consecratam ostendit populo, deponit super patenam, et genuflexus adorat.
    5. Postea prosequitur:
    Símili modo, postquam cenátum est
    accipit calicem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
    accípiens et cálicem,
    tibi grátias egit,
    dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et bíbite ex eo omnes:
    hic est enim calix Sánguinis mei
    novi et ætérni testaménti,
    qui pro vobis et pro multis effundétur
    in remissiónem peccatórum.
    Hoc fácite in meam commemoratiónem.
    Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.
    6. Deinde dicit:
    Mystérium fídei:
    Et populus prosequitur, acclamans:
    Mortem tuam annuntiámus Dómine,
    et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
    Vel:
    Quotiescúmque manducámus panem hunc
    et cálicem bíbimus,
    mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.
    Vel:
    Salvátor mundi, salva nos,
    qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.
    7. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit:
    Unde et nos, Pater sancte,
    mémores Christi Fílii tui Salvatóris nostri,
    quem per passiónem et mortem crucis
    ad resurrectiónis glóriam perduxísti
    et ad déxteram tuam sedére fecísti,
    opus tuæ caritátis annuntiámus, donec ipse véniat,
    tibíque panem vitæ et cálicem benedictiónis offérimus.
    In oblatiónem Ecclésiæ tuæ,
    in qua paschále Christi sacrifícium
    nobis tráditum exhibémus,
    réspice propítius, et concéde,
    ut virtúte Spíritus caritátis tuæ,
    inter Fílii tui membra,
    cuius Córpori communicámus et Sánguini,
    nunc et in diem æternitátis numerémur.
    Ad mensam ergo tuam convocátos, Dómine,
    nos in unitáte confírma:
    ut, una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., *
    cum ómnibus Epíscopis, presbýteris, diáconis
    et univérso pópulo tuo,
    in fide ac spe per sémitas tuas ambulántes,
    gáudium et fidúciam in mundum effúndere valeámus.
    Meménto fratrum nostrórum (N. et N.),
    qui in pace Christi tui dormiérunt
    omniúmque defunctórum,
    quorum fidem tu solus cognovísti:
    eos ad lumen vultus tui fruéndum admítte
    et in resurrectióne dona eis vitæ plenitúdinem.
    Concéde nos quoque,
    terréna exácta peregrinatióne,
    ad ætérnam perveníre mansiónem,
    ubi tecum semper vivémus
    et cum beáta Vírgine Dei Genetríce María,
    cum Apóstolis et martýribus,
    (cum Sancto N.: Sancto diei vel patrono)
    Sanctísque ómnibus communicántes,
    te laudábimus et magnificábimus
    Iungit manibus
    per Iesum Christum, Fílium tuum.
    8. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
    Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
    est tibi Deo Patri omnipoténti,
    in unitáte Spíritus Sancti,
    omnis honor et glória
    per ómnia sǽcula sæculórum.
    Populus acclamat:
    Amen.
    Deinde sequitur ritus Communionis.


    III

    Iesus via ad Patrem




    1. Sequens forma huius Precis eucharisticæ convenienter adhibetur cum formulariis Missarum v. gr. pro evangelizatione populorum, pro christianis persecutione vexatis, pro patria vel civitate, pro rempublicam moderantibus, pro cœtu moderatorum nationum, initio anni civilis, pro populorum progressione.

    V. Dóminus vobíscum.
    R. Et cum spíritu tuo.
    V. Sursum corda.
    R. Habémus ad Dóminum.
    V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
    R. Dignum et iustum est.

    Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
    nos tibi semper et ubíque grátias ágere,
    sancte Pater, Dómine cæli et terræ,
    per Christum Dóminum nostrum.
    Quia per Verbum tuum mundum creásti
    et univérsa in æquitáte moderáris.
    Ipsum, caro factum, nobis mediatórem dedísti,
    qui verba tua nobis est locútus
    et ad sui sequélam nos vocávit;
    ille via est quæ nos ad te ducit,
    véritas quæ nos líberat,
    vita quæ gáudio nos replet.
    Per Fílium tuum hómines,
    quos ad glóriam tui nóminis fecísti,
    sánguine crucis eius redémptos
    et Spíritus sigíllo signátos
    in unam cólligis famíliam.
    Quaprópter nunc et usque in sǽculum,
    ómnibus cum Angelis glóriam tuam prædicámus,
    iucúnda celebratióne clamántes:

    Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
    Pleni sunt cæli et terra glória tua.
    Hosánna in excélsis.
    Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
    Hosánna in excélsis.

    2. Sacerdos, manibus extensis, dicit:
    Vere Sanctus es et glorificándus,
    amátor hóminum Deus,
    qui semper illis ades in itínere vitæ.
    Vere benedíctus Fílius tuus,
    qui præsens est in médio nostri
    cum ab eius amóre congregámur,
    et sicut olim pro discípulis
    nobis Scriptúras áperit et panem frangit.
    3. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:
    Rogámus ergo te, Pater clementíssime,
    ut Spíritum Sanctum tuum emíttas,
    qui hæc dona panis et vini sanctíficet,
    iungit manus
    et signat semel super panem et calicem simul, dicens:
    ut nobis Corpus et + Sánguis fiant
    iungit manus
    Dómini nostri Iesu Christi.
    4. In formulis, quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.
    Qui prídie quam paterétur,
    in suprémæ nocte Cenæ,
    accipit panem
    eumque parum elevatum super altare tenens prosequitur:
    accépit panem et benedíxit ac fregit,
    dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et manducáte ex hoc omnes:
    hoc est enim Corpus meum,
    quod pro vobis tradétur.
    Hostiam consecratam ostendit populo, deponit super patenam, et genuflexus adorat.
    5. Postea prosequitur:
    Símili modo, postquam cenátum est
    accipit calicem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
    accípiens et cálicem,
    tibi grátias egit,
    dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et bíbite ex eo omnes:
    hic est enim calix Sánguinis mei
    novi et ætérni testaménti,
    qui pro vobis et pro multis effundétur
    in remissiónem peccatórum.
    Hoc fácite in meam commemoratiónem.
    Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.
    6. Deinde dicit:
    Mystérium fídei:
    Et populus prosequitur, acclamans:
    Mortem tuam annuntiámus Dómine,
    et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
    Vel:
    Quotiescúmque manducámus panem hunc
    et cálicem bíbimus,
    mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.
    Vel:
    Salvátor mundi, salva nos,
    qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.
    7. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit:
    Unde et nos, Pater sancte,
    mémores Christi Fílii tui Salvatóris nostri,
    quem per passiónem et mortem crucis
    ad resurrectiónis glóriam perduxísti
    et ad déxteram tuam sedére fecísti,
    opus tuæ caritátis annuntiámus, donec ipse véniat,
    tibíque panem vitæ et cálicem benedictiónis offérimus.
    In oblatiónem Ecclésiæ tuæ,
    in qua paschále Christi sacrifícium
    nobis tráditum exhibémus,
    réspice propítius, et concéde,
    ut virtúte Spíritus caritátis tuæ,
    inter Fílii tui membra,
    cuius Córpori communicámus et Sánguini,
    nunc et in diem æternitátis numerémur.
    Huius participatióne mystérii, omnípotens Pater,
    nos Spíritu vivífica
    et imágini Fílii tui confórmes fíeri concéde
    atque in vínculo communiónis confírma
    una cum Papa nostro N., et Epíscopo nostro N. *
    cum céteris Epíscopis, cum presbýteris et diáconis
    et univérso pópulo tuo.
    Fac ut omnes Ecclésiæ fidéles,
    témporum signa lúmine fídei perscrutántes,
    in servítium Evangélii
    cohærénter se impéndere váleant.
    Ad cunctórum hóminum necessitátes redde nos inténtos
    ut luctus eórum et angóres,
    gáudium et spem participántes,
    núntium salútis illis fidéliter afferámus
    et cum eis in viam regni tui progrediámur.
    Meménto fratrum nostrórum (N. et N.),
    qui in pace Christi tui dormiérunt
    omniúmque defunctórum,
    quorum fidem tu solus cognovísti:
    eos ad lumen vultus tui fruéndum admítte
    et in resurrectióne dona eis vitæ plenitúdinem.
    Concéde nos quoque,
    terréna exácta peregrinatióne,
    ad ætérnam perveníre mansiónem,
    ubi tecum semper vivémus
    et cum beáta Vírgine Dei Genetríce María,
    cum Apóstolis et martýribus,
    (cum Sancto N.: Sancto diei vel patrono)
    Sanctísque ómnibus communicántes,
    te laudábimus et magnificábimus
    Iungit manibus
    per Iesum Christum, Fílium tuum.
    8. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
    Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
    est tibi Deo Patri omnipoténti,
    in unitáte Spíritus Sancti,
    omnis honor et glória
    per ómnia sǽcula sæculórum.
    Populus acclamat:
    Amen.
    Deinde sequitur ritus Communionis.


    IV

    Iesus pertransiens benefaciendo




    1. Sequens forma huius Precis eucharisticæ convenienter adhibetur cum formulariis Missarum v. gr. pro profugis et exsulibus, tempore famis vel pro fame laborantibus, pro affligentibus nos, pro captivitate detentis, pro detentis in carcere, pro infirmis, pro morientibus, ad postulandam gratiam bene moriendi, in quacumque necessitate.

    V. Dóminus vobíscum.
    R. Et cum spíritu tuo.
    V. Sursum corda.
    R. Habémus ad Dóminum.
    V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
    R. Dignum et iustum est.

    Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
    nos tibi semper et ubíque grátias ágere,
    Pater misericordiárum et Deus fidélis:
    Quia Iesum Christum Fílium tuum,
    Dóminum ac redemptórem nobis dedísti.
    Semper ille misericórdem se osténdit
    erga párvulos et páuperes,
    infírmos et peccatóres
    atque próximum se fecit
    oppréssis et afflíctis.
    Verbo et ópere mundo nuntiávit
    te esse Patrem
    omniúmque filiórum tuórum curam habére.
    Et ídeo cum Angelis et Sanctis univérsis
    te collaudámus et benedícimus
    hymnúmque glóriæ tuæ cánimus,
    sine fine dicéntes:

    Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
    Pleni sunt cæli et terra glória tua.
    Hosánna in excélsis.
    Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
    Hosánna in excélsis.

    2. Sacerdos, manibus extensis, dicit:
    Vere Sanctus es et glorificándus,
    amátor hóminum Deus,
    qui semper illis ades in itínere vitæ.
    Vere benedíctus Fílius tuus,
    qui præsens est in médio nostri
    cum ab eius amóre congregámur,
    et sicut olim pro discípulis
    nobis Scriptúras áperit et panem frangit.
    3. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:
    Rogámus ergo te, Pater clementíssime,
    ut Spíritum Sanctum tuum emíttas,
    qui hæc dona panis et vini sanctíficet,
    iungit manus
    et signat semel super panem et calicem simul, dicens:
    ut nobis Corpus et c Sánguis fiant
    iungit manus
    Dómini nostri Iesu Christi.
    4. In formulis, quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.
    Qui prídie quam paterétur,
    in suprémæ nocte Cenæ,
    accipit panem
    eumque parum elevatum super altare tenens prosequitur:
    accépit panem et benedíxit ac fregit,
    dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et manducáte ex hoc omnes:
    hoc est enim Corpus meum,
    quod pro vobis tradétur.
    Hostiam consecratam ostendit populo, deponit super patenam, et genuflexus adorat.
    5. Postea prosequitur:
    Símili modo, postquam cenátum est
    accipit calicem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
    accípiens et cálicem,
    tibi grátias egit,
    dedítque discípulis suis, dicens:
    parum se inclinat
    Accípite et bíbite ex eo omnes:
    hic est enim calix Sánguinis mei
    novi et ætérni testaménti,
    qui pro vobis et pro multis effundétur
    in remissiónem peccatórum.
    Hoc fácite in meam commemoratiónem.
    Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.
    6. Deinde dicit:
    Mystérium fídei:
    Et populus prosequitur, acclamans:
    Mortem tuam annuntiámus Dómine,
    et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
    Vel:
    Quotiescúmque manducámus panem hunc
    et cálicem bíbimus,
    mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.
    Vel:
    Salvátor mundi, salva nos,
    qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.
    7. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit:
    Unde et nos, Pater sancte,
    mémores Christi Fílii tui Salvatóris nostri,
    quem per passiónem et mortem crucis
    ad resurrectiónis glóriam perduxísti
    et ad déxteram tuam sedére fecísti,
    opus tuæ caritátis annuntiámus, donec ipse véniat,
    tibíque panem vitæ et cálicem benedictiónis offérimus.
    In oblatiónem Ecclésiæ tuæ,
    in qua paschále Christi sacrifícium
    nobis tráditum exhibémus,
    réspice propítius, et concéde,
    ut virtúte Spíritus caritátis tuæ,
    inter Fílii tui membra,
    cuius Córpori communicámus et Sánguini,
    nunc et in diem æternitátis numerémur.
    Ecclésiam tuam, Dómine,
    in fide et caritáte perfícere dignéris,
    una cum Papa nostro N., et Epíscopo nostro N., *
    et cunctis Epíscopis, presbýteris et diáconis,
    et omni pópulo acquisitiónis tuæ.
    Aperi óculos nostros
    ut necessitátes fratrum agnoscámus;
    verba et ópera nobis inspíra,
    ad laborántes et onerátos confortándos;
    fac nos sincére ipsis inservíre,
    Christi exémplo eiúsque mandáto.
    Ecclésia tua vivum testimónium exsístat
    veritátis et libertátis,
    pacis atque iustítiæ,
    ut omnes hómines in spem novam erigántur.
    Meménto fratrum nostrórum (N. et N.),
    qui in pace Christi tui dormiérunt
    omniúmque defunctórum,
    quorum fidem tu solus cognovísti:
    eos ad lumen vultus tui fruéndum admítte
    et in resurrectióne dona eis vitæ plenitúdinem.
    Concéde nos quoque,
    terréna exácta peregrinatióne,
    ad ætérnam perveníre mansiónem,
    ubi tecum semper vivémus
    et cum beáta Vírgine Dei Genetríce María,
    cum Apóstolis et martýribus,
    (cum Sancto N.: Sancto diei vel patrono)
    Sanctísque ómnibus communicántes,
    te laudábimus et magnificábimus
    Iungit manibus
    per Iesum Christum, Fílium tuum.
    8. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
    Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
    est tibi Deo Patri omnipoténti,
    in unitáte Spíritus Sancti,
    omnis honor et glória
    per ómnia sǽcula sæculórum.
    Populus acclamat:
    Amen.
    Deinde sequitur ritus Communionis.
    Ultima modifica di marcobo88; 02-01-2007 alle 17:27

Permessi di Scrittura

  • Tu non puoi inviare nuove discussioni
  • Tu non puoi inviare risposte
  • Tu non puoi inviare allegati
  • Tu non puoi modificare i tuoi messaggi
  •