E questo è l'Ordo Missae in latino secondo il Messale del card. Colombo del 1976.
NB. Per ora c'è solo il testo della Preghiera Eucaristica I

Ordinarium Missae


Iuxta ritum
Sanctae Ecclesiae Mediolanensis


INGRESSA
A proprio excepta

RITUS INITIALIS
In nomine Patris et Filii, et Spiritus Sancti.
R. Amen.

Gràtia Dòmini nostri Jesu Christi, et càritas Dei,
et communicàtio Sancti Spìritus sit cum òmnibus vobis.
R. Et cum spiritu tuo.

Vel, ad libitum:
Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dominio Jesu Christo.
R. Et cum spiritu tuo.

Vel:
Dominus vobiscum
R. Et cum spiritu tuo.

ACTUS PAENITENTIALIS
Fratres, agnoscàmus
peccàta nostra, ut apti simus
ad sacra mystèria celebrànda.
Parva statio paenitentialis
Confìteor Deo omnipotènti
et vobis, fratres,
quia peccàvi nimis
cogitatiòne, verbo,
òpere et omissiòne,
mea culpa, mea culpa,
mea maxima culpa.
Ideo precor beàtam Mariam
semper Virginem,
omnes Angelos et Sanctos,
et vos, fratres, oràre pro me
ad Dòminum Deum nostrum.
Misereàtur nostri omnìpotens Deus et, dimìssis omnibus peccàtis nostris, perdùcat nos ad vitam aetèrnam.
R. Amen.

Vel, ad libitum:
Miserere nostri, Domine.
R. Quia peccavimus tibi.
Ostende nobis, Domine,
misericordiam tuam.
R. Et salutare tuum da nobis.
Misereàtur nostri omnìpotens Deus
et, dimìssis omnibus peccàtis nostris,
perdùcat nos ad vitam aetèrnam.
R. Amen.

Vel:
Qui missus es sanare contritos corde: Kyrie, elèison.
R. Kyrie, elèison.
Qui peccatores vocare venisti: Kyrie, elèison.
R. Kyrie, elèison.
Qui ad dexteram Patris sedes, ad interpellandum pro nobis: Kyrie, elèison.
R. Kyrie, elèison.

Misereàtur nostri omnìpotens Deus
et, dimìssis omnibus peccàtis nostris,
perdùcat nos ad vitam aetèrnam.
R. Amen.

HYMNUS
Glòria in excèlsis Deo
et in terra pax homìnibus bonae voluntàtis.
Laudàmus te, benedìcimus te,
adoràmus te, glorificàmus te,
gràtias àgimus tibi propter
magnam glòriam tuam,
Dòmine Deus, Rex caelèstis,
Deus Pater omnìpotens.
Dòmine Fili unigènite, Jesu Christe, Dòmine Deus, Agnus Dei, Fìlius Patris;
qui tollis peccàta mundi,
miserère nobis;
qui tollis peccàta mundi, sùscipe deprecatiònem nostram;
qui sedes ad dèxteram Patris, miserère nobis.
Quòniam tu solus Sanctus, Tu solus Dòminus,
Tu solus Altìssimus, Jesu Christe, cum Sacto Spìritu in glòria Dei Patris.
Amen.


ORATIO super Populum
Oremus.
A proprio excepta
R. Amen.

LITURGIA VERBI

LECTIO
Iube Domine benedicere.
Sacerdos benedicit dicens:
Profetica lectio + sit nobis salutis eruditio.
vel
Lege + in nomine Domini

Verbum Domini
R. Deo gratias.

EPISTULA
Iube Domine benedicere.
Sacerdos benedicit dicens:
Apostolica lectio + sit nobis salutis eruditio.
vel
Lege + in nomine Domini

Verbum Domini
R. Deo gratias.

ALLELUIA
A proprio excepta

EVANGELIUM
A diacono:
Iube Domine benedicere
Sacerdos, clara voce, benedicit:
Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis ut digne et competenter annuncies Evangelium suum. In nomine Patris et Filii + et Spiritus Sancti.
Diaconus respondit:
Amen

Sine diacono, sacerdos dicit submisse:
Munda cor meum ac lábia mea, omnípotens Deus, ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre.

Et populo:
Dòminus vobìscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Lèctio sancti Evangèlii secùndum N.
R. Glòria tibi, Domine.

Et legitur Evangelium. In fine dicitur:
Verbum domini.
R. Laus tibi, Christe.

Et sequitur HOMILIA celebrantis.

Antiphona POST EVANGELIUM
A proprio excepta

ORATIO UNIVERSALIS vel FIDELIUM

ORATIO (super sindonem)
A proprio excepta
R. Amen

LITURGIA EUCHARISTICA

Pacem habete
vel
Offerte vobis pacem

OFFERTORIUM
Suscipe, clementissime Pater, hunc panem sanctum ut fiat Unigeniti tui Corpus.
R. Amen

vel
Benedictus es, Dòmine,
Deus univèrsi, quia de tua largitàte accèpimus panem,
quem tibi offèrimus,
fructum terrae et òperis mànuum hòminum: ex quo nobis fiet panis vitae.
R. Benedìctus Deus in sàecula.


Infundit vinum in Calicem dicens:
De latere Christi exivit Sanguis.
Deinde aquam benedicit, dicens:
et aqua pariter, in nomine Patris et Filii + et Spiritus Sancti. Amen.

Suscipe, clementissime Pater, hunc Calicem, vinum aqua mixtum, ut fiat Unigeniti tui Sanguis.
R. Amen.

vel
Deus univèrsi, quia de tua largitàte accèpimus vinum, quod tibi offèrimus,
fructum vitis et òperis mànuum hòminum, ex quo nobis fiet potus spirituàlis.
R. Benedìctus Deus in sàecula.

Inclinatus altari, dicit submisse:
In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur a te, Domine; et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placat tibi, Domine Deus.

PROFESSIO FIDEI
Dicitur in praeceptis:
Credo in unum Deum,
Patrem omnipotèntem,
factòrem caeli et terrae,
visibìlium òmnium et invisibìlium.
Et in unum Dòminum Jesum Christum,
Fìlium Dei unigènitum,
et ex Patre natum ante òmnia sàecula,
Deum de Deo, lumen de lùmine, Deum verum de Deo vero,
gènitum, non factum,
consubstantiàlem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos hòmines et propter nostram salùtem descèndit de caelis.
Et incarnàtus est de Spìritu Sancto ex Marìa Vìrgine,
et homo factus est.
Crucifìxus etiam
pro nobis sub Pòntio Pilàto;
passus et sepùltus est,
et resurrèxit tèrtia die,
secundum Scriptùras,
et ascèndit ad caelos,
sedet ad dèxteram Patris.
Et ìterum ventùras est cum glòria, iudicàre vivos et mòrtuos, cuius regni non erit finis.
Et in Spìritum Sanctum,
Dòminum et vivificàntem:
qui ex Patre Filiòque procèdit.
Qui cum Patre et Fìlio simul adoràtur et conglorifcàtur:
qui locùtus est per prophètas.
Et unam, sanctam, cathòlicam, et apostòlicum Ecclèsiam.
Confiteor unum baptìsma in remissiònem peccatòrum.
Et exspècto resurrectiònem mortuòrum,
et vitam ventùri sàeculi.
Amen.

ORATIO SUPER OBLATA
A proprio excepta
R. Amen.

PRAEFATIO
Dòminus vobìscum
R. Et cum spiritu tuo.
Sursum Corda.
R. Habèmus ad Dòminum.
Gràtias agàmus Dòmino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est,
aequum et salutàre, nos tibi semper hic et ubique gràtias àgere Domine Sancte Pater, omnipotens aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum.
...........A proprio excepta............
Per quem majestatem tuam laudant Angeli, venerantur Arcangeli. Troni, Dominationes Virtutes, Principatus et Potestates adorant. Quem Cherubim et Serafim socia exultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas deprecamus supplici confessione dicentes:

vel
Et ideo cum Angelis et Arcangelis, cum Tronis ac Dominationibus, cumque omnibus militiae coelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes:

Sanctus, sanctus, sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra glori tua.
Hosanna in excelsis.
Beneditus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.


PREX EUCHARISTICA
Sequitur prex Eucharistica.

PREX EUCHARISTICA I
CANON MISSAE
Te ígitur, clementíssime Pater, per Jesum Christum Fílium tuum, Dóminum nostrum, súpplices, ac pétimus, uti accépta hábeas, et benedícas, haec dona, haec múnera, haec sancta sacrifícia illibáta.
In primis, quae tibi offérimus pro Ecclésia tua sancta cathólica: quam pacificáre, custodíre, adunáre, et régere dignéris toto orbe terrárum: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Pontifice nostro N. et ómnibus orthodóxis, atque cathólicae et apostólicae fídei cultóribus.
Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuárum (N.N.)
et ómnium circumstántium, quorum tibi fides cógnita est, et nota devótio, pro quibus tibi offérimus: vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se, suísque ómnibus: pro redemptióne animarum suarum, pro spe salutis et incolumitátis suae: tibíque reddunt vota sua aetérno Deo, vivo et vero.
Communicántes, et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genitrícis Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beáti Joseph ejúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréae,
et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuae muniámur auxílio.
Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quaesumus, Dómine, ut placátus suscipias; diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aetérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum iúbeas grege numerári.
Quam oblatiónem quam pietati offerimus, tu, Deus, in ómnibus, qaesumus, benedíctam, adscríptam, ratam, rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris: ut nobis Corpus, et Sanguis fiat dilectíssimi Fílii tui Dómini nostri Jesu Christi.
Qui, prídie quam pro nostra omniunque salute paterétur, accipiens panem, elevávit óculis in caelos ad te Deum Patrem suum omnipoténtem, tibi grátias agens, benedíxit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens:
Accípite, et manducáte ex hoc omnes:
Hoc est enim Corpus Meum, quod pro vobis tradetur.
Símili modo postquam coenátum est, accípiens Cálicem, elevávit óculis in caelos ad te Deum Patrem suum omnipoténtem, item tibi grátias agens, benedíxit, dedítque discípulis suis, dicens ad eos :
Accípite, et bíbite ex eo omnes:
Hic est enim Calix Sánguinis Mei, novi et aetérni testaménti,qui pro vobis et pro multis effundétur in remissiónem peccatórum.
Mandans quoque, ed dicens ad eos :
Haec quotiesqcunque fàceritis in mea commemoratiòne fàcietis.
Mortem meam praedicabitis,
Resurrectionem meam annuntiabitis,
Adventum meum sperabitis,
donec iterum de caelis veniam ad vos.
Mystèrium fidei

R. Salvator mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectionem tuam liberasti nos.

Extensis brachiis in modum Crucis dicit:
Unde et mémores, Dómine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, Dómini nostri Jesu Christi Fílii passiónis, necnon ab ínferis mirabilis resurrectiónis, sed et in caelos gloriósissimae ascensiónis: offérimus praeclárae maiestáti tuae de tuis donis, ac datis, hóstiam puram, hóstiam sanctam, hóstiam immaculátam, Panem sanctum vitae aetérnae, et Cálicem salútis perpétuae.

Iunctis deinde manibus, profunde inclinatus dicit :
Supra quae propítio ac seréno vultu tuo respícere dignéris: et accépta habére, dignátus es múnera púeri tui Abel, et sacrifícium Patriárchae nostri Abrahae, et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech, sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.

Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: iube haec perférri per manus sancti Angeli tui in sublíme altáre tuum, ante conspéctum tremendae maiestátis tuae: ut quotquot ex hac altáris participatióne sacrosánctum Corpus et Sánguinem Domini nostri Jesu Christi sumpsérimus, omni benedictióne caelésti et grátia repleámur.
Meménto étiam, Dómine, famulórum famularúmque tuárum qui nos praecessérunt cum signo fídei, et dórmiunt in somno pacis (N.N.).
Ipsis, Dómine, et ómnnibus in Christo quiescéntibus, locum refrigérii, lucis et pacis, ut indúlgeas, deprecámur.

Percuit pectus dicens
Nobis quoque minimis et peccatoribus
fámulis tuis, de multitúdine misericordiae tuae sperantibus, partem áliquam, et societátem donáre dignéris, cum tuis sanctis Apóstolis et Martýribus: Joanne et Joánne, Stéphano, Andrea, Bárnaba, et cum ómnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consórtium, non aestimátor mériti, sed véniae, quaesumus, largítor admítte.
Per Christum Dóminum nostrum,
per quem haec ómnia, Dómine,
semper bona creas, sanctíficas, vivíficas, benedícis, et nobis
famulis tuis largiter praestas, ad augmentum fidei et remissionem omnium peccatorum nostrorum.

Et est tibi, Dei Patri omnipotenti,
ex ipso et per ipsum, et in ipso,
omnis honor, virtus, laus et glória,
imperium, perpetuitas et potestas,
in unitate Spiritus Sancti,
per infinita saecula saeculórum.
R. Amen.

Fractio Panis.

CONFRACTORIUM
A proprio excepta

RITUS COMMUNIONIS
Praecèptis salutàribus mòniti
et divìna institutiòne formàti,
audèmus dicere:
Pater noster, qui es in caelis:
sanctificètur nomen tuum;
advèniat regnum tuum;
fiat volùtas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidiànum da nobis hòdie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimìttimus debitòribus nostris; et ne nos indùcas in tentatiònem; sed libera
nos a malo.

Lìbera nos, quaesumus, Dòmine, ab òmnibus malis, da propìtius pacem in dièbus nostris, ut, ope misericòrdiae tuae adiùti, et a peccàto simus semper lìberi et ab omni perturbatiòne secùri: exspectàntes beàtam spem et advèntum Salvatòris nostri Iesu Christi.
R. Quia tuum est regnum, et potèstas, et glòria in sàecula.

Dòmine Jesu Christe,
qui dixìsti Apòstolis tuis:
“Pacem relìnquo vobis,
pacem mean do vobis”,
ne respìcias peccata nostra,
sed fidem Ecclèsiae tuae;
eàmque secùndum voluntàtem tuam
pacificàre, custodire et regere dignèris propitius.
Qui vivis et regnas Deus
per omnia sàecula saeculòrum.
R. Amen.

Pax et Communicatio Domini nostri Iesu Christi sit semper vobìscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Celebrans, inclinatus altari, dicit submisse:
Dómine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntáte Patris, cooperánte Spíritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificásti: líbera me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem tuum ab ómnibus iniquitátibus meis, et univérsis malis: et fac me tuis semper inhaerére mandátis, et a te numquam separári permíttas.

vel:
Percéptio Córporis tui, Dómine Jesu Christe, non mihi provéniat in judícium et condemnatiónem: sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis.

Et ostendens hostiam franctam populo, dicit:
Beàti qui ad cenam Agni vocàti sunt.
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccàta mundi.
R. Dòmine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanàbitur ànima mea.

Sequitur communio sacerdotis, dicens:
Corpus Christi custodiat animam meam ad vitam aeternam.
Sanguis Christi custodiat animam meam ad vitam aeternam.

ORATIO POST COMMUNIONEM
Oremus.
A proprio excepta
R. Amen.

RITUS CONCLUSIONIS
Dòminus vobìscum.
R. Et cum spìritu tuo. Kyrie eleison, Kyrie eleison, Kyrie eleison.

Benedìcat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, + et Spìritus Sanctus.
R. Amen.

CONCLUSIO
Procedamus cum pace.
R. In nomine Christi.