Lo Staff del Forum dichiara la propria fedeltà al Magistero. Se, per qualche svista o disattenzione, dovessimo incorrere in qualche errore o inesattezza, accettiamo fin da ora, con filiale ubbidienza, quanto la Santa Chiesa giudica e insegna. Le affermazioni dei singoli forumisti non rappresentano in alcun modo la posizione del forum, e quindi dello Staff, che ospita tutti gli interventi non esplicitamente contrari al Regolamento di CR (dalla Magna Charta). O Maria concepita senza peccato prega per noi che ricorriamo a Te.
Pagina 3 di 24 PrimaPrima 1234513 ... UltimaUltima
Risultati da 21 a 30 di 235

Discussione: L'Ufficio Divino (Breviario) nella Forma Straordinaria del Rito Romano

  1. #21
    DOMINVS IN PRIMIS
    visitatore
    Citazione Originariamente Scritto da donchris2001 Visualizza Messaggio
    Si, di bianche ne abbiamo 4.
    3 stupendi ed uno da farsi venire la scgliosi per la ricchezza dei ricami, infatti si usa a Natale-Pasqua-Corpus Domini
    Si bianchi neri e rossi ce li abbiamo, anche 1 viola, ma verde proprio ci manca....

  2. #22
    Iscritto L'avatar di Nazareno
    Data Registrazione
    Jan 2007
    Messaggi
    190
    Ringraziato
    0
    Per fides et ratio:

    Riferendomi alle foto da te postate: non sono male, ma il camice del presidente è proprio brutto.

  3. #23
    Iscritto L'avatar di EGO SUM
    Data Registrazione
    Jul 2007
    Età
    30
    Messaggi
    62
    Ringraziato
    0
    Citazione Originariamente Scritto da DOMINVS IN PRIMIS Visualizza Messaggio
    Si bianchi neri e rossi ce li abbiamo, anche 1 viola, ma verde proprio ci manca....
    IN PARROCCHIA ABBIAMO TUTTI I COLORI ANCHE NERO E VIOLA.... MA NON IL ROSSO... UFFA

  4. #24
    Iscritto L'avatar di caravaggio
    Data Registrazione
    Apr 2007
    Località
    la caletta
    Età
    27
    Messaggi
    148
    Ringraziato
    2

    Testi breviarium romanum della domenica( lodi vespri e compieta)




    Domínica ad Laudes I
    In Dominicis totius anni, præter quam a Septuagesima
    usque ad Dominicam Palmarum inclusive.
    Ante quam inchoetur Officium, laudabiliter dicitur, sub singulari semper numero, sequens Oratio; pro qua Summus Pontifex Pius Pp. XI sub die 17 Novembris 1933 Indulgentiam trium annorum concessit.
    Oratio
    APERI, Dómine, os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus; intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Majestátis tuæ. Per Christum, Dóminum nostrum. R. Amen.
    Dómine, in unióne illíus divínæ intentiónis, qua ipse in terris laudes Deo persolvísti, hanc tibi Horam persólvo.
    PATER noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
    AVE, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
    V. Deus, in adjutórium meum inténde.
    R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    Sic dicitur Allelúja ad omnes Horas, per totum annum, præterquam a Completorio Sabbati ante Septuagesimam usque ad Completorium Feriæ IV Majoris Hebdomadæ inclusive; tunc enim dicitur:
    Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
    Ant. 1 Allelúja.
    Psalmus 92
    DÓMINUS regnávit, decórem indútus est: indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se.
    Etenim firmávit orbem terræ, qui non commovébitur.
    Paráta sedes tua ex tunc: a sæculo tu es.
    Elevavérunt flúmina, Dómine: elevavérunt flúmina vocem suam.
    Elevavérunt flúmina fluctus suos, a vócibus aquárum multárum.
    Mirábiles elatiónes maris: mirábilis in altis Dóminus.
    Testimónia tua credibília facta sunt nimis: domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    Ant. Allelúja, Dóminus regnávit, decórem índuit, allelúja, allelúja.
    Ant. 2 Jubiláte.
    Psalmus 99
    [JUBILÁTE] Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia.
    Introíte in conspéctu ejus, in exsultatióne.
    Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos.
    Pópulus ejus, et oves páscuæ ejus: introíte portas ejus in confessióne, átria ejus in hymnis: confitémini illi.
    Laudáte nomen ejus: quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia ejus, et usque in generatiónem et generatiónem véritas ejus.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.

    Ant. Jubiláte Deo, omnis terra, allelúja.
    Ant. 3 Benedícam te.
    Psalmus 62
    DEUS, Deus meus, ad te de luce vígilo.
    Sitívit in te ánima mea, quam multiplíciter tibi caro mea.
    In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.
    Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: lábia mea laudábunt te.
    Sic benedícam te in vita mea: et in nómine tuo levábo manus meas.
    Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
    Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te: quia fuísti adjútor meus.
    Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, adhæsit ánima mea post te: me suscépit déxtera tua.
    Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, introíbunt in inferióra terræ: tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.
    Rex vero lætábitur in Deo, laudabúntur omnes qui jurant in eo: quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    Ant. Benedícam te in vita mea, Dómine: et in nómine tuo levábo manus meas, allelúja.
    Ant. 4 Tres púeri.
    Canticum trium Puerorum
    Dan. 3, 57-88 et 56
    BENEDÍCITE, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
    Benedícite, Angeli Dómini, Dómino: benedícite, cæli, Dómino.
    Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.
    Benedícite, sol et luna, Dómino: benedícite, stellæ cæli, Dómino.
    Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.
    Benedícite, ignis et æstus, Dómino: benedícite, frigus et æstus, Dómino.
    Benedícite, rores et pruína, Dómino: benedícite, gelu et frigus, Dómino.
    Benedícite, glácies et nives, Dómino: benedícite, noctes et dies, Dómino.
    Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
    Benedícat terra Dóminum: laudet et superexáltet eum in sæcula.
    Benedícite, montes et colles, Dómino: benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
    Benedícite, fontes, Dómino: benedícite, mária et flúmina, Dómino.
    Benedícite, cete, et ómnia, quæ movéntur in aquis, Dómino: benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
    Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: benedícite, fílii hóminum, Dómino.
    Benedícat Israel Dóminum: laudet et superexáltet eum in sæcula.
    Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: benedícite, servi Dómini, Dómino.
    Benedícite, spíritus, et ánimæ justórum, Dómino: benedícite, sancti, et húmiles corde, Dómino.
    Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
    Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli: et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sæcula.
    Hic non dicitur Glória Patri, neque Amen.
    Ant. Tres púeri jussu regis in fornácem missi sunt, non timéntes flammam ignis, dicéntes: Benedíctus Deus, allelúja.
    Ant. 5 Allelúja.
    Psalmus 148
    LAUDÁTE Dóminum de cælis: laudáte eum in excélsis.
    Laudáte eum, omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes virtútes ejus.
    Laudáte eum, sol et luna: laudáte eum, omnes stellæ et lumen.
    Laudáte eum, cæli cælórum: et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Dómini.
    Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandávit, et creáta sunt.
    Státuit ea in ætérnum, et in sæculum sæculi: præcéptum pósuit, et non præteríbit.
    Laudáte Dóminum de terra, dracónes, et omnes abýssi.
    Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum: quæ fáciunt verbum ejus:
    Montes, et omnes colles: ligna fructífera, et omnes cedri.
    Béstiæ, et univérsa pécora: serpéntes, et vólucres pennátæ:
    Reges terræ, et omnes pópuli: príncipes, et omnes júdices terræ.
    Júvenes, et vírgines: senes cum junióribus laudent nomen Dómini: quia exaltátum est nomen ejus solíus.
    Conféssio ejus super cælum et terram: et exaltávit cornu pópuli sui.
    Hymnus ómnibus sanctis ejus: fíliis Israel, pópulo appropinquánti sibi.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    Ant. Allelúja, laudáte Dóminum de cælis, allelúja, allelúja.

    Capitulum Apoc. 7, 12
    BENEDÍCTIO, et cláritas, et sapiéntia, et gratiárum áctio, honor, virtus, et fortitúdo Deo nostro in sæcula sæculórum. Amen.
    R. Deo grátias.
    Hymnus
    ECCE, jam noctis tenuátur umbra,
    Lux et auróræ rútilans corúscat:
    Súpplices rerum Dóminum canóra
    Voce precémur:
    Ut reos culpæ miserátus omnem
    Pellat angórem, tríbuat salútem,
    Donet et nobis bona sempitérnæ
    Múnera pacis.
    Præstet hoc nobis Déitas beáta
    Patris, ac Nati, paritérque Sancti
    Spíritus, cujus résonat per omnem
    Glória mundum.
    Amen.

    V. Dóminus regnávit, decórem índuit.
    R. Induit Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se virtúte.
    Ant. Beáta es.
    Canticum Zachariæ
    Luc. 1, 68-79
    BENEDÍCTUS Dóminus, Deus Israel, quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
    Et eréxit cornu salútis nobis: in domo David, púeri sui.
    Sicut locútus est per os sanctórum, qui a sæculo sunt, Prophetárum ejus:
    Salútem ex inimícis nostris, et de manu ómnium, qui odérunt nos:
    Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: et memorári testaménti sui sancti.
    Jusjurándum, quod jurávit ad Abraham, patrem nostrum, datúrum se nobis:
    Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, serviámus illi.
    In sanctitáte, et justítia coram ipso, ómnibus diébus nostris.
    Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias ejus:
    Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: in remissiónem peccatórum eórum:
    Per víscera misericórdiæ Dei nostri: in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
    Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
    Ant. Beáta es, María, quæ credidísti: perficiéntur in te, quæ dicta sunt tibi a Dómino, allelúja.
    V. Dóminus vobíscum.
    R. Et cum spíritu tuo.
    Orémus.
    Oratio
    (ex Commune Festorum beatæ Mariæ Virginis)
    CONCÉDE nos fámulos tuos, quæsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia et ætérna pérfrui lætítia. Per Dóminum nostrum Jesum Christum fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

    Suffragium de omnibus Sanctis
    (si habeatur)
    Ant.
    Beáta Dei Génitrix Virgo María, Sanctíque omnes intercédant pro nobis ad Dóminum.
    V. Mirificávit Dóminus Sanctos suos.
    R. Et exaudívit eos clamántes ad se.
    Oratio
    Orémus.
    A CUNCTIS nos, quæsumus, Dómine, mentis et córporis defénde perículis: et, intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genitríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, et ómnibus Sanctis, salútem nobis tríbue benígnus et pacem; ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, Ecclésia tua secúra tibi sérviat libertáte. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.
    V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo.
    V. Benedicámus Dómino. R. Deo grátias.
    V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. R. Amen.

    PATER noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
    V. Dóminus det nobis suam pacem.
    R. Et vitam ætérnam. Amen.

    Antíphona finális
    beatæ Maríæ Vírginis
    SALVE, Regína, mater misericórdiæ; vita, dulcédo et spes nostra, salve. Ad te clamámus éxsules fílii Hevæ. Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eja ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte. Et Jesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsílium osténde. O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.
    V. Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix. R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

    Orémus.
    Oratio
    OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui gloriósæ Vírginis Matris Maríæ corpus et ánimam, ut dignum Fílii tui habitáculum éffici mererétur, Spíritu Sancto cooperánte, præparásti: da, ut, cujus commemoratióne lætámur; ejus pia intercessióne, ab instántibus malis, et a morte perpétua liberémur. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum.
    R. Amen.
    V. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. R. Amen.



    Domínica ad Vésperas
    Antequam inchoetur Officium, laudabiliter dicitur, sub singulari semper numero, sequens Oratio; pro qua Summus Pontifex Pius Pp. XI sub die 17 Novembris 1933 Indulgentiam trium annorum concessit.
    Oratio
    APERI, Dómine, os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus; intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Majestátis tuæ. Per Christum, Dóminum nostrum. R. Amen.
    Dómine, in unióne illíus divínæ intentiónis, qua ipse in terris laudes Deo persolvísti, hanc tibi Horampersólvo.

    PATER noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
    AVE, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
    V. Deus, in adjutórium meum inténde.
    R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    Sic dicitur Allelúja ad omnes Horas, per totum annum, præterquam a Completorio Sabbati ante Septuagesimam usque ad Completorium Feriæ IV Majoris Hebdomadæ inclusive; tunc enim dicitur:
    Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
    Ant. 1 Dixit Dóminus.
    Psalmus 109
    DÓMINO meo: sede a dextris meis:
    Donec ponam inimícos tuos, scabéllum pedum tuórum.
    Virgam virtútis tuæ emíttet Dóminus ex Sion: domináre in médio inimicórum tuórum.
    Tecum princípium in die virtútis tuæ in splendóribus sanctórum: ex útero ante lucíferum génui te.
    Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.
    Dóminus a dextris tuis, confrégit in die iræ suæ reges.
    Judicábit in natiónibus, implébit ruínas: conquassábit cápita in terra multórum.
    De torrénte in via bibet: proptérea exaltábit caput.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    Ant. Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis.
    Ant. 2 Magna ópera Dómini.
    Psalmus 110
    CONFITÉBOR tibi, Dómine, in toto corde meo: in consílio justórum, et congregatióne.
    Magna ópera Dómini: exquisíta in omnes voluntátes ejus.
    Conféssio et magnificéntia opus ejus: et justítia ejus manet in sæculum sæculi.
    Memóriam fecit mirabílium suórum, miséricors et miserátor Dóminus: escam dedit timéntibus se.
    Memor erit in sæculum testaménti sui: virtútem óperum suórum annuntiábit pópulo suo:
    Ut det illis hereditátem géntium: ópera mánuum ejus véritas, et judícium.
    Fidélia ómnia mandáta ejus: confirmáta in sæculum sæculi, facta in veritáte et æquitáte.
    Redemptiónem misit pópulo suo: mandávit in ætérnum testaméntum suum.
    Sanctum, et terríbile nomen ejus: inítium sapiéntiæ timor Dómini.
    Intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: laudátio ejus manet in sæculum sæculi.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    Ant. Magna ópera Dómini: exquisíta in omnes voluntátes ejus.
    Ant. 3 Qui timet Dóminum.
    Psalmus 111
    BEÁTUS vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus volet nimis.
    Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
    Glória, et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sæculum sæculi.
    Exórtum est in ténebris lumen rectis: miséricors, et miserátor, et justus.
    Jucúndus homo qui miserétur et cómmodat, dispónet sermónes suos in judício: quia in ætérnum non commovébitur.
    In memória ætérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.
    Parátum cor ejus speráre in Dómino, confirmátum est cor ejus: non commovébitur donec despíciat inimícos suos.
    Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sæculum sæculi, cornu ejus exaltábitur in glória.
    Peccátor vidébit, et irascétur, déntibus suis fremet et tabéscet: desidérium peccatórum períbit.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    Ant. Qui timet Dóminum, in mandátis ejus cupit nimis.
    Ant. 4 Sit nomen Dómini.
    Psalmus 112
    LAUDÁTE, púeri, Dóminum: laudáte nomen Dómini.
    Sit nomen Dómini benedíctum, ex hoc nunc, ut usque in sæculum.
    A solis ortu usque ad occásum, laudábile nomen Dómini.
    Excélsus super omnes gentes Dóminus, et super cælos glória ejus.
    Quis sicut Dóminus, Deus noster, qui in altis hábitat, et humília réspicit in cælo et in terra?
    Súscitans a terra ínopem, et de stércore érigens páuperem:
    Ut cóllocet eum cum princípibus, cum princípibus pópuli sui.
    Qui habitáre facit stérilem in domo, matrem filiórum lætántem.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    Ant. Sit nomen Dómini benedíctum in sæcula.
    Ant. 5 Deus autem noster.
    Psalmus 113
    IN éxitu Israel de Ægýpto, domus Jacob de pópulo bárbaro:
    Facta est Judæa sanctificátio ejus, Israel potéstas ejus.
    Mare vidit, et fugit: Jordánis convérsus est retrórsum.
    Montes exsultavérunt ut aríetes, et colles sicut agni óvium.
    Quid est tibi, mare, quod fugísti: et tu, Jordánis, quia convérsus es retrórsum?
    Montes, exsultástis sicut aríetes, et colles, sicut agni óvium.
    A fácie Dómini mota est terra, a fácie Dei Jacob.
    Qui convértit petram in stagna aquárum, et rupem in fontes aquárum.
    Non nobis, Dómine, non nobis: sed nómini tuo da glóriam.
    Super misericórdia tua, et veritáte tua: nequándo dicant gentes: Ubi est Deus eórum?
    Deus autem noster in cælo: ómnia quæcúmque vóluit, fecit.
    Simulácra géntium argéntum, et aurum, ópera mánuum hóminum.
    Os habent, et non loquéntur: óculos habent, et non vidébunt.
    Aures habent, et non áudient: nares habent, et non odorábunt.
    Manus habent, et non palpábunt: pedes habent, et non ambulábunt: non clamábunt in gútture suo.
    Símiles illis fiant qui fáciunt ea: et omnes qui confídunt in eis.
    Domus Israel sperávit in Dómino: adjútor eórum et protéctor eórum est,
    Domus Aaron sperávit in Dómino: adjútor eórum et protéctor eórum est,
    Qui timent Dóminum, speravérunt in Dómino: adjútor eórum et protéctor eórum est.
    Dóminus memor fuit nostri: et benedíxit nobis:
    Benedíxit dómui Israel: benedíxit dómui Aaron.
    Benedíxit ómnibus, qui timent Dóminum, pusíllis cum majóribus.
    Adjíciat Dóminus super vos: super vos, et super fílios vestros.
    Benedícti vos a Dómino, qui fecit cælum, et terram.
    Cælum cæli Dómino: terram autem dedit fíliis hóminum.
    Non mórtui laudábunt te, Dómine: neque omnes, qui descéndunt in inférnum.
    Sed nos qui vívimus, benedícimus Dómino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    Ant. Deus autem noster in cælo: ómnia quæcúmque vóluit, fecit.
    Capitulum, 2 Cor. 1, 3-4
    BENEDÍCTUS Deus, et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra. R. Deo grátias.
    Hymnus
    LUCIS Creátor óptime,
    Lucem diérum próferens,
    Primórdiis lucis novæ,
    Mundi parans oríginem:
    Qui mane junctum vésperi
    Diem vocári præcipis:
    Illábitur tetrum chaos,
    Audi preces cum flétibus.
    Ne mens graváta crímine,
    Vitæ sit exsul múnere,
    Dum nil perénne cógitat,
    Seséque culpis ílligat.
    Cæléste pulset óstium:
    Vitále tollat præmium:
    Vitémus omne nóxium:
    Purgémus omne péssimum.
    Præsta, Pater piíssime,
    Patríque compar Unice,
    Cum Spíritu Paráclito
    Regnans per omne sæculum.
    Amen.
    V. Dirigátur, Dómine, orátio mea.
    R. Sicut incénsum in conspéctu tuo.
    Ad Magnif. Ant.(ex Commune Festorum beatæ Mariæ Virginis) Beátam me dicent.
    Canticum beatæ Mariæ Virginis
    Lucæ 1, 46-55
    MAGNÍFICAT ánima mea Dóminum:
    Et exsultávit spíritus meus in Deo, salutári meo.
    Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim, ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
    Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus.
    Et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum.
    Fecit poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui.
    Depósuit poténtes de sede, et exaltávit húmiles.
    Esuriéntes implévit bonis: et dívites dimísit inánes.
    Suscépit Israel, púerum suum, recordátus misericórdiæ suæ.
    Sicut locútus est ad patres nostros, Abraham, et sémini ejus in sæcula.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper et in sæcula sæculórum. Amen.

    Ant.
    Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus.
    V. Dóminus vobíscum.
    R. Et cum spíritu tuo.
    Orémus.
    Oratio
    (ex Commune Festorum beatæ Mariæ Virginis)
    CONCÉDE nos fámulos tuos, quæsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia et ætérna pérfrui lætítia. Per Dóminum nostrum Jesum Christum fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

    Suffragium de omnibus Sanctis
    (si habeatur)
    Ant.
    Beáta Dei Génitrix Virgo María, Sanctíque omnes intercédant pro nobis ad Dóminum.
    V. Mirificávit Dóminus Sanctos suos.
    R. Et exaudívit eos clamántes ad se.
    Oratio
    Orémus.
    A CUNCTIS nos, quæsumus, Dómine, mentis et córporis defénde perículis: et, intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genitríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, et ómnibus Sanctis, salútem nobis tríbue benígnus et pacem; ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, Ecclésia tua secúra tibi sérviat libertáte. Per Dóminum nostrum Jesum Christum fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.
    V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo.
    V. Benedicámus Dómino. R. Deo grátias.
    V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. R. Amen.

    PATER noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
    ****************

    Domínica ad Completórium
    Ante quam inchoetur Officium, laudabiliter dicitur, sub singulari semper numero, sequens Oratio; pro qua Summus Pontifex Pius Pp. XI sub die 17 Novembris 1933 Indulgentiam trium annorum concessit.
    Oratio
    APERI, Dómine, os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus; intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Majestátis tuæ. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
    Dómine, in unióne illíus divínæ intentiónis, qua ipse in terris laudes Deo persolvísti, hanc tibi Horampersólvo.
    V. Jube, Dómine, benedícere.
    Benedictio: Noctem quiétam, et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. R. Amen.
    Lectio brevis, 1 Petri 5, 8-9
    FRATRES: Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: cui resístite fortes in fide. Tu autem, Dómine, miserére nobis. R. Deo grátias.
    V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini. R. Qui fecit cælum et terram.
    Pater noster,
    quod dicitur totum secreto.
    PATER noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
    CONFÍTEOR Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, et ómnibus Sanctis, quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et ópere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, oráre pro me ad Dóminum, Deum nostrum.
    Deinde dicitur:
    MISEREÁTUR nostri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam ætérnam. Amen.
    +INDULGÉNTIAM, absolutiónem, et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.
    Facta Absolutione, dicitur:
    V.
    Convérte nos, Deus, salutáris noster. R. Et avérte iram tuam a nobis.
    V. Deus, in adjutórium meum inténde. R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
    Sic dicitur Allelúja ad omnes Horas, per totum annum, præterquam a Completorio Sabbati ante Septuagesimam usque ad Completorium Feriæ IV Majoris Hebdomadæ inclusive; tunc enim dicitur:
    Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
    Ant. Miserére.
    Psalmus 4
    CUM invocárem exaudívit me Deus justítiæ meæ: in tribulatióne dilatásti mihi.
    Miserére mei, et exáudi oratiónem meam.
    Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? ut quid dilígitis vanitátem, et quæritis mendácium?
    Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
    Irascímini, et nolíte peccáre: quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
    Sacrificáte sacrifícium justítiæ, et speráte in Dómino. Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
    Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: dedísti lætítiam in corde meo.
    A fructu fruménti, vini, et ólei sui multiplicáti sunt.
    In pace in idípsum dórmiam, et requiéscam;
    Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe constituísti me.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    Psalmus 90
    QUI hábitat in adjutório Altíssimi, in protectióne Dei cæli commorábitur.
    Dicet Dómino: Suscéptor meus es tu, et refúgium meum: Deus meus sperábo in eum.
    Quóniam ipse liberávit me de láqueo venántium, et a verbo áspero.
    Scápulis suis obumbrábit tibi: et sub pennis ejus sperábis.
    Scuto circúmdabit te véritas ejus: non timébis a timóre noctúrno,
    A sagítta volánte in die, a negótio perambulánte in ténebris: ab incúrsu, et dæmónio meridiáno.
    Cadent a látere tuo mille, et decem míllia a dextris tuis: ad te autem non appropinquábit.
    Verúmtamen óculis tuis considerábis: et retributiónem peccatórum vidébis.
    Quóniam tu es, Dómine, spes mea: Altíssimum posuísti refúgium tuum.
    Non accédet ad te malum: et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo.
    Quóniam Angelis suis mandávit de te: ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
    In mánibus portábunt te: ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.
    Super áspidem, et basilíscum ambulábis: et conculcábis leónem et dracónem.
    Quóniam in me sperávit, liberábo eum: prótegam eum, quóniam cognóvit nomen meum.
    Clamábit ad me, et ego exáudiam eum: cum ipso sum in tribulatióne: erípiam eum et glorificábo eum.
    Longitúdine diérum replébo eum: et osténdam illi salutáre meum.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    Psalmus 133
    ECCE, nunc benedícite Dóminum, omnes servi Dómini:
    Qui statis in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri.
    In nóctibus extóllite manus vestras in sancta, et benedícite Dóminum.
    Benedícat te Dóminus ex Sion, qui fecit cælum et terram.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    Ant. Miserére mihi, Dómine, et exáudi oratiónem meam.
    Hymnus
    TE lucis ante términum,
    Rerum Creátor, póscimus,
    Ut pro tua cleméntia
    Sis præsul et custódia.
    Procul recédant sómnia,
    Et nóctium phantásmata;
    Hostémque nostrum cómprime,
    Ne polluántur córpora.
    Præsta, Pater piíssime,
    Patríque compar Unice,
    Cum Spíritu Paráclito
    Regnans per omne sæculum.
    Amen.
    Capitulum, Jer. 14, 9
    TU autem in nobis es, Dómine, et nomen sanctum tuum invocátum est super nos: ne derelínquas nos, Dómine, Deus noster. R. Deo grátias.
    Responsorium breve: In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum. R. Redemísti nos, Dómine, Deus veritátis. Comméndo spíritum meum. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum.
    V. Custódi nos, Dómine, ut pupíllam óculi.
    R. Sub umbra alárum tuárum prótege nos.
    Ant. Salva nos.
    Canticum Simeonis
    Luc. 2, 29-32
    +NUNC dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace:
    Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum,
    Quod parásti ante fáciem ómnium populórum,
    Lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuæ Israel.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum Christo, et requiescámus in pace.
    Preces
    (quando dicendæ sunt)
    KÝRIE, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.

    PATER noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
    V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
    R. Sed líbera nos a malo.

    CREDO in Deum, Patrem onnipoténtem Creatórem cæli et terræ. Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum.
    V. Carnis resurrectiónem.
    R. Vitam ætérnam. Amen.

    V. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. R. Et laudábilis et gloriósus in sæcula.
    V. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. R. Laudémus, et superexaltémus eum in sæcula.
    V. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli. R. Et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sæcula.
    V. Benedícat et custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus. R. Amen.
    V. Dignáre, Dómine, nocte ista. R. Sine peccáto nos custodíre.
    V. Miserére nostri, Dómine. R. Miserére nostri.
    V. Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos. R. Quemádmodum sperávimus in te.
    V. Dómine, exáudi oratiónem meam. R. Et clamor meus ad te véniat.
    V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo.Orémus.
    Oratio
    VÍSITA, quæsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea longe repélle: Angeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant; et benedíctio tua sit super nos semper. Per Dóminum nostrum Jesum Christum fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.
    V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo.
    V. Benedicámus Dómino. R. Deo grátias.
    Benedictio: Benedícat et custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus. R. Amen.
    Antíphona finális beatæ Maríæ Vírginis
    SALVE, Regína, mater misericórdiæ; vita, dulcédo et spes nostra, salve. Ad te clamámus éxsules fílii Hevæ. Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eja ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte. Et Jesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsílium osténde. O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.
    V. Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix. R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
    Orémus.
    Oratio
    OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui gloriósæ Vírginis Matris Maríæ corpus et ánimam, ut dignum Fílii tui habitáculum éffici mererétur, Spíritu Sancto cooperánte, præparásti: da, ut, cujus commemoratióne lætámur; ejus pia intercessióne, ab instántibus malis, et a morte perpétua liberémur. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum.
    R. Amen.
    V. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. R. Amen.

    Cum expletum fuerit Officium, laudabiliter dicitur sequens Oratio; pro qua Summus Pontifex Pius Papa XI sub die 1 Dec. 1933 Indulgentiam 3 annorum concessit. Præterea Clericis in sacris constitutis et Sacerdotibus eam devote post Officium recitantibus Summus Pontifex Leo X defectus et culpas in eo persolvendo ex humana fragilitate contractas, indulsit. Dicitur autem flexis semper genibus in privata etiam recitatione, præter quam ab iis, qui ob certam infirmitatem vel gravioris impedimenti causam nequeant genuflectere.
    Post Divínum Offícium
    SACROSÁNCTÆ et indivíduæ Trinitáti, crucifíxi Dómini nostri Jesu Christi humanitáti, beatíssimæ et gloriosíssimæ sempérque Vírginis Maríæ fœcúndæ integritáti, et ómnium Sanctórum universitáti sit sempitérna laus, honor, virtus et glória ab omni creatúra, nobísque remíssio ómnium peccatórum, per infiníta sæcula sæculórum. R. Amen.

    V. Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. R. Et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum.


  5. #25
    DOMINVS IN PRIMIS
    visitatore
    grazie Caravaggio del tuo dono fattoci!

  6. #26
    CierRino L'avatar di Marcianus
    Data Registrazione
    Jul 2006
    Località
    Garbatella MA ANCHE Irlanda
    Età
    34
    Messaggi
    5,732
    Ringraziato
    3
    Non sono i testi del Breviario del 1961, che è l'unico a cui attualmente fare riferimento (da una veloce scorsa ho visto che Compieta ha le preci che il beato papa Giovanni XXIII ha abolito).

    Ah, e le antifone sono ancora mozze all'inizio, mentre sempre il beato Giovanni XXIII le ha messe integre all'inizio e alla fine del Salmo o Cantico...
    Ultima modifica di Marcianus; 11-08-2007 alle 02:08
    «Renditi conto di ciò che farai,
    imita ciò che celebrerai,
    conforma la tua vita
    al mistero della Croce di Cristo Signore»
    .
    Dal Pontificale Romano



  7. #27
    Iscritto L'avatar di caravaggio
    Data Registrazione
    Apr 2007
    Località
    la caletta
    Età
    27
    Messaggi
    148
    Ringraziato
    2
    Lo so Marcianus, ma avevo quel file già pronto e non ho avuto tempo per le modifiche. Tranquilli tra poco vi fornirò le rubriche del breviario del 1962 in italiano.

    MODO DI ORDINARE L'UFFICIO:

    Mattutino
    Inizio
    V. Domine labia.
    V. Deus in audjutorum. Gloria. Allelùja o Laus tibi Christe[1]
    INVITATORIO con il salmo 94

    Ad ogni notturno[2]

    -Antifona
    3 volte (se nott sono 3)
    -Salmo con Gloria Patri e Sicut erat
    9 volte (se nott sono 9)

    -Antifona
    -Versetto
    -Pater Noster, che si prosegue segreto fino a Et ne nos



    - Assoluzione. R. Amen
    - Jube Domine o domne benedicere[3]
    - Lezione
    - Tu autem Domine miserere nobis. 3 volte
    R. Deo Gratias
    - Responsorio
    -All’ultimo responsorio si dice
    il Gloria Patri

    Conclusione
    Se è prescritto, si chiude con il Te Deum, che si dice dopo il Deo Gratias che segue l’ultima lezione, omesso il responsorio che eventualmente ci fosse. Se non seguono le Lodi, al Te Deum o all’ultimo responsorio si aggiunge:
    Dominus vobiscum oppure Domine exaudi
    Oremus. ORAZIONE delle LodiDominus vobiscum oppure Domine exaudi. Benedicamus Domino oppure Laus tibi Coriste



    [1] Il laus tibi Domine si dice nella compieta che segue i I Vespri della domenica di Settuagesima alla Compieta del Mercoledì Santo

    [2] Si dicono tre Notturni: a) nelle feste di I e II classe; b) negli ultimi tre giorni della Settimana santa; c) al 1°gennaio;d) al 2 novembre. In tutti gli altri giorni si dice un solo Notturno

    [3] Si dice domne nella recita corale guidata da un sacerdote; altrimenti si dice Domine



    Lodi e Vespro
    V. Deus in audjutorium. Gloria Patri. Sicut erat. Allelùja o Laus tibi Domine

    - Antifona (5 volte)
    - SALMO[1] con Gloria[2](5 volte)
    - Antifona (5 volte)
    - CAPITOLO. R. Deo Gratias
    - Inno
    - Antifona
    - Cantico evangelico con Gloria Patri
    - Antifona
    - Preci (se sono prescritte)
    - Dominus Vobiscum o Dominus exaudi. ORAZIONE
    - Dominus vobiscum o Domine exaudi. Benedicamus Domino. Fidelium animæ
    Compieta
    - Lezione breve. Esame di coscienza. Confessione delle colpe e Confiteor.
    - Inno prima del capitolo. Prima dell’orazione c’è il cantico del Nunc Dimittis.
    A conclusione una della quattro Antifone Mariane con relativo versetto e orazione, e il versetto Divinum auxilium

    Terza, Sesta e Nona
    V. Deus in audjutorum. Gloria. Allelùja o Laus tibi Domine
    - INNO invariabile
    - Antifona
    - 3 SALMI seguiti ciascuno dal Gloria Patri
    - Antifona
    - CAPITOLO. R. Deo Gratias
    - Responsorio breve. Versetto
    - Dominus vobiscum. Oremus. ORAZIONE
    - Dominus vobiscum. Benedicamus Domino. Fidelium animæ





    [1] Alle lodi al posto del IV salmo, c’è un cantico

    [2]Esso si omette col cantico Benedicite


    Ultima modifica di caravaggio; 11-08-2007 alle 09:49

  8. #28
    CierRino L'avatar di Marcianus
    Data Registrazione
    Jul 2006
    Località
    Garbatella MA ANCHE Irlanda
    Età
    34
    Messaggi
    5,732
    Ringraziato
    3
    Cerca di impostarle in caratteri più piccoli, se non ti riesce inviale prima a me così le risistemo graficamente. Converrebbe magari poi postarle in Ecclesia Dei, non quì in Liturgia...

    P.S. Se hai tratto questi testi da altri siti è bene citare la fonte.
    Ultima modifica di Marcianus; 11-08-2007 alle 11:28
    «Renditi conto di ciò che farai,
    imita ciò che celebrerai,
    conforma la tua vita
    al mistero della Croce di Cristo Signore»
    .
    Dal Pontificale Romano



  9. #29
    Moderatore Globale L'avatar di Vox Populi
    Data Registrazione
    Apr 2006
    Località
    casa mia
    Messaggi
    49,119
    Ringraziato
    2620
    ecco, qui sta meglio

  10. #30
    Iscritto L'avatar di caravaggio
    Data Registrazione
    Apr 2007
    Località
    la caletta
    Età
    27
    Messaggi
    148
    Ringraziato
    2

    Domande varie sull'Ufficio Divino nella Forma Straordinaria del Rito Romano

    Cari forumisti, anche se con un pò di ritardo, grazie al contributo di alcuni miei amici sono riuscito a ricopiare le Lodi, i Vespri e la Compieta della festa dell'Esaltazione della Santa Croce, giorno in cui entrerà in vigore il Motu Proprio Summorum Pontificum. Per il momento ho messo le Lodi, tra qualche giorno vi fornirò anche Vespri e Compieta; il tutto secondo le norme di Giovanni XXIII.




    Die 14 Septembris



    In exaltatione S. Crucis



    Duplex majus


    Ad Laudes

    V. Deus, in adjutórium meum inténde.
    R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. Allelùja

    Ant. 1 O magnum pietàtis opus:* mors mòrtua tunc est, in ligno quando mòrtua Vita fuit.

    Psalmus 92

    DÓMINUS regnávit, decórem indútus est: indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se.
    Etenim firmávit orbem terræ, qui non commovébitur.
    Paráta sedes tua ex tunc: a sæculo tu es.
    Elevavérunt flúmina, Dómine: elevavérunt flúmina vocem suam.
    Elevavérunt flúmina fluctus suos, a vócibus aquárum multárum.
    Mirábiles elatiónes maris: mirábilis in altis Dóminus.
    Testimónia tua credibília facta sunt nimis: domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    Ant. 1 O magnum pietàtis opus:* mors mòrtua tunc est, in ligno quando mòrtua Vita fuit.

    2 Salva nos,* Christe Salvàtor, per virtùtem Crucis: qui salvàsti Petrum in mari, miserére nobis.

    Psalmus 99

    JUBILÁTEDeo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia.
    Introíte in conspéctu ejus, in exsultatióne.
    Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos.
    Pópulus ejus, et oves páscuæ ejus: introíte portas ejus in confessióne, átria ejus in hymnis: confitémini illi.
    Laudáte nomen ejus: quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia ejus, et usque in generatiónem et generatiónem véritas ejus.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    2 Salva nos,* Christe Salvàtor, per virtùtem Crucis: qui salvàsti Petrum in mari, miserére nobis.

    3. Ecce Crucem Dòmini, *fùgite, partes advéresæ, vicit leo de tribu Juda, radix David, allelùja.

    Psalmus 62

    DEUS, Deus meus, ad te de luce vígilo.
    Sitívit in te ánima mea, quam multiplíciter tibi caro mea.
    In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.
    Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: lábia mea laudábunt te.
    Sic benedícam te in vita mea: et in nómine tuo levábo manus meas.
    Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
    Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te: quia fuísti adjútor meus.
    Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, adhæsit ánima mea post te: me suscépit déxtera tua.
    Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, introíbunt in inferióra terræ: tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.
    Rex vero lætábitur in Deo, laudabúntur omnes qui jurant in eo: quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.

    3. Ecce Crucem Dòmini, *fùgite, partes advéresæ, vicit leo de tribu Juda, radix David, allelùja.

    4. Nos autem gloriàri* opòrtet in Cruce Dòmini nostri Jesu Christi.




    Canticum trium Puerorum


    Dan. 3, 57-88 et 56

    BENEDÍCITE, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
    Benedícite, Angeli Dómini, Dómino: benedícite, cæli, Dómino.
    Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.
    Benedícite, sol et luna, Dómino: benedícite, stellæ cæli, Dómino.
    Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.
    Benedícite, ignis et æstus, Dómino: benedícite, frigus et æstus, Dómino.
    Benedícite, rores et pruína, Dómino: benedícite, gelu et frigus, Dómino.
    Benedícite, glácies et nives, Dómino: benedícite, noctes et dies, Dómino.
    Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
    Benedícat terra Dóminum: laudet et superexáltet eum in sæcula.
    Benedícite, montes et colles, Dómino: benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
    Benedícite, fontes, Dómino: benedícite, mária et flúmina, Dómino.
    Benedícite, cete, et ómnia, quæ movéntur in aquis, Dómino: benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
    Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: benedícite, fílii hóminum, Dómino.
    Benedícat Israel Dóminum: laudet et superexáltet eum in sæcula.
    Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: benedícite, servi Dómini, Dómino.
    Benedícite, spíritus, et ánimæ justórum, Dómino: benedícite, sancti, et húmiles corde, Dómino.
    Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
    Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli: et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sæcula.
    Hic non dicitur Glória Patri, neque Amen.
    4. Nos autem gloriàri* opòrtet in Cruce Dòmini nostri Jesu Christi.

    5. Per signum Crucis* de inimìcis nostris lìbera nos, Deus noster.


    Psalmus 148

    LAUDÁTE Dóminum de cælis: laudáte eum in excélsis.
    Laudáte eum, omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes virtútes ejus.
    Laudáte eum, sol et luna: laudáte eum, omnes stellæ et lumen.
    Laudáte eum, cæli cælórum: et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Dómini.
    Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandávit, et creáta sunt.
    Státuit ea in ætérnum, et in sæculum sæculi: præcéptum pósuit, et non præteríbit.
    Laudáte Dóminum de terra, dracónes, et omnes abýssi.
    Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum: quæ fáciunt verbum ejus:
    Montes, et omnes colles: ligna fructífera, et omnes cedri.
    Béstiæ, et univérsa pécora: serpéntes, et vólucres pennátæ:
    Reges terræ, et omnes pópuli: príncipes, et omnes júdices terræ.
    Júvenes, et vírgines: senes cum junióribus laudent nomen Dómini: quia exaltátum est nomen ejus solíus.
    Conféssio ejus super cælum et terram: et exaltávit cornu pópuli sui.
    Hymnus ómnibus sanctis ejus: fíliis Israel, pópulo appropinquánti sibi.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
    5. Per signum Crucis* de inimìcis nostris lìbera nos, Deus noster.

    Capit. Philipp. 2, 5-7

    Fratres: Hoc enim sentìte in vobis, quod et in Christo Jesu; qui, cum in forma Dei esset, non rapìnam arbitràtus est esse se æquàlem Deo: sed semetìpsum exinanìvit, formam servi accìpiens, in similitùdinem hòminum factus, et hàbitu invèntus ut homo.

    Hymnus

    Lustra sex qui jam perègit,
    Tempus implens còrporis,
    Sponte lìbera Redèmptor
    Passiòni dèditus,
    Agnus in Crucis levàtur
    Immolàndus stìpite.

    Felle potus ecce languet:
    Spina, clavi, làncea
    Mite corpus perforàrunt.
    Unda manat, et cruor:
    Terra, pontus, astra, mundus,
    Quo lavàntur flùmine!

    Crux fidélis, inter omnes
    Arbor una nòbilis:
    Silva talem nulla profert
    Fronde, flore, gérmine:
    Dulce ferrum, dulce lignum,
    Dulce pondus sùstinent.
    Flecte ramos, arbor alta,
    Tensa laxa vìscera,
    Et rigor lentéscat ille,
    Quem dedit natìvitas;
    Et supérni membra Regis
    Tende miti stìpite.

    Sole digna tu fuìsti
    Ferre mundi vìctimam;
    Atque portum præparè
    Arca mundo nàufrago,
    Quam sacer cruor perùnxit,
    Fursus Agni còrpore.

    Sempitérna sit beàtæ
    Trinitàti glòria,
    Æqua Patri, Filiòque;
    Par decus Paràclito:
    Unius Trinìque nomen
    Laudet univèrsitas.
    Amen

    V. Adoràmus te, Christe, et benedìcimus tibi. R. Quia per Crucem tuam redemìsti mundum

    Ad Bened. Ant. Super òmnia* ligna cedròrum tu sola excélsior, in qua Vita mundi pepèndit, in qua Christus triumhàvit, et mors mortem superàvit in ætèrnum.



    Canticum Zachariæ


    Luc. 1, 68-79

    BENEDÍCTUS Dóminus, Deus Israel, quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
    Et eréxit cornu salútis nobis: in domo David, púeri sui.
    Sicut locútus est per os sanctórum, qui a sæculo sunt, Prophetárum ejus:
    Salútem ex inimícis nostris, et de manu ómnium, qui odérunt nos:
    Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: et memorári testaménti sui sancti.
    Jusjurándum, quod jurávit ad Abraham, patrem nostrum, datúrum se nobis:
    Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, serviámus illi.
    In sanctitáte, et justítia coram ipso, ómnibus diébus nostris.
    Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias ejus:
    Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: in remissiónem peccatórum eórum:
    Per víscera misericórdiæ Dei nostri: in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
    Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
    Gloria Patri...

    Ad Bened. Ant. Super òmnia*ligna cedròrum tu sola excélsior, in qua Vita mundi pepèndit, in qua Christus triumhàvit, et mors mortem superàvit in ætèrnum.

    V. Dóminus vobíscum.
    R. Et cum spíritu tuo.
    Orémus.

    Oratio


    Deus, qui nos hodièrna die Exaltatiònis sanctæ Crucis ànnua solemnitàte lætìficas: præsta, quǽsumus; ut, cujus mystèrium in terra cognòvimus, ejus Redemptiònis prǽmia in cælo mereàmur. Per eùndem Dòminum nostrum.
    V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo.
    V. Benedicámus Dómino. R. Deo grátias.
    V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. R. Amen.
    Ultima modifica di caravaggio; 16-08-2007 alle 19:30

Discussioni Simili

  1. Domande sul Calendario e sulle precedenze nella forma straordinaria del Rito Romano
    Di Luciani nel forum Rito Romano nella forma straordinaria
    Risposte: 114
    Ultimo Messaggio: 11-11-2017, 10:53

Tag per Questa Discussione

Permessi di Scrittura

  • Tu non puoi inviare nuove discussioni
  • Tu non puoi inviare risposte
  • Tu non puoi inviare allegati
  • Tu non puoi modificare i tuoi messaggi
  •