Die 14 februarii
Ss. Cyrilli, monachi, et Methodii, episcopi
Festa
Ant. ad introitum
Isti sunt viri sancti facti amici Dei,
divinæ veritatis præconio gloriosi.
Collecta
Deus, qui per beatos fratres Cyrillum et Methodium
Slavoniæ gentes illuminasti,
da cordibus nostris tuæ doctrinæ verba percipere,
nosque perfice populum
in vera fide et recta confessione concordem.
Per Dominum.
Super oblata
Respice, Domine, munera
quæ in commemoratione beatorum Cyrilli et Methodii
maiestati tuæ deferimus, et præsta,
ut signum fiant humanitatis novæ
in dilectione caritatis tibi reconciliatæ.
Per Christum.
Praefatio de Sanctis Pastoribus
Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
nos tibi semper et ubique gratias agere:
Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
per Christum Dominum nostrum.
Quia sic tribuis Ecclesiam tuam sanctorum Cyrilli et Methodiifestivitate gaudere,
ut eam exemplo piæ conversationis corrobores,
verbo prædicationis erudias,
grataque tibi supplicatione tuearis.
Et ideo, cum Angelorum atque Sanctorum turba,
hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes:
Ant. ad communionem Cf. Mc 16, 20
Profecti sunt discipuli Evangelium prædicantes,
Domino cooperante et sermonem confirmante,
sequentibus signis.
Post communionem
Deus, cunctarum Pater gentium,
qui nos de uno pane et uno Spiritu
participes efficis ac æterni heredes convivii,
in hac festivitate beatorum Cyrilli et Methodii
benignus concede,
ut tuorum multitudo filiorum,
in eadem fide perseverans,
unanimis regnum iustitiæ et pacis ædificet.
Per Christum.