Feria quarta
Ant. ad introitum Is 9, 2
Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam;
habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
Collecta
Concede nobis, omnipotens Deus, ut salutare tuum,
quod ad redemptionem mundi luce nova cælorum processit,
nostris semper innovandis cordibus oriatur.
Per Dominum.
Super oblata
Deus, auctor sinceræ devotionis et pacis,
da, quaesumus, ut et maiestatem tuam
convenienter hoc munere veneremur,
et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamur.
Per Christum.
Præfatio de Nativitate III
Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
nos tibi semper et ubique gratias agere:
Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
per Christum Dominum nostrum.
Per quem hodie commercium nostræ reparationis effulsit,
quia, dum nostra fragilitas a tuo Verbo suscipitur,
humana mortalitas non solum
in perpetuum transit honorem,
sed nos quoque, mirando consortio, reddit æternos.
Et ideo, choris angelicis sociati,
te laudamus in gaudio confitentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...
Ant. ad communionem 1 Io 1, 2
Vita manifestata est, quæ erat apud Patrem,
et apparuit nobis.
Post communionem
Diversis plebs tua, Domine, gubernata subsidiis,
et præsentia pietatis tuæ remedia capiat et futura,
ut, transeuntium rerum necessaria consolatione fovente,
fiducialius ad æterna contendat.
Per Christum.
vel:
Die 3 ianuarii
Sanctissimi Nominis Iesu
Ant. ad introitum Phil 2, 10-11
In nomine Iesu omne genu flectatur,
cælestium, terrestrium et infernorum;
et omnis lingua confiteatur
quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
Collecta
Deus, qui salutem humani generis
in Verbi tui incarnatione fundasti,
da populis tuis misericordiam quam deposcunt,
ut sciant omnes non esse, quam Unigeniti tui,
nomen aliud invocandum.
Qui tecum.
Super oblata
Largitatis tuæ munera deferentes, qu.sumus, Domine,
ut sicut Christo usque ad mortem obœdienti
salutiferum nomen dedisti,
ita nobis eius virtute muniri concede.
Per Christum.
Praefatio de Nativitate III, ut supra.
Ant. ad communionem Ps 8, 2
Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Post communionem
Hostia sumpta, Domine, quam Christi nomen honorantes
tuæ obtulimus maiestati,
gratiam tuam, quaesumus, nobis infundat uberrime,
ut et nostra in cælis esse scripta nomina gaudeamus.
Per Christum.