PREX EUCHARISTICA I
Hæc Prex semper adhiberi potest, opportunius autem dicitur diebus quibus assignantur Communicántes propria, aut in missis quæ Hanc ígitur propriis ditantur, necnon in festis apostolorum et sanctorum, quorum mentio fit in ipsa Prece; itemque diebus dominicis, nisi, ob rationes pastorales, præferatur alia Prex eucharistica.
32 Sacerdos, manibus extensis, dicit:
CP Te ígitur, clementíssime Pater,
per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum,
súpplices rogámus, et pétimus,
iungit manus et dicit:
uti accépta hábeas,
signat semel super panem et calicem simul, dicens:
et benedícas + hæc dona, hæc múnera,
hæc sancta sacrifícia illibáta,
extensis manibus prosequitur:
in primis, quæ tibi offérimus
pro Ecclésia tua sancta cathólica,
quam pacificáre, custodíre, adunáre
et régere dignéris toto orbe terrárum,
una cum fámulo tuo papa nostro N.
et pontífice nostro N.
sed et ómnibus orthodóxis
atque cathólicæ et apostólicæ fídei cultóribus.
33 Commemoratio pro vivis.
1C Meménto, Dómine,
famulórum famularúmque tuárum N. et N.
Iungit manus et orat aliquantulum pro quibus orare intendit.
Deinde, manibus extensis, prosequitur:
et ómnium circumstántium,
quorum tibi fides cógnita est et nota devótio,
pro quibus tibi offérimus,
vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis,
pro se suísque ómnibus,
pro redemptióne animárum suárum,
pro spe salútis et incolumitátis suæ,
tibíque reddunt vota sua
ætérno Deo, vivo et vero.
34 Infra Actionem
2C Communicántes,
et memóriam venerántes,
in primis gloriósæ sempérque vírginis Maríæ,
genitrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi,
† sed et beáti Ioseph, eiúsdem Vírginis sponsi,
et beatórum apostolórum, et mártyrum tuórum,
Petri et Pauli, Andréæ,
[Iacóbi, Ioánnis,
Thomæ, Iacóbi, Philíppi,
Bartholomæi, Matthæi,
Simónis et Thaddæi,
Xysti, Lauréntii, Hippólyti, Vincéntii,
Cornélii, Cypriáni, Cleméntis, Chrysógoni,
Ioánnis et Pauli,
Cosmæ et Damiáni,
Apollináris, Vitális,
Nazárii et Celsi, Protásii et Gervásii,
Victóris, Náboris, Felícis et Caliméri]
et ómnium sanctórum tuórum;
quorum méritis precibúsque concédas,
ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio.
[Per Christum Dóminum nostrum. Amen.]
COMMUNICANTES PROPRIA
In Nativitate Domini et per octavam
35 Communicántes,
et (noctem sacratíssimam) diem sacratíssimum celebrántes,
(qua) quo beátæ Maríæ intemeráta virgínitas
huic mundo édidit Salvatórem;
sed et memóriam venerántes,
in primis eiúsdem gloriósæ sempérque vírginis Maríæ,
genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi, †
In Epiphania Domini
36 Communicántes,
et diem sacratíssimum celebrántes,
quo Unigénitus tuus,
in tua tecum glória coætérnus,
in veritáte carnis nostræ visibíliter corporális appáruit;
sed et memóriam venerántes,
in primis gloriósæ sempérque vírginis Maríæ,
genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi, †
In die sancto Paschæ et per octavam
37 Communicántes,
et diem sacratíssimum celebrántes
resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem;
sed et memóriam venerántes,
in primis gloriósæ sempérque vírginis Maríæ,
genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi, †
In Ascensione Domini
38 Communicántes,
et diem sacratíssimum celebrántes,
quo Dóminus noster,
unigénitus Fílius tuus,
unítam sibi fragilitátis nostræ substántiam,
in glóriæ tuæ déxtera collocávit;
sed et memóriam venerántes,
in primis gloriósæ sempérque vírginis Maríæ,
genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi, †
In dominica Pentecostes
39 Communicántes,
et diem sacratíssimum Pentecóstes celebrántes,
quo Spíritus sanctus,
apóstolis innúmeris linguis appáruit;
sed et memóriam venerántes,
in primis gloriósæ sempérque vírginis Maríæ,
genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi, †
40 Manibus extensis, prosequitur:
CP Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ,
sed et cunctæ famíliæ tuæ,
quæsumus, Dómine, ut placátus suscípias,
diésque nostros in tua pace dispónas,
atque ab ætérna nos damnatióne éripi,
et in electórum tuórum iúbeas grege numerári.
Iungit manus.
[Per Christum Dóminum nostrum. Amen.]
In die sancto Paschæ et per octavam
41 Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ,
sed et cunctæ famíliæ tuæ,
quam tibi offérimus
pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu sancto,
tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum,
quæsumus, Dómine, ut placátus suscípias;
diésque nostros in tua pace dispónas,
atque ab ætérna nos damnatióne éripi,
et in electórum tuórum iúbeas grege numerári.
Iungit manus.
[Per Christum Dóminum nostrum. Amen.]
42 Tenens manus expansas super oblata, dicit:
CC Quam oblatiónem, quam pietáti tuæ offérimus,
tu Deus in ómnibus, quæsumus,
benedíctam, adscríptam, ratam,
rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris,
ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectíssimi Fílii tui,
Dómini nostri Iesu Christi.
Iungit manus.
43 In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.
Qui prídie,
quam pro nostra omniúnque salúte paterétur,
accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accípiens panem,
elevat oculos,
elevávit óculos ad cælos
ad te Deum Patrem suum omnipoténtem,
tibi grátias agens benedíxit,
fregit,
dedítque discípulis suis, dicens ad eos:
parum se inclinat
ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES:
HOC EST ENIM CORPUS MEUM,
QUOD PRO VOBIS TRADETUR.
Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.
44 Postea prosequitur:
Símili modo, postquam cenátum est,
accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accípiens cálicem,
elevat oculos,
elevávit óculos ad cælos
ad te Deum Patrem suum omnipoténtem,
item tibi grátias agens benedíxit,
tradidítque discípulis suis, dicens ad eos:
parum se inclinat
ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES:
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI,
NOVI ET ÆTERNI TESTAMENTI,
QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR
IN REMISSIONEM PECCATORUM.
Mandans quoque, et dicens ad eos:
HÆC QUOTIESCUMQUE FECERITIS
IN MEAM COMMEMORATIONEM FACIETIS:
MORTEM MEAM PRÆDICABITIS,
RESURRECTIONEM MEAM ANNUNTIABITIS
ADVENTUM MEUM SPERABITIS,
DONEC ITERUM DE CÆLIS VENIAM AD VOS.
Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.
45 Deinde dicit:
Mystérium fídei
Et populus prosequitur, acclamans:
Salvátor mundi, salva nos,
qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.
46 Postea, extensis brachiis in modum crucis, sacerdos dicit:
CC Unde et mémores, Dómine,
nos servi tui,
sed et plebs tua sancta,
Dómini nostri Iesu Christi passiónis,
necnon et ab ínferis mirábilis resurrectiónis,
sed et in cælos gloriósissimæ ascensiónis,
offérimus præcláræ maiestáti tuæ
de tuis donis ac datis,
hóstiam puram,
hóstiam sanctam,
hóstiam immaculátam,
hunc panem sanctum vitæ ætérnæ,
et cálicem salútis perpétuæ.
47 Dehinc, extensis manibus, prosequitur:
Supra quæ propítio ac seréno vultu tuo
respícere dignéris,
et accépta habére,
sícuti accépta habére dignátus es
múnera iusti púeri tui Abel,
et sacrifícium patriárchæ nostri Abrahæ,
et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech,
sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.
48 Inclinatus, iunctis manibus, prosequitur:
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus:
iube hæc perférri per manus sancti ángeli tui
in sublíme altáre tuum,
ante conspéctum treméndæ maiestátis tuæ,
ut quotquot ex hac altáris participatióne
sacrosánctum Corpus et Sánguinem Domini nostri
Iesu Christi sumpsérimus,
erigit se atque seipsum signat, dicens:
omni benedictióne cælésti et grátia repleámur.
Iungit manus.
[Per Christum Dóminum nostrum. Amen.]
49 Commemoratio pro defunctis.
Manibus extensis, dicit:
3C Meménto étiam, Dómine,
famulórum famularúmque tuárum
qui nos præcessérunt cum signo fídei,
et dórmiunt in somno pacis, N. et N.
Iungit manus et orat aliquantulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit.
Deinde, extensis manibus, prosequitur:
Ipsis, Dómine, et ómnnibus in Christo quiescéntibus,
locum refrigérii, lucis ac pacis,
ut indúlgeas, deprecámur.
Iungti manus.
[Per Christum Dóminum nostrum. Amen.]
50 Manu dextera percutit sibi pectus, dicens:
4C Nobis quoque mínimis et peccatóribus,
et extensis manibus prosequitur:
fámulis tuis, de multitúdine misericórdiæ tuæ sperántibus,
partem áliquam et societátem donáre dignéris
cum tuis sanctis apóstolis et martýribus:
Ioánne et Ioánne, Stéphano, Andréa, Bárnaba,
[Petro, Marcellíno, Agnéte, Cæcília, Felicitáte,
Perpétua, Anastásia, Agatha, Euphémia,
Lúcia, Iustína, Sabína, Thecla, Pelágia atque Catharína]
et cum ómnibus Sanctis tuis,
intra quorum nos consórtium, non æstimátor mériti,
sed véniæ, quæsumus, largítor admítte.
51 Iungit manus et prosequitur:
CP Per Christum Dóminum nostrum,
per quem hæc ómnia, Dómine,
semper bona creas, sanctíficas, vivíficas, benedícis,
et nobis fámulis tuis lárgiter præstas,
ad augméntum fídei
et remissiónem ómnium peccatórum nostrórum.
52 Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
Et est tibi Deo Patri omnipoténti,
ex ipso, et per ipsum, et in ipso,
CC omnis honor, virtus, laus et glória,
impérium, perpetúitas et potéstas
in unitáte Spíritus sancti,
per infiníta sæcula sæculórum.
Populus acclamat:
Amen.